Capitulum 21
Capitulum 21
Solvuntur argumenta in contrarium adducta
CUr ex hac doctrina non sit consequens omnia peccata committi ex ignorantia, jam superius ostendimus. Igitur ad caetera in contrarium allata argumenta nunc respondeamus.
Ad primum respondetur voluntatem esse dominam virium inferiorum, ipsius vero rationis dominam non recte dici, nisi praesupposito aliquo actu intellectus efficaciter imperantis voluntati, ut hunc aut illum actum rationis eligat aut velit. Nam imperium magis proprie spectat ad intellectum, tanquam principalem animae potentiam, quam ad voluntatem. Naturalis quoque libertas voluntatis non hoc exigit, ut stante judicio rationis practicae voluntas possit diversum eligere; sed in eo consistit, quod possit diversa eligere, secundum quod ratio potest diversa proponere, prout alibi plenius declarandum est. Nam libertas originaliter ab intellectu dependet.
Ad secundum respondetur, eam comparationem recte se habere, quatenus in ratione consideratur scientia universalis, velut harum propositionum, nullum malum esse eligendum, nihil injustum esse faciendum, nullum adulterium committendum: Item istarum in habitu, hoc furtum, perjurium, adulterium non esse committendum. Sed voluntas aliquo contrario habitu vel passione, vel aliter ad contrarium propensa quodammodo extorquet a ratione falsum judicium actuale de hoc particulari; quomodo etiam contingit ut consiliarii quoad particularia agenda, inclinentur in pravam voluntatem regis.
Tertii argumenti difficultatem, quae singularis est, utcunque expedivimus, ad dist. 6. de qua & proximo cap. aliquid dicturi sumus.
Ad quartum respondetur eum peccare contra conscientiam, qui scientiam seu opinionem habet facto suo contrariam, id est, qui scit aut putat illicitum esse quod facit, sive ita judicans in universali propositione, sive etiam in particulari quoad hunc actum, sed judicio dumtaxat habituali. Nam actuale ejus judicium est, quo judicat hic & nunc faciendum esse quod facit.
Ad quintum respondeo, cum consistat cum particularibus judiciis corruptis universale judicium incorruptum, ut de his, omnem fornicationem esse peccatum, & nullam fornicationem esse committendam; non est haeresis judicare, hoc nunc sibi esse faciendum. Neque sensus est, hoc nunc sibi esse licitum. Nam judicium practicum & particulare non est proprie de licito, sed de faciendo, sive licitum judicet sive non. Judicat autem & concludit homo sic faciendum judicio rationis perturbato propter passionis vehementiam, vel ex pravo habitu, &c. Prointellectu hujus solutionis vide S. Thomam 2. 2. qu. 20. art. 2. in corpore, & rursus in responsione ad 2. & 3. ubi docet quomodo qui desperat, non sit infidelis; cum fides habeat, omnem peccatorem dum adhuc est in via, posse salvari. De eadem re vide Bonaventuram in 2. dist. 42. ad textum.
Ad sextum respondetur, non sufficere ad voluntatis electionem, ut aliquid ei proponatur tanquam utile aut delectabile, nisi ratio omnino judicet id eligendum; quo in judicio errat, si id quod eligendum decernit, sit contra Dei legem.
Septimi argumenti neganda sequela est. Qui enim sibi imperat aliquid dicendum, quod certo novit esse falsum, is illud dicere tanquam bonum quoddam a ratione errante propositum per voluntatem elegit & exsequitur. Alia ratio est de eo quod ita quis novit esse malum, ut circa illud particulari judicio rationis nullo modo erret.
Ad octavum: Damnati odientes Deum, judicant id sibi faciendum esse, nimirum practico judicio consequente apprehensionem, qua Deum apprehendunt ut authorem gravissimi mali poenae quod sustinent. Idem tamen patiuntur vermem conscientiae, quatenus habent in se scientiam quandam universalem agendorum, reprehendentem eos & quodammodo obmurmurantem de iis quae agunt contra illam scientiam. De qua re vide S. Thomam 1. qu. 79. art. 12. & 13.
Ad ea quae ex Augustino objiciuntur, dicendum est, ejusmodi sententias non aliud probare quam esse quosdam peccantes non ex ignorantia, sed ex certa scientia. Quomodo autem qui hoc modo peccant, etiam in eo quod peccant, ignorantes sint, supra declaratum est; ubi docebamus, non omne peccatum ex ignorantia committi.
Denique non est huic doctrinae contrarius articulus Parisiensis. Verum est enim quod stante scientia in universali, atque etiam in particulari, possit voluntas velle oppositum, si particularis scientia non sit in actu, sed tantum in habitu; vel si sit etiam in actu, non tamen ejusmodi scientia, qua quis in actu sciat hoc malum non esse admittendum pro¬ pter consecutionem illius boni. Quia scientia destituitur qui peccat ex malitia, ut docet S. Thomas 1. 2. q. 78. art. 1. ad 1.
On this page