Text List

Capitulum 22

Capitulum 22

Unde fuerit origo peccati in homine

§. 22. Unde fuerit origo peccati in homine.

PRaeter ea quae ad dist. 6. dicta sunt de origine peccati in Angelis, generaliter notandum est omnem naturam creatam, quatenus creata est, id est, ex nihilo facta, esse imperfecte & non summe bonam, sed sola participatione, ideóque deficere posse a bonitate quam habet. Et irrationalis quidem natura deficere potest per actiones vel passiones suo bono contrarias; rationalis vero ut talis, non nisi per actum propriae voluntatis.

Praeterea, cum malum non sit nisi defectus quidam ac privatio boni, patet ejus non esse proprie causam aliquam efficientem, sed deficientem. Deficiens enim & recedens homo ab eo quod bonum est, non rem aliquam acquirit, sed bonum aliquod amittit, atque in ejus defectum & privationem incurrit. Quaerens enim bonum, sed in ejus prosecutione non utens ordine legibus divinis praescripto, deficit a bonitate. Hoc autem deficere, peccare est. Quocirca vere dixit Dionvsius libro de divinis nominibus cap. 4. part. 4. semper in aliquo particulari consistere mali rationem. Et Ambrosius libro de Isaac & anima cap. 7. Quid est, inquit, malitia, nisi boni indigentia? Quam sententiam cum verbis aliquot sequentibus commemorans Aug. lib. 1. contra Julianum cap. ult. docet mali, id est, peccati originem esse non posse, nisi ex bono, sed eo imperfecto & defectibili, id est, ex voluntate creaturae intellectualis. Ac de eadem re copiose disserit idem Augustinus libr. 12. de Civitate Dei, capite 26. & nonnullis sequentibus, & libro 14. capite 13. & Enchiridii I1. 12. 13. 14. 23. 24. & passim in libris contra Manichaeos editis. Igitur quaerenti causam & originem peccati in homine, vel omnino in intellectuali creatura, plane respondendum est non aliam esse quam voluntatem ipsius in operatione sua deficientem. Sed de hac re ex instituto agendum ad dist. 34. hujus libri.

Nunc explicandum restat, quomodo voluntas primorum hominum in sua actione deficere & per hoc peccare potuerit, si verum est quod supra docuimus, omnem eum qui peccat, in eo quod peccat, errare, nec ullum posse esse peccatum, absque ignorantia seu errore intellectus. Constat enim neque in homine neque in angelo locum fuisse erroriaut ignorantiae agendorum, sive in universali, sive in particulari, priusquam peccarent; ne, quod erat contra Dei ordinationem, prius essent miseri quam mali. Quamvis autem de hac quaestione dictum sit ad dist. 6. ubi origo peccati in angelis quaerebatur, quia tamen hoc loco post disputationem de ignorantia similis quaestio de homine occurrit, simul ut tertio argumento superius allato satisfaciamus; breviter hic quoque de ea aliquid dicendum.

Huic difficultati respondens S. Thomas 1. q. 63. art. 1. ad 4. docet dupliciter contingere peccatum in actu liberi arbitrii. Uno modo quia malum aliquod eligitur, atque hujusmodi peccatum dicit semper procedere ex aliqua ignorantia vel errore: Alio modo, dum eligitur aliquid quod secundum se bonum est, sed non eligitur cum ordine debitae mensurae aut regulae. Et hujusmodi peccatum, inquit, non praeexigit ignorantiam, sed solum absentiam considerationis eorum quae considerari debent; & hoc modo dicit angelum peccasse. Est autem idem judicium de primo peccato primorum hominum. Atque huc referri potest quod dicit Psalmista: Homa cum in honore esset, non intellexit, id est, non consideravit quod considerare debuit, Psalm. 48.

Sed ne haec responsio S. Thomae videatur contraria multis aliis locis quibus docet omne peccatum esse cum ignorantia, Cajetanus tum ibidem, tum super I. 2. qu. 77. art. 2. admonet in hac generali doctrina, quae tradit omne peccatum esse cum ignorantia, nomen ignorantiae extendi ad actualem inconsiderationem ejus quod in actione considerandum est. Idem respondent Medina & Bannesius. Estque ea responsio consona iis quae S. Thomas alibi docet. Nam 1. 2. qu. 6. art. 8. vocat ignorantiam malae electionis, cum quis actu non considerat quod considerare. potest & debet.

