Text List

Capitulum 13

Capitulum 13

Utrum ignorantia concomitans excuset a peccato

§. 13. Utrum ignorantia concomitans excuset a peccato.

COncomitans ignorantia dicitur quae ita conjuncta est actui, ut tamen ejus non sit causa, quandoquidem etsi non adesset, actus nihilominus fieret; velut si quis volens configere feram, occidat inimicum suum facturus id nihilominus, si sciret esse inimicum. Talis enim ignorantia non inducit ad volendum ut hoc fiat, sed accidit actum fieri simul & ignorari. Quae proinde non facit voluntarium, quia non facit aliquid quod est repugnans voluntati, sed facit non voluntarium id quod agitur, ipsumque hominem non volentem, quia non potest esse actu volitum quod ignoratum est. Unde nec qui hoc pacto ignorat, ex ignorantia siveper ignorantiam agere dicitur, sicut is qui antecedente vel etiam consequente ignorantia laborat, sed tantum dicendus est age re ignorans. Ita docet S. Thom. 1. 2. q. 6. art. 8. & qu. 76. art. 1. & 3. citans in iisdem locis Philosophum ex lib. 3. Ethicorum cap. 1.

De hac ignorantia quaeritur utrum excuset a peccato; sic nimirum ut propter eam actus cui conjuncta est, vel omnino non sit peccatum, vel minus peccatum, quam esset sine ea.

Quidam putant non excusare. Quod probant pri mum authoritate S. Thom. diserte affirmantis art. 3. supra dicto concomitantem ignorantiam non excusare a peccato, ideóque propterea quia non causat involuntarium. Nam ignorantia non excusat, nisi ea ratione qua causat involuntarium, quod utique haec non praestat.

Secundo, quia dicit idem doctor art. 1. ejusdem quaest. quod agens cum tali ignorantia, quamvis non peccet per ignorantiam, peccat tamen ignorans; agnoscit ergo eum peccare.

Tertio probant, quia haec ignorantia non efficit, quin actus adhuc virtute sit voluntarius, maxime in eo qui habuit voluntatem actualem, v. g. occidendi inimicum, & paratus est eum ubicunque invenerit, occidere, qui proinde si eum ignorans occidit, videtur virtualiter hunc actum occisionis inimici sui voluisse. Quare hic actus peccatum illi est, & merito imputatur.

Quarto, probant ex August. qui epist. 105. ad Sixtum significat eos non excusari ob ignorantiam qui putantes solam scientiam praeceptorum Dei sibi sufficere ad ea implenda, inviti & involuntarii ignorant. Cujus ratio non alia est, quam quia talis scientia etiamsi adesset, non impediret actum & affectum peccati. Quare ex consequenti ignorantia tali scientiae opposita non est causa removens id quod actum prohiberet.

Quinto probant, quia Jacobdormiens cum Lia, quam putavit esse Rachel sibi desponsatam, non aliter excusatur a crimine adulterii, quam quia hoc fecit ita ignorans, ut si scivisset, nullo modo facere voluisset; ergo qui faceret hoc idem ignorans quidem, sed facturus tamen etiamsi sciret, non excusaretur. Horum denique sententia est omnem & solam eam ignorantiam simpliciter excusare, quae cum sit prorsus involuntaria, ita causa est agendi, ut si adesset opposita scientia, omnino actus- prohibitus nec fieret, nec placeret.

Porro diversam sententiam tenent Cajetanus & Medina scribentes in art. 3. quaest. memoratae. Et primum quidem fatentur ignorantiam concomitantem non excusare. Sic enim & S. Thom. & Aristoteles locuti sunt, idque satis proprie. Nam ignorantia dicitur excusare opus illud quod ex ignorantia procedit, sicut passio excusat opus quod ex passione procedit.

Sed non dicitur ignorantia excusare opus cujus ipsa nullo modo est causa, & ad quod sese habet tantum impertinenter. Non excusat ergo quia non facit actum involuntarium. Addunt autem hi authores ignorantiam concomitantem non acculare. Ex quo concludunt homicidium seu quemcunque alium actum prohibitum cum tali ignorantia factum, non imputari ad culpam, & proinde non esse peccatum. Quod probant his rationibus

Primo, Ut actus quispiam sit peccatum, necesse est eum esse voluntarium. At ignorantia concomitans, ut supra dictum est, & tam ex philosopho quam ex S. Thoma probatum, facit actum non voluntarium; ergo non accusat.

Secundo, Voluntas praecedens qua quis voluit hostem occidere, quae ponitur adhuc virtute manere, nullo modo causat hunc actum, quo occidit hostem ignorans; nihilo magis quam si ipso prorsus ignorante hostis ejus ab alio occideretur; ergo hic actus non potest dici virtute voluntarius a voluntate actuali praecedente.

Tertio, Si hostis ejus ab alio occideretur, actus ille huic non imputaretur, neque esset ei peccatum, etiamsi postea factum ei placeret & de eo gauderet. Ergo nec imputabitur, si ipsemet occiderit ignorans; consequentia probatur, quia voluntas ejus ad utrumque factum eodem modo se habet.

