Capitulum 3
Capitulum 3
Cum qua scientia creatus est primus homo
COnstans est tam veterum patrum quam scholasticorum doctrina, primum hominem cum magna scientiae perfectione conditum fuisse a DeoQua de re scribunt ex professo Hugo Victorinus libro 1. de sacramentis, parte 6. capite 12. & tribus sequentibus, Magister hac dist. verba fere mutuatus ex Hugone; S. Thomas 1. p. qu. 94. & in scripto super praesentem dist. ac super eandem caeteri scholasticorum.
Est autem ea doctrina non minus scripturae quam rationi consentanea. Nam Genes. 2. dicitur Adam imposuisse nomina cunctis animalibus, utique congruentia naturis singulorum. Quod quidem nisi magna & perfecta scientia rerum praeditus fuisset, facere non potuisset. Unde Plato philosophus in Cratylo non dubitat affirmare eum qui primus omnium mortalium nomina rebus imposuit, sapientissimum fuisse: & ante eum Pythagoras, teste Cicerone lib. 1. Tuscul. qq. idipsum summae sapientiae esse judicavit.
Eodem spectare videtur scrintura Ecclesiastae 7. Deus fecit hominem rectum, & ipse se infinitis miscuit quaestionibus: Nam quaestionum infinita multitudo ex ignorantia nascitur, in quam incidit homo per peccatum. Item Ecclesiastici 17. ubi de primis hominibus dicitur: Disciplina intellectus replevit illos. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit corillorum, & mala & bona ostendit illis. Addidit illis disciplinam & legem vitae haereditavit illos, &c. Tametsi utrumque hunc locum maxime posteriorem, alii referant universe ad genus humanum, quod multiplici rerum scientia a Deo instruitur.
Est & locus Prov. 30. ubi sive Salomon, sive Agur dicit; Intelligentiae Adam non est mihi. Sic enim ex Hebraeo reddi potest id quod est in nostra versione: Sapientia hominum non est mecum. Pertinet autem sententia sic ex Hebraeo reddita ad insignem commendationem scientiae & sapientiae quae fuit in Adam.
Prorsus autem & ratio suadet ut ita de primo homine sentiamus. Nam, ut ait S. Thomas supra dicta qu. artic. 3. cum primus homo fuerit institutus a Deo ut principium caeterorum hominum, non modo per generationem corporalem, sed etiam per instructionem & gubernationem; oportuit ut quemadmodum creatus est in statu perfecto quoad corpus, ita etiam crearetur in statu perfecto quoad animam. Quare sicut statim potuit generare, ita statim potuit alios instruere & gubernare. Habuit igitur omnium scientiam in quibus homo ab homine natus est instrui. Ea vero scientia partim naturalis est, partim naturae cognitionem excedit. Ac de naturali scientia primum dicamus. Sunt autem haec fere quae de ea docti tradunt.
Primum: Adam in sua creatione accepit omnium rerum naturalium scientiam. Id probatur ratione jam allata ex S. Thom. Nam homo aptus est instrui in omnia scientia naturali. Quare eam omnem in primo homine ad instruendum genus suum inesse oportuit. Deinde satis certo id colligitur ex scriptura Genes. 2. Si enim Adam perspectas habuit omnium animantium naturas, ut eis singulis apta & propria nomina imponere posset; pari ratione cognovit etiam caeterarum rerum naturas. Et sic colligere videtur Hugo ubi supra. Docet id ipsum Suidas verbis a Molano citatis in diario medicorum, cap. 13. ut non immerito idem Molanus Adamum protoplastum artis medicae faciat inventorem.
