Capitulum 15
Capitulum 15
Quae juris ignorantia excuset
EX superioribus constat, ignorantiam invinciLibilem omnino excusare a peccato actum illum qui ex hujusmodi ignorantia committitur. Quod quidem universaliter obtinet in ignorantia facti, nec non juris positivi tam divini quam humani. Sed dubitatur an sit idem sentiendum de ignorantia juris naturalis; ut si quis exempli gratia, putet mendacium officiosum, aut simplicem fornicationem, aut usuram non esse peccatum, aut si quis sciat quidem v. g. usuram aut simoniam peccatum esse, sed hunc illumve contractum invincibiliter ignoret esse usurarium aut simoniacum. Quaeritur enim an talium ignorantia invincibilis in totum excuset.
Quibusdam videtur excusare. Quorum ratio est, quia ignorantia antecedens & invincibilis id habet ex genere suo quod actum reddat involuntarium. Unde sanctus Thomas I. 2. quaest. 76. art. 3. generaliter dicit ignorantiam, si sit omnino involuntaria, sive quia invincibilis est, sive quia est ejus quod quis scire non tenetur, omnino exculare a peccato.
Aliis contra videtur, ignorantiam juris naturalis neminem prorsus excusare. Censent enim longe diversam esse rationem juris naturalis ab ea quae est facti, vel etiam juris positivi, in ordine ad ignorantiam. Nam ignorantia facti si sit invincibilis, reddit actum prorsus involuntarium. Qui enim interficit amicum volens interficere bestiam, nullo modo vult hunc actum, qui est interficere amicum. Similiter ignorantia juris positivi reddit actum involuntarium quoad rationem peccati. Nam qui eum facit, nescit esse prohibitum; non est autem hujusmodi actus peccatum, nisi quatenus prohibitus estQuare si ignorantia qua ignorat esse prohibitum, sit prorsus involuntaria, erit & actus ipse secundum rationem peccati prorsus involuntarius. At ignorantia juris naturalis nunquam facit actum prorsus involuntarium, etiam qua ratione peccatum est, quia non facit ut malum prorsus ignoretur, sed semper permittit ipsum aliquo modo sciri. Quamvis enim qui hac ignorantia laborat, ignoret hoc malum quod agit, sub ratione generis, id est, nesciat esse peccatum, novit tamen sub ratione speciei, cui naturaliter & essentialiter tale genus competit: exempli causa, qui mentitur officiose, putans tale mendacium esse licitum, is quidem nescit tale mendacium pertinere ad genus peccati, ideóque putat non esse peccatum; scit tamen se mentiri, & proiude actum qui essentialiter malus est, voluntarie committit. Eadem ratio in fornicatione, usura, simonia, ac caeteris per se malis, id est, quaecunque non ideo mala sunt quia prohibita, sed ideo prohibita atque illicita, quia mala sunt.
Haec videtur sententia Cajet. in 1. 2. q. 76. art. 4. ubi dicit hujusmodi actus licet ex ignorantia fiant, esse voluntarios in seipsis per se & directe, non solum materialiter sed formaliter secundum conversionem ad objectum. Nam gentiles, inquit, nescientes scaplicem fornicationem esse peccatum voluntarie, consentiebant in actum cognitionis mulieris non suae, unde sumitur fornicationis species, quamvis forte aliqui eorum si scivissent esse peccatum, non fecissent. Haec ille.
Huc facit quod Innoc. 3. extra de Simonia cap. Per tuas, pronunciat cum Simoniacum, qui nesciebat id quod egerat, Simoniacum esse, non habita ratione ignorantiae ejus. Probatur autem haec doctrina ex Aug. qui lib. 6. contra Julianum cap. 5. dicit per ignorantiam post baptismum relictam multa adhuc peccata ab hominibus perpetrari, & lib. 1. contra duas epistolas Pelagianorum c. 13. ea dicit peccata esse quae secundum concupiscentiam vel ignorantiam illicite fiunt agens de ignorantia ex peccato originali relicta, quam constat non posse omnino in hac vita superari. Idem lib. 1. retract. cap. 15. dicit eum qui nesciens peccavit, volens tamen fecit, nescire quidem id quod fecit esse peccatum; voluisse tamen id quod peccatum est, scilicet natura sua.
On this page