Quarto, Voluntas qua vult occidere feram sine voluntate actuali occidendi hominem, non est mala; ergo nec actus exterior ab illa voluntate procedens, quo scilicet occidit hominem volens occidere feram, malus est. Neque enim actus exterior potuit quicquam malitiae addere actui interno, cum tam bonitatem quam malitiam suam omnem non aliunde accipiat quam ab actu interno.

Quinto, Qui debita cautela adhibita volens occidere feram occidit amicum, non peccat, etiamsi antea habuit voluntatem occidendi inimicum. Nam omnia utrobique sunt paria, hoc solo excepto, quod qui occiditur, sit amicus vel inimicus. Hoc autem ab eo sciri non potuit.

Sexto, Qui voluntatem habens boni operis, postea illud faceret omnino ignorans & imprudens, velut si quis clamore propter aliud emisso terreat hostem alioqui furtive & per insidias occupaturum civitatem, is propter hoc opus neque saudaretur, neque mereretur aliquid apud Deum, sed tantum bona voluntas, qua patriam quocumque modo liberare cupivit, laudanda esset ac remuneranda; ergo similiter qui voluntatem habens mali operis, ut interficiendi inimicum suum, postea illud facit ignorans atque aliud intendens, propter hujusmodi factum non debet judicari dignus reprehensione ac poena, sed tantum mala ejus voluntas qua voluit inimicum ubicunque inventum interficere, vituperanda est & a justo judice Deo punienda.

Hae rationes videntur bene concludere quod actus quem quis facit ignorans ignorantia concomitante, non sit culpabilis nec imputabilis ad peccatum.

Addit Medina quasdam alias rationes, sive ut ipse vocat demonstrationes, sed quae non videntur rem propositam ostendere, nec ad praesentem quaestionem pertinere, quia loquitur de eo qui vere non habuit voluntatem mali quod agit ignorans, nec de eo faciendo unquam cogitavit, ea tamen est animi infirmitate in his quae sunt virtutis, exempli causa, justitiae, castitatis, fortitudinis, ut si daretur ei occasio peccati committendi, velut furandi, fornicandi, Christum negandi, graviori tentatione victus succumberet & peccatum committeret, juxta id quod dici solet, occasio facit furem. De hoc autem longe alia ratio est; quia cum ponatur nunquam habuisse voluntatem hujusmodi peccati committendi, nulla probabilitate dici potest, quod actus quem forte facit ignorans, sit illi voluntarius. At in proposito ponitur homo sic animo & voluntate jam ante affectus, ut hunc actum, v. g. homicidium si posset perpetraret; ubi merito dubitatur, an hic actus ab ignorante factus, illi propter voluntatem praecedentem imputetur ad culpam. Et quidem nobis ob rationes jam allatas videtur non imputari.

Ad ea vero quae in contrarium adferebantur argu menta, sic respondemus.

Ad primum responsio patet ex dictis. Nam ignorantia concomitans neque excusat neque accusat, & ut idem S. Thom. loquitur ibidem art. 4. nec minuit nec auget. Verum ideo actus sic ignoratus non est peccatum, quia non est volitus. Hoc enim in ratione peccati includitur.

Ad secundum respondeo, quod faciens hujusmodi actum quem ignorat, dicitur peccare ignorans, non quod vere peccet, sed quia facit opus secundum se malum, ut loquitur S. Thom. hoc est, qui ad rationem peccati non deest, nisi voluntarium, quomodo dicitur Job commisisse adulterium ignorans, quod quidem & adulterium & peccatum fuit materialiter, non formaliter.

Ad tertium respondetur, actum non posse dici virtute voluntarium ab ea voluntate a qua nullo modo causatur. Constat autem voluntatem illam praecedentem nullum habere causalitatis ordinem ad hunc actum producendum, ut in secunda ratione dictum est. Unde hic actus neque directe, neque indirecte, neque actu, neque virtute volitus ab illa praecedenti voluntate dici potest, quemadmodum bene declarat Medina in 1. 2. q. 6. art. 8.

Ad id quod quarto loco citatur ex Aug. dicendum est, eum loqui de ignorantia legis divinae naturalis, non autem de ignorantia pure concomitante, quae est ignorantia facti. Ex qua responsione potest etiam intelligi quid sit dicendum ad dubitationem motam in fine cap. superioris. Nam ignorantia de qua ibi quaestio erat, ideo non facit actum inculpabilem, quia non est ignorantia actus, sed juris nec cujuslibet, sed naturalis. Qua de re infra dicetur plenius.

Quintum argumentum bene concludit. Jam enim dictum est ignorantiam concomitantem non excusare, quia non facit actum involuntarium. Nec tamen inde sequi actum esse peccatum, quia licet non excuset eum ignorantia, ob defectum tamen voluntarii non potest talis actus imputari in peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 13