Secundum: Habuit item in sua creatione omnem scientiam moralem. Hoc quoque probatur eadem ratione; nam in toto hoc genere, scilicet eorum quae ad mores pertinent, instruendi sunt homines & per illud gubernandi. Unde & ob hanc rationem Hugo & Magister primo homini tribuunt hoc genus scientiae, quam vocant cognitionem sui; qua nimirum cognosceret quid deberet superiori, quid aequali, quid inferiori, & omnino quid agendum, quidque fugiendum. Hic obiter notandum, scientiam moralem, etsi quadam divisione distinguatur contra naturalem; quatenus tamen sua natura talis est ut lumine rationis naturalis acquiri possit, recte dici naturalem, videlicet distinctam contra scientiam supernaturalem. Nam & Philosopho teste lib. 6. Ethic. prudentia & habitus ad cognitionem rerum a nobis agendarum pertinentes, sunt nobis magis naturales, quam aliarum rerum scientiae.
Tertium: Ab iis rebus quarum scientiam Adamus in sua creatione accepit, haud quaquam excludenda sunt elementa, neque caelestia corpora, eorumque partes, id est, stellae.
Quod asseritur contra singularem Cajetani opinionem negantis horum scientiam Adamo fuisse datam ab initio. Commentans enim super illud Gen. 2. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, &c. censet hoc dictum esse ad differentiam astrorum, quorum, inquit, nomina reservata sunt Deo, juxta illud: Que numerat multitu dinem stellarum & omnibus eis nomina vocat; & ad differentiam caelorum tam primi quam reliquorum, & terrae ac maris, quae a Deo nomina sortita fuisse dictum est Genes. 1.
Sed refellitur haec opinio per generalem rationem P superius allatam, qua S. Thomas probat primum hominem sic institutum fuisse a Deo, ut haberet omnium scientiam in quibus homo natus est instrui. Quae quidem, inquit, sunt omnia illa quae virtualiter existunt in primis principiis per se notis, quaecunque scilicet naturaliter homines cognoscere possunt. Haec autem sunt non solum animantia, & quae his imperfectiora sunt, ut plantae, lapides & metalla, quae sub illis perfectioribus ipse etiam Cajetanus vult comprehendi, sed & simplicia corpora tam caelestia quam elementaria; quod manifeste sentit sanctus Thom. ibidem in respon. ad 3. cum dicit, quod Adam in scientia naturalium scibilium, non profecisset quantum ad numerum scitorum. Qui etiam quaest. 1. de veritate art. 4. affirmat Adamum scivisse habitualiter quicquid ullus homo assecutus est ingenio humano. Nec huic doctrinae contradicit Cajetanus scribens in S. Thomam, sed potius eam suo commentario confirmat.
Accedit & haec perspicua ratio. Non enim perfecta notitia animantium, caeterorumque mixtorum consistere. potest sine notitia elementorum ex quibus sunt composita, neque perfecta notitia rerum inferioris mundi potest haberi sine notitia caelorum & siderum, a quibus ut causis quibusdam efficien tibus, conservantibus, moventibus haec inferiora dependent. Cum enim scire sit causam cognoscere, fieri nequit, ut illarum rerum perfectam scientiam quis habeat, quarum aliquas causas ignoret, scientiam autem perfectam dico, quanta naturaliter haberi potest.
Ad argumentum vero Cajetani respondetur, non ita de Deo dictum a psalmista: Qui numerat; &c. quasi soli Deo cognitus sit stellarum numerus, cum singularum proprietatibus, quae nominum vocabulo more scripturae significantur. Quippe constat etiam angelis & numerum & naturas singularum stellarum cognitas esse. Quin & in persona Salomonis scribit author libri Sap. cap. 7. sibi datam a Deo scientiam qua nosset dispositionem orbis terrarum & virtutes elementorum, anni cursus & stellarum dispositiones, & in universum quaecunque sunt absconsa & improvisa sive abstrusa, scilicet in rerum natura. Igitur psalmi versiculus vel de perfectissima stellarum notitia, exponendus est, ea namque solius est Dei, vel de scientia cum imperio & dominio conjuncta. Sic enim Deus stellarum numerum & proprietates novit, ut eas tanquam Dominus regat, ac velut nominibus suis vocatas ad nutum sibi obedientes faciat, secundum illud Baruch. 3. Vocata sunt, & dixerunt, adsumus.
