Capitulum 20
Capitulum 20
An necesse sit omnem peccantem errare
EX occasione superioris quaestionis ulterius quaeritur, an necesse sit omnem eum qui peccat in eo quod peccat errare, nimirum errore falsi judicii, quo judicat hoc nunc esse eligendum atque agendum. Variant enim de hac re opiniones doctorum.
Primum, Voluntas ratione suae libertatis est domina caeterarum omnium potentiarum, etiam virtutis intellectivae. Quod patet, quia saepe intellectui imperat non tantum cogitare, aut intelligere, aut ratiocinari, verum etiam ipsum assentiri, ut manifestum est in articulis fidei. Qua ratione dicitur homo captivare intellectum suum in obsequium fideisdum nimirum voluntas imperat intellectui assensum eorum quae sunt supra rationem; ergo quamvis ratio optime judicet de facto aliquo particulari & omnibus ejus circunstantiis, poterit tamen voluntas ex sua libertate & dominio quod habet supra intellectum, eligere quippiam, idque faciendum imperare contra dictamen rationis.
Secundum, Voluntas comparatur regi, ratio senatui consiliariorum; ergo sicut rex auditis omnium senatorum sententiis potest non iis assentiri, sed diversum aut contrarium eligere; sic & voluntas poterit contra rationem. Hanc comparationem indicat Bonaventura libro primo de profectu Religiosorum capite 7. Voluntas, inquit, est in anima quast imperans, ratio quasi docens. Et libro 2. capite 23. Voluntas informata a ratione consentit ejus consilio ut velit bonum.
Tertium, Nullus error judicii practici praecedere potuit primum peccatum angeli & hominis. Nam alioqui, ut supra dictum est, fuisset uterque miser antequam malus; ergo peccatum non necessario supponit errorem judicii.
Quartum, Si omnis peccans errat; ergo nemo peccat contra conscientiam; quia is dicitur contra conscientiam peccare, qui aliquid agit contra judicium practici intellectus de aliquo in particulari hic & nunc faciendo, vel non faciendo.
Quintum, Si omni peccato semper conjunctus est error aliquis judicii; ergo videtur quod vel semper vel saepe saltem qui peccat, dum peccat, haereticus est; exempli gratia, si fornicans habet hoc judicium, fornicatio mihi nunc committenda est; aut si frangens jejunium in quadragesima, ita judicet, nunc mihi comedendum est; aut si quis peccans contra obedientiam Papae, ita judicet, nunc mihi non est Papae obediendum, & ita in aliis. Hujusmodi enim judicia contra fidem esse videntur.
Sextum, Sufficit ad electionem voluntatis, si ratio proponat aliquid voluntati ut delectabile vel utile, & in eo non errat, etiamsi quod proponitur non sit honestum, nec simpliciter bonum; ergo peccatum non necessario supponit errorem in ratione practica.
Septimum, Potest quis sibi dicendum imperare, quod certissime scit esse falsum, & de quo in particulari nullo modo errat; ergo potest quis sibi faciendum imperare, quod certissime novit esse malum, & de quo ut particulari agibili nullo modo errat.
Octavum, Daemones & homines damnati quamvis Deum oderint, non tamen acquiescunt huic tanquam vero, Deum esse odiendum. Sic enim verum non esset illud Isa. ultimo: Vermis eorum non morietur. Nam simpliciter ac delectabiliter odirent Deum absque remorsu, si hoc eis tanquam bonum animus dictaret.
Postremo, Augustinus in expositione Psalm. 68. ad illud: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, dicit quosdam esse qui iniquitatem suam noverunt, & in ea pertinacissime perseverant, quique consentiunt peccatis, licet sciant quod eis consentire non debeant, ac de talibus subjungit: Ecce norunt muscipulam & pedem ponunt, & tenenda colla subjiciunt, &c. Similia scribit super Psalm. 23. ad illud: Forte vivos deglutissent nos. Ejusdem Augustini sententia est scribentis super Psal. 118. concione 8. Praevolat intellectus, & sequitur tardus aut nullus effectus.
