Text List

Capitulum 19

Capitulum 19

Non omne peccatum committi ex ignorantia

§. 19. Non omne peccatum committi ex ignorantia.

TRimembrem peccati divisionem jam explicatam quidam oppugnantes, ostendere conantur omne peccatum ad primum membrum pertinere, quia nullum sit peccatum quod non ex ignorantia committatur. Hoc autem probant.

Primum, quia generaliter dictum est, Proverb. 14. Errant qui operantur malum. Et 21. Omnis via viri recta sibi videtur.

Deinde ex hac sententia philosophis probata: Omnis malus est ignorans, quae habetur apud Aristotelem 3. Ethicorum cap. 1. Quibus accedit quod ait Dionysius lib. de divinis nominibus cap. 4. nemo respiciens ad malum operatur.

Item dicit S. Augustinus in prima expositione Psalm. 18. Sicut tenebrae oculos, ita delicta mentem claudunt, nec lucem sinunt videre, nec se: Et in secunda ejusdem Psal. expositione. Quando quisque delicto in volutus est, quasi obtenebratis oculis non videt delictum.

Item Gregorius scribens in caput 15. lib. 1. Regum: Superbire nequeunt, nisi qui prius oculos cordi perdunt, &c. His addunt confirmationem ex ratione. Voluntas quae est appetitus rationalis, in operatione sua semper & necessario pendet ex judicio rationis, igitur nunquam eliget peccatum, nisi ratio corrupta judicet illud eligendum. Hoc autem judicium erroneum est.

Item: Voluntatis objectum est bonum verum vel apparens; si verum, non peccat voluntas id eligens; sin tantum apparens, est igitur in intellectu error, quo id quod vere malum est, bonum appareat.

Quin & supra dictum est eum qui ex passione peccat, dum peccat, perperam judicare de actu particulari.

Verum absque dubitatione dicendum est, non omnia peccata committi ex ignorantia, ut nunc quidem de peccatis ignorantiae loquimur. Nam illi soli ex ignorantia peccare dicuntur, qui nec actu, nec habitu noverunt omnes circunstantias sui actus. Et hi non tantum in opere peccati ignorantes sunt, sed etiam ante peccatum. Qui autem ex passione peccant saltem in habitu noverunt totum actum suum, imo & in actu eum noverunt ante passionem. In ipsa vero passione dum ea jam praevalet, quadam ignorantia circa particulare agibile laborant, donec passio transeat.

Porro qui peccant ex certa malitia, hi & cognoscunt actum suum totum, & peccatum esse sciunt, nec tamen in eo quod peccant, omnino sine ignorantia sunt. Nesciunt enim in particulari hunc actum quem sciunt esse peccatum, non esse faciendum pro consecutione ejus boni quod intendunt. Hanc rem sanctus Thomas 1. 2. quaestione 78. articulo primo ad primum, docte & breviter explicat his verbis: Ignorantia quandoque quidem excludit scientiam, qua aliquis simpliciter scit hoc esse malum quod agit; & tunc dicitur ex ignorantia peccare, quandoque autem excludit scientiam, quae homo scit hoc nunc esse malum, sicut cum ex passione peccatur, quandoque vero excludit scientiam qua aliquis scit hoc malum non sustinendum esse, propter consecutionem illius boni, scit tamen simpliciter hoc esse malum; & sic dicitur ignorare qui ex certa malitia peccat.

Quod autem multi peccent contra ea quorum scientiam habent, & proinde non sit dicendum omnia peccata committi per ignorantiam, facile docetur ex scripturis. Dicit enim Dominus Luc. 12. Servus qui cognovit voluntatem Domini sui & non fecit, vapulabit multis; & Jacobus c. 4. Scienti bonum & non facienti, peccatum est illi. Nec diceret Paulus 1. Tim. 1. se misericordiam consecutum a Deo, quia ignorans fecerat, id est, per ignorantiam peccaverat, si non essent alii multi, qui scientes peccant. Idem Apostolus Roman. 2. Judaeum graviterarguit, quod cum legis scientiam haberet, aliosque doceret, atque in hac legis scientia gloriaretur, ipse tamen per praevaricationem legis Deum inhonoraret. Et capite 7. docet cognitionem legis sine gratia reddere hominem etiam magis peccatorem. Quo item pertinet illud Poetae: "Video meliora, proboque; deteriora sequor."

Certe constat angelum & primos hominos, quando primum peccaverunt, non ex ignorantia peccasse. Neque enim poterat ignorantia ejus quod agendum esset, praecedere peccatum. Sic enim angelus & homo miser fuisset antequam malus. Quod est contra primaevam institutionem intellectualis creaturae.

Ea vero quae in contrarium allata sunt, satis quidem ostendunt omnem peccantem eo ipso quo peccat, errare, sive ignorare aliquo modo, de quo mox plura dicemus; non tamen ex iis est consequens, omnem peccantem ex errore seu ignorantia peccare, uti jam explicatum est.

Quanquam quod ad duas scripturas attinet e Proverbiis adductas, si diligenter expendantur, non ad hoc quod jam diximus pertinere videntur. Sensus enim prioris est: Qui operantur malum, aberrant a bonis futuris, & incidunt in multa mala; ut solent homines aberrantes a recta via. Hunc intellectum postulat alterum sententiae membrum: Misericordia & veritas praeparant bona. Posterio autem sententia significat plerosque homines sibi placere in opinionibus & actionibus suis. Unde sequitur: Appendit autem corda Dominus, id est, Deus cordium scrutator videt & perfecte cognoscit opera & intentiones singulorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 19