Quartum documentum; naturalis scientia primi hominis quam ab initio habuit, etiam ad Deum proculdubio sese extendit. Hoc quoque sequitur ex generali ratione supra dicta. Nam Deus naturali via ab homine cognosci potest, idque varia demonstratione ex rebus creatis, uti late ostendimus ad dist. 3. lib. 1. Nec vero perfectus ullo modo fuisset homo in sua creatione, si Dei creatoris & gubernatoris sui notitiam non habuisset; neque perfecta aliarum rerum scientia praeditus fuisset, si primam ac supremam earum causam ignorasset.
Quintum: Primi hominis scientia naturalis utrumne etiam intelligentias separatas, id est, angelos complexa fuerit, non est certum, sed tantum probabile, juxta ea quae dicta sunt ad dist. 2. hujus libri, ubi quaerebatur, an ratione probari possit angelos esse. Nec ideo tamen ambigendum, quin primus homo notitiam intelligentiarum habuerit ab in tio. Nam si per naturam haberi non potest hujusmodi notitia, credendum est quod eam acceperit per revelationem supernaturalem.
Sextum: Scientiam omnem supra dictam accepit homo per species a Deo infusas in ipsa ejus creatione. Quod probatur a sufficienti divisione, quia neque eam accepit per species acquisitas. Hujusmodi enim notitiam causat experientia, quam homo in ipsa creatione habere non potuit. Neque per species connaturales, quia modus ille cognoscendi proprius est angelicae naturae, cum e diverso anima humana (quae in primo homine ejusdem erat naturae cum nostra) per se fit velut tabula rasa, teste philosopho lib. 3. de anima. Ita docet S. Thomas art. memorato ad 1.
Septimum: Scientia rerum naturalium indita primo homini non differebat specie a scientia nostra rerum earundem. Quamvis enim illa infusa fuerit, nostra vero sit acquisita, ratione tamen proprii objecti utraque continetur in eadem specie; sicut ejusdem speciei ac rationis sunt oculi quos Christus dedit coeco nato, cum oculis quos natura produxit, ut ait S. Thomas ibidem. Non enim alio differt Adami scientia a scientia alterius hominis, si quis eam usque ad perfectionem tantam quanta Adami erat, acquifivisse ponatur, quam quod illa infusa fuerit, haec autem acquisita esset. Quae sola differentia non sufficit ad specificam distinctionem, ut bene docet Cajetanus super dictum articulum.
Octavum: Primus homo neque habuit notitiam futurorum contingentium, neque occultarum cogitationum cordium, neque omnium praesentium individuorum cujuslibet speciei. Dicit hoc S. Thomas ibidem in corpore, videlicet tacite corrigens quodque 18. de veritate art. 4. huic contrarium, dixerat scilicet Adamum cognovisse cogitationes cordium in illo statu, & aliqua futura contingentia, non tamen virtute naturali, sed ex revelatione divina. Rationem autem cur ita non sit, reddit in summa, quia ista nec naturali hominis studio cognosci possunt, nec necessaria sunt ad gubernationem vitae humanae, ut propterea recurrendum sit ad revelationem. Facile et iam probatur ex re ipsa: Nam Adam nescivit cogitationem Evae colloquentis cum serpente, quando consensit in peccatum superbiae, & transgressionis praecepti divini; imo nec scivkt externum colloquium, & externam praecepti violationem, id est, vetiti fructus comestionem. Sine dubio enim hoc ei displicuisset, & uxorem corripuisset, existens adhuc integer; multo minus scivit quid diabolus contra se moliebatur.
