Text List

Capitulum 17

Capitulum 17

Utrum gravius ex infirmitate peccetur, an ex ignorantia

§. 17. Utrum gravius ex infirmitate peccetur, an ex ignorantia?

PEccatum ex infirmitate sive ex passione, caeteris paribus, gravius est peccato quod fit ex igno rantia, uti recte asserit Magister ex Isidoro. Cujus ratio est, quia illud isto magis est voluntarium. Qui enim ex passione peccat, novit totum actum quem eligit; licet ob vehementiam passionis, ut dictum est impediatur, quominus in particulari consideret id quod novit in universali. Qui autem ex ignorantia peccat, non novit totum actum, suum, sed aliqua ejus circunstantia eum latet. Inquantum igitur ignorat, intantum minus habet de volunta rio, & proinde levius delinquit quam is qui peccat ex passione.

Praeterea quaedam ignorantia in notum excusat a peccato, quia contingit ut prorsus tollat voluntarium, etiam permanente usu rationis: At passio vel infirmitas, etiam causans & ad actum peccatiantecedenter se habens, quoniam voluntarium nunquam tollit, dummodo rationis usus permaneat, nunquam in totum excusat, quemadmodum bene docet S. Tho. art. 7.

Deinde de ignorantia concomitante dictum est quod licet ipsa neque excuset, neque accuset; actus tamen cui ipsa conjuncta est, non potest imputari ad culpam, eo quod reddat actum non voluntarium: Passio vero nunquam ita concomitatur actum, ut eum reddere possit non voluntarium, quia non tollit scientiam: Unde actus cui talis passio conjungitur, peccatum est tam praesente passione quam absente, licet non aeque magnum.

Denique quamvis utique, scilicet ignorantiae & passioni, commune sit quod affectata non excuset peccatum, sed aggravet, videtur tamen peccatum ex affectata passione secundum se gravius esse judicandum, quam quod procedit ex ignorantia affectata; tum quia ignorantia affectata, quatenus tollit scientiam oppositam, magis minuit voluntarium quam passio, quae ut diximus, scientiam non tollit; tum quia ignorantia saepe assumitur & affectatur ex passione, passio vero assumitur non ex passione, sed ex malitia. Unde qui peccant affectata passione, non tam ex passione quam ex malitia peccare dicendi sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 17