Capitulum 2
Capitulum 2
An licitum sit appetere tentationem
MOvet hoc loco quaestionem Bonaventura, utrum tentatio desideranda sit a viro justo? Pro parte affirmante sunt haec argumenta.
Primum: Jacobus Apostolus capite 1. Omne gaudium, inquit, existimate fratres, cum in tentationes varias incideritis.
Tertium: Augustinus libro 14. de civit. cap. 9. ex duobus testimoniis scripturae modo dictis, docet quomodo recte justi & firmi tentari cupiant, & in tentationibus gaudeant.
Quartum: Gregorius alicubi sic loquitur: Sanctus vir se tentari post virtutes desiderat, ne ex confidentia virtutum torpescat.
Quintum: Quicquid promovet salutem nostram, merito desideratur; talis autem est tentatio; per eam enim exercentur, augentur & confirmantur virtutes, & acquiritur victoria contra diabolum, carnem & mundum.
Sextum: Sanctus Antonius & alii Sancti leguntur provocasse diabolum ad pugnam; ergo tentationem quae a diabolo est appetiverunt.
Septimum: Martyrium recte desideratur; hoc auSextum: Sanctus Antonius & alii Sancti leguntur. tem non est sine tentatione mundi & diaboli. Unde dicebat S. Ignatius in epistola ad Rom. Utinam fruar bestiis quae mihi praeparatae sunt. Et iterum: Ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorumque divisio, & totius corporis contritio, & tormenta diaboli in me veniant, tantum Christo fruar.
Primum: Nihil licet appetere nisi bonum; tentatio autem non est bona, quia omne bonum a Deo est, tentatio autem non est a Deo. Dicit enim Jacobus cap. 1. Nemo cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur; Deus enim intentator malorum est: Ipse autem neminem tentat.
Secundum: Nihil appetendum quod per se ordinatur ad peccatum; talis autem est tentatio, ut quae non aliud sit quam sollicitatio & incitatio ad peccandum, sive ea procedat a diabolo, sive a carne, sive a mundo.
Tertium: Glossa quaedam super illud Matth. 4. Ductus est Jesus in desertum, sic loquitur: Ductum esse Jesum commemorat, ut nos instruat, quod non sponte oporteat in tentationem insilire.
Quartum: Occasiones peccatorum non sunt appe tendae, sed fugiendae, ergo multo magis tentationes propriam habent causalitatem ad peccatum, scilicet in genere causae efficientis, non item occasiones. De hac quaestione S. Thomas in commentario 2. Corint. 12. super illud: Datus est mihi stimulus carnis, ita scribit; Contingit ut illud quod secundum se malum est & vitandum, secundum ordinem ad aliud sit appetendum; sicut potio, inquantum secundum se est amara, vitanda est, & tamen qui considerat eam secundum ordinem ad sanitatem, appetit eam; ergo & stimulus carnis secundum se est vitandus, ut affligens, inquantum vero est via ad virtutem & exercitium virtutis, est appetendus. Stimulum autem carnis interpretatus fuerat altero modo, motum concupiscentiae surgentem ex carne.
Bonaventura duplicem ponit viam respondendi ad quaestionem: Una est, tentationem quae fit a Deo simpliciter appetendam esse; quia Dei tentatio non est nisi ad bonum, tentationem quae est a carne sim¬
pliciter fugiendam esse; quia illa, inquit, non potest esse absque peccato, quod quomodo sit intelligendum, exposuimus ad dist. 21. Tentationem autem quae est a diabolo (sub qua comprehendere videtur eam quae est a mundo, id est a malis hominibus, utpote diaboli membris) quibusdam fugiendam esse, quibusdam appetendam, fugiendam infirmis, appetendam firmis. Idque probat ex Augustino, qui loco supra citato dicit, quod cives sanctae civitatis Dei, sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt tentari & cupiunt tentari; dolent in tentationibus, & gaudent in tentationibus.
Altera via est, de tentatione nos loqui bifariam, scilicet aut formaliter & sub propria ratione; sic enim tentatio, prout nunc de illa loquimur, est impulsus ad illicitum. Qua ratione tentationem appetere non licet, sed omnino refugere eam debemus: Aut materialiter, id est, secundum rem subjectam, cujusmodi est afflictio, morbus, cruciatus, mors, fames, egestas, &c. quae per se non sunt mala, & possunt esse materia exercendae virtutis. Hac igitur ratione tentationem recte appetunt justi charitate ferventes; quia in hoc appetitu nihil est mali, & multum inest boni. His ex Bonaventura praemissis, ad quaestionem respondeo quinque propositionibus.
