Capitulum 18
Capitulum 18
Qui peccare dicantur ex malitia
TErtium membrum erat eorum qui peccant ex, industria, sive ut fere scholastici loquuntur, ex malitia; sive ut alii, ex certa malitia. Hoc modo pec¬ care dicuntur illi quibus neque ignorantia neque passio peccandi causa est, sed vel consuetudine, vel odio, vel superbia, vel invidia, vel alio simili habitu depravata voluntate; & in universum qui ex certa scientia peccant. Unde & Heb. 10. vocantur voluntarie peccantes, quia nimirum in eis neque ignorantia, neque passio voluntarium minuit, ut fit in peccatis quae ex ignorantia vel ex infirmitate committuntur. In hoc genere sunt imprimis omnia daemonum peccata. Deinde primum hominis peccatum tam mulieris quam viri, tum peccata eorum qui in malo affectu alicujus peccati diu perseverant, cum passio sit affectus transitorius.
Et quidem constat primum peccatum vel hominis vel angeli non potuisse procedere ex passione vel ignorantia. Quare non dubium, si plena est haec trimembris peccatorum divisio, quin referri debeat ad peccata hujus generis, id est, ea quae ex industria vel certa scientia committi dicuntur, licet non ex habitu processerit. Quamvis enim, ut recte docet sanctus Thomas articulo secundo quaestione 78. in 1. 2. quicunque ex habitu peccant, etiam peccent ex certa malitia; non tamen e contra, quicunque peccant ex certa malitia, etiam ex habitu peccare dicendi sunt, quemadmodum ibidem artic. 3. docetur.
Porro hujus generis peccati frequentia sunt exempla in scripturis & extra, ut in Pharaone, Pharisaeis ac Scribis Christum persequentibus, haereticis, schismaticis, Judaeis, usurariis, concubinariis.
Et quanquam qui hoc modo peccant, plerumque scientes ac prudentes peccent, qua ratione ex industria & scientia peccare dicuntur; contingit tamen etiam eos qui bene se facere, & Deo obsequium praestare arbitrantur, ex malitia peccare, quomodo peccabant Judaei, de quibus saepe in evangelio, & multi omnibus saeculis haeretici, aliique ecclesiae persecutores, in quibus malitia voluntatis mentem excaecavit. De quo genere Sap. 2. dicitur: Haec cogitaverunt & erraverunt. Excoecavit enim eos malitia eorum.
On this page