Verum contra hanc responsionem objici potest, ejusmodi inconsiderationem vere & proprie esse ignorantiam actualem; & proinde non opus esse extensione vocabuli ignorantiae ad eam inconsiderationem comprehendendam. Probatur antecedens, quia inconsideratio ejus quod debet considerari, est absentia actualis considerationis, ut ipse S. Tho. fatetur: Actualis autem consideratio est actualis cognitio; igitur ejus absentia est ejusmodi cognitionis privatio, quae est definitio ignorantiae, praesertim eo addito, quod sit ejus quod actualiter considerari seu cognosci debet. Auget hanc difficultatem, quod illa inconsideratio sive angeli sive hominis, non solum convincitur esse vera ignorantia; sed etiam videtur vere esse peccatum. Si enim aberat talis consideratio, & tamen adesse debebat, quia nimirum ponitur esse ejus quod debebat considerari, ut ait S. Thomas locis proxime citatis; igitur ipsa absentia considerationis peccatum erat, sicut nobis peccatum est absentia actualis attentionis rei ad quam attendere possumus & debemus. Unde & hujusmodi inconsiderationem idem doctor in dicta qu. 77. art. 2. vocat defectum intentionis. Alibi vero ut qu. 76. art. 2. ad 3. aperte pronunciat ipsam inconsiderationem esse peccatum, & in 2. 2. qu. 53. art. 2. ponit inter vitia, facitque eam speciem imprudentiae, inquantum est defectus judicii. Confirmatur hoc ipsum ex doctrina dudum tradita, qua docebamus omnem ignorantiam ejus quod sciri potest & debet, esse peccatum. Si enim inconsideratio est hujusmodi ignorantia, ut jam probatum est, consequitur eam esse peccatum.

Jam vero magis adhuc praesentem difficultatem auget, quod sive ponatur inconsideratio jam dicta in peccato primorum hominum, sive non ponatur; illud tamen secundum doctrinam S. Thomae non videtur posse negari, quin actus ille voluntatis, qui fuit primum peccatum, fuerit imperatus a ratione practica judicante illum actum faciendum esse. Quod quidem judicium fuit graviter erroneum. Quare necesse est non qualemcunque ignorantiam, sed errorem agnoscere etiam in primo hominum peccato, sicut in caeteris quibuscunque. Idque ingenue Medina fatetur & affirmat in 1. 2. quaest. 77. art. 2. addens idem posse dici de peccato angelorum. Nec immerito, cum ipse S. Thomas scribens super dist. 5. hujus libri quaest. 1. art. 1. in angelis peccantibus agnoscat errorem electionis. Et sane id necessario consequitur ex generali doctrina, qua superius probatum est omnem peccantem in eo quod peccat errare, & non tantum quomodocunque ignorare. Unde ignorantiam illam secundum quam omnis peccans ignorat, idem S. Thomas modo deceptionem, modo errorem vocat, loco jam citato, aliisque pro ea doctrina ex ipso superius adductis. Imo si ad actum liberum voluntatis, ut vult Cajetanus, praeter judicium rationis, quo talis actus judicatur faciendus, insuper requiritur imperium tanquam actus ejusdem rationis ab illo judicio diversus, quo nimirum ratio efficaciter imperet voluntati actum quem judicavit faciendum; sequeretur non posse esse peccatum in voluntate, nisi du¬ pliciter peccet intellectus, scilicet falso judicio, & injusto imperio. Sed forte rectius dicatur imperium efficax, quod Cajetanus supra judicium practicum ad electionem voluntatis requirit, non aliud esse quam ultimum, & ut loquuntur, particularissimum judicium practicum, quo scilicet actus particularis hic & nunc judicatur, dictatur, decernitur, imperatur faciendus. Nam praeter hoc judicium S. Thomas nihil amplius requirit ut actus voluntatis necessario consequatur. Si quidem secundum eum motus voluntatis natus semper est sequi judicium rationis 1. 30 qu. 77. art. 1. Quare imperium non videtur ab hoc ultimo judicio esse diversum.

