Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quaedam objectiones solvuntur

§. 4. Quaedam objectiones solvuntur.

ADversus superiorem doctrinam, quatenus in universum tradit, primum hominem cum magnae scientiae perfectione conditum esse a Deo, quaedam sunt objectiones breviter a nobis dissolvendae.

Prima: Genes. 3. serpens homini promittit scientiam boni & mali; quae stulta & ridicula esset promissio, nec ullo modo ad fallendum idonea, si homo omnium rerum scientiam jam ab initio habebat. Nam licet hoc mulieri fuerit dictum, ea tamen intentione & consilio dictum est, ut per eam ad virum promissio perveniret. Unde & ipsi Adam postea fuit improperatum: Ecce Adam quasi unus ex nobis, sciens bonum & malum.

Secunda: Eod mcap. dicitur de Adam & Eva. Et aperti sunt oculi amborum, & cognoverunt se esse nudos.

Tertia: Chrysostomus in hom. de Adam & Eva, quae habetur tomo 1. operum ejus, primo homini ascribit ruditatem: Tanta, inquit, fulgebat in ruditate primi hominis gratia, &c. Et infra, quaerit an Deus ignoraverit cadere potuisse per mandatum rudem hominem. At ruditas eruditioni & perfectae omnium rerum scientiae valde contraria est.

Quarta: Quid opus erat, inquiunt, ut primus homo sciret omnes conclusiones Geometriae, Arithmeticae, Musicae, caeterarumque artium?

Quinta: Filii ac nepotes Adae multas scientias & artes adinvenerunt: ergo. Adam non omnes scientias & artes tenuit; alioqui enim ipse eas filiis suis tradidisset, utpote ejus rei gratia in creatione acceptas, ut in superioribus dictum est. Antecedens patet tum ex Gen. 4. ubi quaedam artes, ut fabrilis & musica & pastoralis & scenofactoria certis inventoribus ascripuntur, & Gen. 9. ubi Noe plantandae vitis & vini exprimendi aut hor est; tum ex historiis omnium temporum. De qua re videre est Polydorum Virgilium in libro de inventoribus rerum.

Sexta: Augustinus lib. 3. de libero arbitrio cap. 24. dicit primum hominem nec sapientem, nec stultum creatum fuisse. Quod multum abest ab eo, &t dicatur creatus sapientissimus.

Postrema: De Salomone scribitur 3. Reg. 4. quod erat sapientior cunctis hominibus. Quod & confirmant verba promissionis divinae cap. 3. praecedentis: Ecce dedi tibi cor sapiens & intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. Certe Sap. 7. tanta rerum naturalium atque humanarum scientia Salomoni tribuitur, ut ei nihil superaddi posse videatur. Nam post enumerationem variarum rerum, quarum scientiam dicitur habuisse, subnectitur haec universalis clausula: Et quaecunque sunt absconsa & improvisa didici; subjuncta etiam hac ratione: Omnium enim artifex docuit me sapientia, quasi dicat non mirum quod habeam scientiam omnium; quia omnium artifex sapientia me docuit. Igitur apparet hanc summae sapientiae laudem falso transferri in Adamum.

Ad haec objecta sigillatim respondemus. Ad primum, boni & mali scientiam quam serpens homini promisit, non humanam intelligi, id est, eam quae humano studio & ingenio possit acquiri, sed humana longe excellentiorem, hoc est, divinam. Quod patet ex ipsis verbis: Eritis, inquit, sicut Dii scientes bonum & malum. Hominem autem ad hujusmodi scientiam aspirasse prius tamen superbia corruptum, ostendunt illa verba Dei irrisoria: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum & malum.