Hanc partem ut probabiliorem tenet Scotus, eamque tradit multis locis. Ex professo quidem in 3. distinction. 36. articulo 2. dubio 1. ubi in hanc partem multa adfert argumenta: & dicit inter caetera esse articulum Parisiis condemnatum velut erroneum: Quod stante scientia in universali & in particulari voluntas non possit velle oppositum. Item in eundem librum distinction. 33. quaestione 1. ad primum, ubi rursus ad hanc rem articulum Parisiensem allegat. Quo etiam pertinet quod scribens in 2. distinction. 43. quaestione 2. reprobat opinionem tenentem, quod voluntas nihil potest velle, nisi sub ratione boni veri vel apparentis; & contra affirmat voluntatem posse ferri in malum sub ratione mali; quia potest, inquit, velle odium Dei antequam ratio sit excoecata. Quanquam idem scribens in 4. distinct. 49. quaestione 4. sententiam temperat, dicens dubium esse an voluntatis objectum per se sit bonum.
In eadem opinione sunt Henricus a Gandavo quodlibet. 1. quaestione 16. & ex professo quaestione 17. Franciscus Maironis in 2. distinctione vicesimaquarta, Guilielmus Ockam & Gabriel Biel
Porro in contrarium est doctrina sancti Thomae plurimis locis. Nam in prima secundae, quaestione 6. articulo octavo, vocat ignorantiam malae electionis, cum aliquis actu non considerat, quod considerare potest & debet, ac de ea exponit id quod sibi objecerat; omne peccatum esse cum ignorantia, secundum illud Proverb. 14. Errant qui operantur malum. Item quaestione 58. articulo secundo, dicit omnium humanorum operum principium in homine esse rationem. Et illud Socraticum: Scientia praesente non peccatur, verum esse si sciontia extendatur ad usum rectae rationis in particulari eligibili. Ac deinde manifestius quaestione 77. articulo 2. ubi dicit Socratem ponentem omnes virtutes esse scientias, & omnia peccata ignorantias, eatenus recte dixisse; quia cum voluntas sit boni vel apparentis boni, nunquam ipsa in malum moveretur, nisi id quod non est bonum, aliqualiter rationi bonum appareret; & propter hoc, inquit, voluntas nunquam in malum tenderet, nisi cum aliqua ignorantia vel errore rationis, juxta scripturam Proverb. 14. Rursum ejusdem quaestionis articulo primo affirmat quod motus voluntatis natus est semper sequi judicium rationis. Ex quo manifeste sequitur non posse voluntatem male eligere, nisi ratione errante. Item quaestione 76. articulo quarto ad primum & quaestione 78. articulo primo ad primum fatetur esse quandam ignorantiam in omni peccato, scilicet eam secundum quam omnis malus ignorat, ut ait Philosophus libro tertio Ethic. capit. primoItem secunda secundae quaestione 20. articulo tertio dicit quod in malis, id est, peccantibus semper judi¬ A cium corrumpitur quod particulare agibile. Quod & repetit quaestione 51. art. 3. ad secundum. Rursus quaestione 53. articulo 2. dicit nullum peccatum posse accidere, nisi sit defectus in aliquo actu rationis dirigentis. His similia scribit in disputatis de veritate, quaestione 24. articulo 2. & 8. & in 2. distinctione 39. quaestione 2. articulo 1. ad quartum. Denique libro primo contra gent. capite 95. probat Deum non posse peccatum velle hoc argumento, quia peecatum non fit sine errore circa objectum, saltem in particulari. Error autem in Deum cadere non potest.
Hanc sententiam plerique alii Theologi ample¬ F ctuntur, ut Durandus in 4. distinctione 39. quaestione 1. Capreolus in 3. distinct. 36. Adrianus quodlibet 4. articulo 1. & Cajetanus in 1. 2. quaest. 77. art. 2. cum caeteris discipulis sancti Thomae, inter quos Medina super eundem articulum commentans, hanc doctrinam velut certissimam veritatem astruit. Nec sane dubitari potest quin ea fuerit Aristotelis sententia. Nam praeter illud paulo ante citatum: Omnis malus ignorat, dicit libro 6. Ethic. cap. 15. quod existente recta prudentia in particulari, non potest esse peccatum, & lib. 7. capite 2. & 3. tractans hanc rem ex professo, post commemoratam Socratis sententiam, de qua supra, docet incontinentes non habere veram inopinationem rei particularis, nempe quid hic & nunc agendum sit, etiamsi affirment se ita opinari ut dictat vera ratio; eosque comparat temulentis & recitantibus carmina Empedoclis quae non intelligunt. Idem docet in lib. de motu animalium.
