Text List

Capitulum 16

Capitulum 16

Ex infirmitate peccare qui dicantur

§. 16. Ex infirmitate peccare qui dicantur.

CVM divisione Magistri ex Isidoro desumpta secunTdum membrum erat eorum qui peccant ex infirmitate. Ubi primo explicandum est, quid nomen infirmitatis significet.

Infirmitas ad animum translata in scriptura sacra, interdum peccati & culpae significationem habet. Quomodo apost. Rom. 5. dicit Christum cum adhuc infirmi essemus, pro impiis mortuum esse. Quod postea repetens, cum adhuc peccatores essemus, eum pro nobis mortuum esse dicit, ut iidem sint apostolo infirmi & peccatores. Item Christus Matt. 6. Non est, inquit, opus valentibus medico, sed male habentibus, id est, infirmis, utique per male habentes, sive infirmos intelligens peccatores, juxta id quod ibid. subjungit: Non enim veni vocare pjustos, sed peccatores. Hac significatione infirmitatem usurpavit August. lib. 2. de peccatorum meritis cap. 17. & Ench. 81 Alias vero hoc nomen iis tribuitur, qui sunt quidem bonae voluntatis, sed non tam firmae quae passioni vel externae tentationi resistere possit. De qua infirmitate dictum est a Domino Matt. 26. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, & ad Petrum Joann. 12. Non potes me sequi modo, quasi diceret: Nondum satis firmus &. fortis es ad me sequendum, & psalm. 6. Miserere mei, Domine, quia infirmus sum. Eodem pertinet quod Matt. 13. in parabola seminantis, per petrosa significantur qui verbum audiunt & cum gaudiosuscipiunt, sed radicem, id est, firmitatem bonae voluntatis non habent, ideóque per infirmitatem in tempore tentationis recedunt. Hac significatione de infirmis loquitur August. lib. de gratia & libero arbitrio c. 17. & lib. de natura & gratia cap. 29. quodoco infirmum a superbo distinguit. Igitur juxta priorem acceptionem omne peccatum infirmitas est; juxta posteriorem vero non ipsa infirmitas peccatum est, sed ex ea quaedam peccata committi dicuntur.

Peccat autem ex infirmitate ille, cui infirmitas est causa peccandi, id est, qui cum esset bonae voluntatis, supervenienti tentationi tanquam infirmior cedit ac succumbit. Quale fuit peccatum Petri negantis Christum, & qualia multa committuntur ex ira, metu, tentatione carnis, aliisque passionibus. Unde & hujusmodi peccata passioni tribuuntur tanquam causae, & ex passione committi dicuntur. Est autem passio eorum causa hac ratione, quia dum vehementior est, ita occupat animum hominis, ut in officium virtutis prout oportet, intendere non possit, adeóque judicet actum hunc particularem ad quem passio inclinat, faciendum esse. Cum enim homo in tentatione positus duo tanquam conclusionis principia considerare debeat, nempe nihil quod sit contra Dei legem faciendum esse, & hunc actum esse contra Dei legem; ex quibus inferenda sit conclusio, hunc actum non esse faciendum, ipsa passio vel utramque praemissam; vel alteram qua particulare sub universali subsumitur, ita in mente obscurat, ut vel falsa putetur, vel certe actu non consideretur. Quo fit ut obnubilata & corrupta ratio statuat faciendum quod conclusioni illi contrarium est, & ad quod passio inclinabat tanquam ad bonum quoddam utile aut delectabile.

De toto hoc argumento videatur S. Thom. 1. 2. q. 77. art. 1. ubi docet quemadmodum voluntas moveatur a passione appetitus sensitivi, & art. 2. ubi docet quibus modis contingat rationem superari a passione contra suam scientiam, & art. 3. ubi ostendit omnia peccata quae ex passione procedunt, ex quadam animi infirmitate committi. Item art. 6. 7. & 8. quibus docet utrum & quatenus per passionem peccatum exculetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 16