Capitulum 12
Capitulum 12
Quae ignorantia in totum excuset a peccato
VT intelligatur quae ignorantia vel in totum, vel ex parte peccatum excuset, rursus meminisse oportet ad peccati definitionem pertinere voluntarium, dicente August. lib. de vera relig. cap. 14. usque adeo peccatum omne esse voluntarium, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Unde sequitur quod in quantum ignorantia tollit voluntarium, in tantum excusat a peccato. Quocirca ea ignorantia quae fit ut actus qui alioqui peccatum esset, si prorsus involuntarius; ita videlicet ut nec directe nec indirecte nec actu, nec virtute a voluntate eligatur, in totum excusat a peccato. Hujusmodi autem est imprimis ignorantia invincibilis, quam alio nomine justam, alio probabilem vocant. Deinde etiam vincibilis, si sit eorum quae quis scire non tenetur. Excusat, inquam, in totum utraque haec ignorantia, si sit antecedens, id est, causans actum peccati, quae nimirum si abesset, actus ipse non fieret, scientia videlicet illi opposita talem actum impediente ac prohibente: Causare enim dicitur actum peccati per modum causae removentis prohibens, quomodo qui subtrahit columnam suppositam muro, causa est ruinae muri; quia removet id quod ruinam impediebat.
Quod si ignorantia causet quidem actum peccati, sed aliquo modo voluntaria sit de his quae quis scire tenetur, certum est eam non prorsus actum a peccato excusare. Quatenus enim voluntaria est, eatenus ad actum inde consequentem transmittit rationem voluntarii. Proinde ignorantia affectata, quam directe voluntariam esse supra diximus, quoniam ad hoc assumitur ut liberius peccetur, tantum abest ut excuset in totum a peccato, ut simpliciter loquendo ne minuat quidem peccatum, sed potius augeat; licet ut infra dicemus, diminuat secundum quid.
Quae vero indirecte voluntaria est, etsi non ipsa penitus excludat peccatum ab actu consequente, minuit tamen ut infra dicetur. Imo nec omnis ignorantia causans, eademque prorsus involuntaria excusat in totum a peccato, velut si sit ejus rei ignorantia, quae ad peccati rationem non pertineat; ut si quis percutiataliquem non percussurus si praescivisset, eum repercussurum, aut si quis occidat hominem, nesciens quid mali temporalis ex illa caede sibi sit eventurum, quod si praescivisset non occidisset. Talis enim licet propter ignorantiam peccet, non tamen totaliter excusatur a peccato, quia adhuc remanet ei cognitio peccati, quemadmodum docet S. Thom. 1. 2. quaest. 76. art. 3.
Huc quidam adjungunt ignorantiam involuntariam quidem, sed voluntate quaerente scientiam propter malum finem, velut si quis doleat se nescire, quia scientia vult abuti ad inanem gloriam. Cum enim talis non quaerat nec velit scientiam ut per eam evitet peccatum, vel omnino ut ea bene utatur, licet ea habita nolit actum peccati committere, existimant ignorantiam illi scientiae oppositam haudquaquama peccato excusar. Sed hoc an recte dicatur ex subjunctae quaest. explicatione poterit intelligi.
On this page