Huic doctrinae admodum favent sacrae literae, in quibus passim legimus peccata vocari ignorantias, quasi sine ignorantia & errore nullum sit peccatum. Loca sunt Levit. 4. & 5. Num. 15. Psal. 24. Ecclesiastici 23. 1. Machab. 13. &c. Unde est apud prophetam Habacuc titulus cap. 3. Oratio pro ignorantus, id est peccatis. Unde & Apostolus Heb. 9. dicit pontificem offerre solitum pro sua & Populi ignorantia. Quod secundum apertissimam scripturam Levit. 16. ad quam respicit Apostolus, debet intelligi de omnibus omnino peccatis sacerdotis & populi. Quomodo etiam S. Thomas in commentario illius epistolae diserte eum locum exponit. Pertinent eodem hae scripturae Psal. 57. Erraverunt ab utero, id est, peccaverunt, Psal. 118. De mandatis tuis non erravi, id est, peccavi, Isa. 53. Onnes nos quasi oves erravimus, id est, peccavimus, Jacobi 5. Si quis ex vobis erraverit, id est peccaverit, Rom. 3. Non est intelligens, id est, omnes peccaverunt, ut ibidem sequitur. Unde & Ambrosius lib. 1. Apologiae David capite 6. ait: Crux Domini omnes abolet atque abscondit errores, id est, peccata. Hinc etiam est quod passim in scriptura homines justi vocantur sapientes, injusti vero insipientes.
Item probatur ex scriptura Luc. 23. ubi Christus orans pro suis inimicis ait: Pater dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Nam licet tantum pro electis oraverit, ut ipse testatur Joannis 17. Non pro mundo, rogo, &c. non tamen pro iis solis qui ex ig norantia peccabant, orasse dicendus est, sed etiam pro quibusdam qui dixerunt: Hic est haeres: venite occidamus eum. Certe Christus nobis formam praescripsit orandi pro inimicis. Non autem voluit nos tantum orare pro peccantibus ex ignorantia, sed etiam pro ils qui peccant ex certa malitia; ergo etiam hoc modo peccantes, in eo quod peccant, ignorantes sunt. Nam juxta formam a Domino praescriptam sic orabimus; Dimitte illis quia nesciunt quid faciunt.
Atque hoc argumentum confirmatur ex eo quod Petrus Actor. 3. dicit ad Judaeos Christi interfectores: Scuo quod per ignorantiam fecistis sicut & principes vestri, cum tamen principes fuerunt illi qui dicebant: Hic est haeres, &c. His adde quod in libro Judicum dicitur aliquoties de hominibus sine lege & rege viventibus: Unusquisque quod si bonum videbatur, hoc faciebat. Ex quo apparet quod peccatores in omnibus quae agunt, quod sibi bonum videtur, faciunt. Semper ergo falluntur circa bonum apparens.
Idem confirmatur ex Augustino libro primo soliloq. capite 1. dicente: Deus quem nemo amittit nisi deceptus. Amissionem autem Dei intelligit per peccatum.
Huc faciunt ea quae superiori capite adferebanB tur pro affirmativa parte quaestionis. Nam licet ad illam probandam non valerent, valent tamen, ut ibi declaravimus, ad docendum quod peccatum non fiat sine errore aliquo. Et maxime illud Dionysii: Nemo operatur respiciens ad malum, necnon rationes ibidem allatae. Cum quibus eandem fere vim habent hae quae sequuntur.
Prima: Objectum voluntatis est bonum, nihil enim appeti potest, nisi sub ratione boni; ergo nisi quid tanquam bonum voluntati a ratione proponatur, non poterit voluntas appetendo in illud ferri. Quare si non est verum bonum quod eligitur, error est in ratione bonum apparens pro vero proponente.
Secunda: Electio voluntatis oritur ex imperio efficaci intellectus, quo nimirum voluntati imperat, hoc aut illud eligendum; ergo si electio mala est, falsitas fuit in imperio.
Tertia: Voluntas est appetitus rationalis; ergo non potest eligere, nisi quod ratio judicaverit eligendum. Nam si potest aliud, non rationalis sed plane temeraria & caeca erit electio. Nunquam igitur voluntas peccat eligendo, quin ratio aberret judicando.
Quarta: Si peccatum consistit cum judicio rationis per omnia recto, consistet etiam ut idem homo prudentissimus sit & moribus corruptissimus, in quo proinde prudentia sit a caeteris virtutibus separata. Quod est contra moralem philosophiam virtutes omnes in prudentia connectentem, & contra ea quae docet Aristoteles libro 6. Ethicor. & in politicis.
On this page