Capitulum 14
Capitulum 14
Quae ignorantia ex parte peccatum excusen
EAm ignorantiam quae indirecte voluntaria est Llicet non omnino, attamen ex parte peccatum excusare diximus. Cujus ratio est, quia talis ignorantia minuit aliquid ex voluntario, quatenus scilicet ipsa tantum indirecte voluntaria existens, peccatum similiter non nisi indirecte voluntarium esse facit. Cum enim in his quae ex ignorantia fiunt, actus non sit voluntarius, nisi quatenus ignorantia, quae causa ejus est, fuerit voluntaria; non poterit plus de ratione voluntarii in ipso actu reperiri, quam fuerit in ignorantia ejus causa. Quin & ignorantia affectata, licet directe & per se voluntaria sit, utpote ad hoc a voluntate assumpta, ut liberius peccetur, ideóque absolute peccatum augeat, aliqua tamen ex parte illud minuit & excusat; quia nimirum efficit ut peccatum quod ex ea committitur, non sit actu voluntarium, eo quod non sit actu cognitum, sive ut est actus, sive ut peccatum. Et in universum omnis ignorantia, quatenus removendo scientiam tollit aliquid de ratione voluntarii, quadam parte peccatum minuit, quod ex ea sive per eam committitur; licet contingat ut aliunde ipsum augeat, quemadmodum de ignorantia affectata jam dictum est.
Hoc quoque annotandum, accidere interdum, ut in eodem facto aliud sciatur, aliud ignoretur, sive vincibili ignorantia, sive invincibili, quorum utumque tamen ad peccati rationem pertineat. Quo casu ex parte tantum excusabitur ejusmodi factum, scilicet ea parte qua ignoratur, ut si quis injuste percutiat aliquem quem scit esse hominem, sed ignorat esse patrem suum, non percussurus si sciret; excusatur is quidem a peccato parricidii, sed non homicidii. Ita Judas Genes. 38. congrediens cum muliere non sua, quam nesciebat esse Thamar nurum suam, reus erat fornicationis; at non incestus, si tamen ut supponitur, debitam diligentiam adhibuit.
On this page