Quod secundo loco objicitur, non de nova alicujus rei scientia dictum est, sed de mali cujusdam experientia, deque erubescentia mox inde consecuta. Opponitur enim hoc ei quod prius dictum fuerat. Erant ambo nudi, & non erubescebant. Quare sensus est: Tunc primum, scilicet perpetrato peccato, eos percepisse nuditatem corporis sibi turpem & pudendam esse propter inordinatos & obscaenos in carne insurgentes motus libidinis, & ob eam causam erubuisse. Quem sensum pluribus prosequitur Augustinus lib. 14. de civit. cap. 17. & lib. II. de Gen. ad literam cap. 31.

Ad tertiam objectionem primum respondeo, eam homiliam falso ascribi Chrysostomo; cum latine scriptam esse constet, & quidem post Chrysostomi aetatem. Deinde quicunque est author, non voluit significare hominem fuisse rudem, id est, rerum quae in mundo sunt ignarum; sed ruditatem dixit vel simplicitatem doli expertem, id est, innocentiam, ut quidam exponunt, vel potius novitatem, ipsumque hominem rudem, id est, novum seu recenter creatum. Hic enim sensus patet ex contextu¬

Ad quartum generalis est responsio. Quamvis enim scientiae Mathematicae & caeterae speculativae per se non conducant ad vitam instituendam & mores componendos; perficiunt tamen intellectum, suntque artes liberali homine dignae, & ad pleniorem Dei notitiam praestant adminiculum. Quamobrem nec superfluae erant, nec indignae quibus Adam genus humanum instrueret. Posset autem eadem objectio moveri de angelis, quibus tamen omnes rerum scientias congenitas fuisse non dubitatur.

Ad quintam objectionem primum respondetur Adamo inditam fuisse rerum omnium scientiam, ut ipse permanens in justitia filiis justis ex se genitis eam, velut quidam humani generis magister, docendo communicaret. Sed quia peccato corruptus corrupit genus suum, non fuit a Deo permissus eam universam posteritati suae communicare, idque in poenam peccati, ut sicut peccatoribus conveniebat, non facile nec statim, sed paulatim & cum difficultate, labore & molestia tam scientiae quam artes multiplices ab hominibus invenirentur, atque inventae excolerentur. Deinde non est improbabile quod quidam sentiunt, primam illam Adami scientiam magna ex parte peccato imminutam, obscuratam atque obliteratam fuisse. Qua de re infra dicemus. His accedit, quod aliud est nosse totam rerum naturam, aliud nosse artes omnes seu liberales seu mechanicas, quaecunque inveniri possunt, etiam mere serviles & quae subserviturae essent miseriae & imbecillitati humanae conditionis, ad quam utique Adam generis nostri princeps non erat creatus.

Quod sexto loco ex Augustino adfertur, ipse Augustinus retractando dissolvit lib. 1. retractationum ca. 14. ubi retractat librum de utilitate credendi, & dicit quod tunc nondum apparebat, quomodo sapientem diceremus, qui potuit seduci.

Sed de eo plura ad dist. 25. ubi disputatur, an fuerit homo creatus in gratia.

Ad postremam objectionem ita respondent aliqui, ut exceptionem agnoscant in uno Salomone, quem inter puros homines putant sine exceptione omnium mortalium fuisse sapientissimum, idque propter scripturam allegatam quae id affirmare videtur; sed post eum primas sapientiae partes Adamo tribuunt. Verum non est necesse ut id dicatur, neque id scriptura convincit. Non enim loquitur de sapientia quae est scientia speculativa rerum naturalium ac divinarum, sed de scientia politica, quae est prudentia bene gubernandi regna, civitates ac populos. Hanc enim sapientiam Salomon a Deo petiverat, 3. Reg. 3. 2. Paralip. 1. & Sap. 9. Quanquam non est negandum quin sicut Deus ex abundanti & supra quam ille petiverat, adjecit ei divitias & gloriam, ita & auxerit eum multiplici scientia rerum naturalium speculativa. Id enim aperte traditur 3. Reg. 4. & Sap. 7. Sed non est verisimile quod in hoc genere scientiae, quod tantum velut pro auctario ei adjectum fuit, excelluerit primum humani generis parentem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4