Prima: Tentatio qua Deus tentat, a justis appeti potest, nam & per se bona est, & prodest tentato, ut patet exemplis Abrahae, Job. Tobiae, Apostolorum & Martyrum. De qua tentatione loquitur David psal. 21. 25. 138. & alibi. Non modo igitur licite, sed & sancte appetitur hujusmodi tentatio cum fiducia & oratione, ut Deus faciat cum tentatione proventum.
Secunda: Tentatio peccati simpliciter & formaliter non est appetenda; quia per se mala est, ut bene probant argumenta primum & secundum partis negantis, & ratio adducta ex Bonaventura.
Tertia: Tentatio peccati quae infertur a daemone & mundo, materialiter appeti potest, quemadmodum satis probant Augustini & Gregorii testimonia, nec non ea quae ex Bonaventura produximus. Et huc pertinent desideria sanctorum appetentium martyrium, & provocantium diabolum ad certamen. Non enim desiderant actus malos diaboli aut malorum hominum, sive per internas suggestiones, sive per externas persecutiones, minas, terrores, tormenta sollicitantium ipsos ad peccata; sed praesupposita illorum malitia desiderant ipsas afflictiones, quae ut tales a Deo sunt, & proinde bonae.
Quarta: Tentatio peccati quae est a carne ne materialiter quidem appetenda est; quia motus concupiscentiae per se malus est, utpote spiritui contrarius & legi Deirepugnans, teste apostolo Rom. 7. & cui ad rationem peccati non deest nisi voluntarium. Si ergo appetas, voluntaria tibi fiet hujusmodi prava motio, & proinde peccatum. Atque hoc sibi volunt verba Bonaventurae supra citata, quibus docet tentationem carnis simpliciter fugiendum esse, quod ea nequeat esse sine peccato. Qui etiam libro 2. de profectu religionis capite 5. cum docuisset, quod appetere tentationes & iis sese ingerere incautum est, maxime infirmis & imperfectis, licet quibusdam aliquando utile sit excitare sese ad pugnam contra spritualia vitia, subjunxit haec verba: De carnalibus autem vitiis hoc periculosum & stultum est, sed fugiendae sunt eorum pugnae & a memoria excludendae & occasiones eorum tollendae. Unde Dominus noluit se permittere de luxuria tentari, ut doceret non debere nos ingerere huic tentationi, etiam spe triumphi & praemii. Cum enim haec tentatio magnam habeat delectationem admixtam, & in hoc vitio omnes concepti simus; & non solum mens, sed etiam corpus delectetur, ideo periculosus ejus aditus conceditur, &c. Sciendum tamen, ut alibi diximus, tentationem carnis non solum respicere carnalia peccata, sed etiam spiritualia; quia concupiscentia generale vitium est, licet in carnalibus magis appareat rebellio ejus contra spiritum.
Non repugnat autem, ut arbitror, huic propositioni, quod dicit S. Thomas, stimulum carnis in ordine ad virtutis exercitium appeti posse. Cum enim dupliciter exponat stimulum carnis, nempe dolorem corporis, vel motum concupiscentiae, aut praedicta ejus verba referenda tantum ad priorem expositionem; & ita valebunt ad confirmationem tertiae propositionis, nam juxta eam expositionem tentatio illa erat a daemone, non a carne; aut quaparte dicta sunt de motu concupiscentiae intelligenda sunt secundum propositionem sequentem.
Ultima propositio: Sicut bonum quod ex malo, id est, peccato per Dei providentiam elicitur, simpliciter & secundum se appeti potest, licet peccatum ipsum nullo modo sit appetendum; ita & bonum quod homini provenit ex tentatione peccati, non ea tantum quae fit a daemone & mundo, sed etiam quae a carne, recte appetitur; etiamsi tentatio carnis sive motus concupiscentiae, ut jam dictum est, nullo ordine sit appetendus. His ita declaratis facile jam est videre, quatenus argumenta utrimque allata concludant.
Caeterum id admonendum ex Augustino libr. de sancta virginitate cap. 44. & 47. quod non facile quis existimare debeat, se satis fortem ad superandas tentationes, sed magis timere exemplum Petri, quem nimis confidentem tentatio statim dejecit; & exempla quorumdam de quibus scribit Eusebius libro 4. historiae ecclesiasticae cap. 15. quod cum se persecutoribus ultro ingessissent, turpiter in certamine passionis defecerint. Quare nec illi qui fortes videntur & exercitati in pugna contra diaboum & mundum, absque necessitate vel evidenti lutilitate tum sua, tum aliorum, objicere se debent tentationi; praesertim illi quae fit a malis hominibus, propterea quod haec sine novo tentantium peccato, & graviori damnationis eorum periculo fieri non possit.
On this page