Nonum: Proficere potuit Adam in scientia primitus accepta tribus modis, scilicet cognoscendo novas rerum species quae progressu temporis erant exoriturae ex varia rerum diversarum permistione. Deinde quantum ad numerum individuorum in unaqua¬
que specie; & tertio quantum ad modum sciendi. Nam, ut loquitur sanctus Thomas, ibidem ad 3. ea quae sciebat intellectualiter, scivisset postmodum per experimentum, qui est diversus modus sciendi. Qua quidem postrema ratione etiam Christus in scientia profecit. Decimum: Primus homo cognoscebat per conversionem ad phantasmata, sicut & caeteri homines in statu innocentiae cognituri erant; eodem scilicet modo quo nos cognoscimus. Cujus ratio est, quia modus hic intelligendi competit animae humanae quatenus est conjuncta corpori, proindeque ei naturalis est. Ita docet S. Thomas in eadem qu. art. 2. tametsi dissentiat Scotus scribens in dist. 3. lib. I. art. 2. dubio 2. existimat enim poenam esse peccati originalis, quod nunc homo ad intelligendum indigeat conversione ad phantasmata, idque probare conatur Augustini testimonio exlib. 15. de Trin. cap. penult. ubi causam cur homo acie fixa ipsam lucem videre non possit, refert ad infirmitatem contractam ex peccato. Sed infirma est probatio. Nam August. iis verbis non aliud vult, quam peccati poenam esse, quod homo tam claram & perfectam rerum cognitionem nunc non habeat aut consequatur, sicut habiturus erat si non peccasset. Neque enim ab hujusmodi perfecta rerum cognitione hominem impedivissent phantasmata ad intelligendum necessaria, sicuti nunc impediunt, cujus quidem impedimenti causa est peccatum.
Undecimum: Anima primi hominis non videbat, neque naturaliter videre poterat angelos per essentiam. Sed tamen habebat de eis excellentiorem cognitionis modum, quam nos habemus. Prior pars hujus documenti sequitur ex proxime praecedenti; nam phantasma non potest repraesentare essentiam angeli, quae est incorporea. Posterior probatur, quia cognitio primi hominis erat magis certa & fixa circa interiora intelligibilia, quam cognitio nostra. De hac re vide S. Thomam in eodem art. 2. ubi etiam respondet ad authoritatem Gregorii ex lib. 4. dialog. cap. 1. quae diversum sonare videbatur.
Duodecimum: Adam fuit omnium hominum, excepto Christo, qui Deus est & homo, sapientissimus, secus quam sentiunt Hebraei; qui more suo negantes in expositione divinae scripturae, fingunt Adam & Evam creatos fuisse simplicissimos, vix adhuc ratione utentes, & paene infantibus similes. Quod merito ab omnibus Christianis Theologis exploditur. Caeterum in nostra propositione sapientiam accipimus secundum significationem illius vocabuli apud Philosophos & Theologos usitatam, pro perfecta & consummata rerum omnium scientia. Quae cum alias humanas disciplinas & artes complectitur, tum potissime Metapnysicam, ut cui praeter caeteras omnes scientias nomen sapientiae convenire docet Aristoteles libro 1. Metaphysicae. Probatur autem haec assertio ex tribus modis, quibus Adam sapientia caeteros homines antecelluit. Primum, amplitudine scientiae: Nam, ut supra docuimus, habuit scientiam omnium rerum quae naturaliter ab homine sciri possunt, id quod nulli alteri contigit. Secundo, praestantia modi sciendi. Multi etiam multa sciunt, sed pleraque tantum probabili ratione; vel tantum ex effectis, non autem ex causis, vel nonex omnibus & primis & immediatis, iisque certo & evidenter cognitis. Multa enim norunt non ostensiva demonstratione, sed ducente ad impossibile. At primus homo perfectam cujusque rei, & ex propriis atque omnibus ejus causis certo & evidenter cognitis, ductam scientiam habuit. Tertio, firmitate & immobilitate scientiae. Durante enim innocentiae statu non potuisset acceptam semel scientiam amittere; quia nec oblivioni locus ibi erat, nec ignorantiae scientiam corrumpenti, nec morbo, per quem fit interdum ut scientia amittatur, nec ea fuisset cessatio ab actu scientiae, quae amissionem ejus causare potuisset, uti apud nos fit.
On this page