Porro ad explicandam praesentis loci difficultatem, Cajetanus (quem nonnulli sequuntur) super artic. 2. memoratae quaestionis, docere videtur in peccato actum voluntatis priorem esse judicio intellectus; Dicit enim intellectum a voluntate determinari ad judicandum alterum oppositorum faciendum, licet diversimode in bonis & malis, quemadmodum ipse ibidem prosequitur, ac diligenter distinguit. Sed quoniam ejus doctrina & distinctio subtilior est quam solidior; (neque enim apparet ullo modo, qui fieri possit ut voluntas determinet intellectum ad judicandum & imperandum actum aliquem, si omnem voluntatis electionem prius natura praecedere debeat judicium rationis, ut ipsa voluntatis electio imperetur:) idcirco probabilior nobis videtur ea responsio quam indicavimus ad dist. 6. scilicet illam ignorantiam sive inconsiderationem, sive errorem, secundum quem omnis peccans ignorat & errat, proprie non esse causam peccati, sed potius aliquid peccati. Peccat enim homo eo ipso quod ratio prave judicat; Peccat, inquam, inchoative, sicut consummative peccat in eo quod voluntas male eligit. Nam omne peccatum quasi duabus illis partibus constat & ) consummatur, falso judicio, & electione mala; & utrumque fit libere suo quodam modo, quia radix & origo libertatis in intellectu, est terminus & perfectio in voluntate. Quare sicut actus intellectus non est separandus ab actu voluntatis, (est enim ille quasi de hujus ratione) ita error judicii non est separandus a peccato, sed in plena ejus ratione includitur. Et quamvis error judicii natura prior sit mala electione; tempore tamen simul est. Itaque quod ad actum attinet internum, in instanti totum peccatum consummatur.

Hanc responsionem consentaneam esse menti S. Thomae, satis inde apparet, quia docet ignorantiam, secundum quam omnis malus est ignorans, non esse causam peccati, & proinde non omne peccatum ex ignorantia committi, licet in omni peccato sit quaedam ignorantia, 1. 2. quaest. 76. art. 4. ad 1. Neque usquam docet quod eadem ignorantia per accidens sese habeab ad peccatum. Illud etiam constat, hanc ignorantiam ex suo genere non esse effectum peccati. Nam ea quae fuit in primo peccato, ex nullo peccato orta est. Unde ex ejusdem S. Thomae sententia dicendum, quod sit aliquid ipsius peccati, tanquam de ejus ratione. Deinde, quia ignorantiam illam non negat esse peccatum, sed magis fatetur ac docet eam esse peccatum, ut ex dictis patet. Nec tamen vult duo esse peccata, ignorantiam & malam electionem. Unde rursus colligitur eum involvere ignorantiam malae electionis sub ipso malae electionis peccato, tanquam aliquid ei intrinsecum. Quocirca, recte & proprie dicitur omnem. eum qui peccat, eo ipso quo peccat, errare; improprie autem, minusque recte, omnem peccantem ex errore peccare.

Juxta hanc responsionem patet expedita via ad solvendum difficultates propositas. Verum est enim inconsiderationem quam ponit S. Thomas in primo peccato, proprie posse dici ignorantiam. Fatemur etiam in primo peccato fuisse errorem judicii. Nec tamen ex his consequens est, in homine vel angelo fuisse locum errori aut ignorantiae priusquam peccarent, aut eos fuisse miseros priusquam malos; quia ista sive inconsideratio, sive ignorantia, sive error quem vocant malae electionis, non praecessit peccatum, sed fuit aliquid peccati, fuitque actus seu defectus voluntarius, & proinde culpabilis, & suo modo vere peccatum, ut in superioribus satis probatum est; ideóque per cum jam non non solum miscra, sed mala erat intellectualis creatura, & ideo miscra quia mala.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 22