Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quae scientia supernaturalis homini in creatione collata

§. 5. Quae scientia supernaturalis homini in creatione collata.

PRaeter naturalem rerum scientiam omnino fatendum est, primo homini in sua creatione fuisse infusam a Deo quandam scientiam sive notitiam supernaturalem, quippe qui conditus fuerit ad finem supernaturalem, quem consequi impossibile erat per solam eam notitiam quae viribus naturae acquiritur. Sed haec res rursum per aliquot documenta nobis explicanda. Quorum

Primum sit istud: Adam non est conditus cum ea notitia qua Deum videret per essentiam. Quod primum probatur ex comparatione angelorum.

Non enim perfectior secundum intellectum creatus est homo quam angeli; hos autem cum hujusmodi notitia creatos non fuisse, manifestum est ex iis quae de angelis disputata sunt hoc libro, praesertim ad dist. 3. 4. & 5. Deinde probatur hac ratione, quia nemo videns Deum per essentiam potest voluntate averti a Deo, quod est peccare; atqui Adam peccavit, non igitur sic creatus est, ut Dei essentiam videret. Haec probatio est S. Thomae 1. part. quaest. 94. art. 1. & quaest. 18. de veritate art. 1.

Secundum: Adam in statu innocentiae non vidit Deum per essentiam, ne in raptu quidem. Prior pars praeter jam dictam rationem, communi Theologorum sententia probatur. Consentiunt enim omnes in hoc quod primus homo Deum non viderit per modum habitus, id est, permanenter, scilicet eo modo quo videtur a beatis in patria. Eam enim visionem necessario consequitur impeccabilitas in anima, & ex animae redundantia serfecta immortalitas in corpore. Quarum neutram in Adamo fuisse certum est. Sed utrum viderit in raptu, seu per modum transeuntis, ut loquuntur, eo videlicet modo quo quidam existimant Moysen & Paulum vidisse Deum, nonnullam quaestionem habet, de qua S. Thomas loco jam dicto in summa nihil determinat. Tantum enim affirmat, quo primus homo Deum per essentiam non vidit secundum communem statum illius vitae. Nisi forte dicatur, inquit, quod viderit cum in raptu, quando Deus misit soporem in Adam ut dicitur Genes. 2.

Sunt qui partem affirmantem statuant ex Augustino lib. 9. de Genes. ad litteram cap. ult. scribente in hunc modum: Ecstasis illa quam Deus immisit in Adam ut soporatus obdormiret, recte intelligitur ad hoc immissa, ut & ipsius mens per ecstasim particeps fieret tanquam angelicaetcuriae; & intrans sanctuarium Dei intelligeret novissima. Item ex Bernardo serm. 2. Septuagesimae, dicente de Adam: Mihi quidem nonnisi incommutabilis veritatis intuitu & abysso divinae sapientiae corporeis excedens sensibus obdormisse videtur. Quin ipse S. Thomas alibi, ut q. 18. de veritate art. 1. ad 13. hanc sententiam ut probabilem tenet, ut & alii nonnulli. Durandus in praesentem dist. quaest. 2. Richardus in eandem articulo 2. quaest. 1. ad 2.

Verum pars negativa multo probabilior est. Jam enim supra ad dist. 11. generaliter ostendimus, nullum hominem in hac vita, qua tanquam via ad caelestem patriam tenditur, Deum per essentiam vidisse, nec admittendam esse exceptionem de Moyse & Paulo, quam quidam faciunt. Ac certe minus videtur admittenda exceptio de Adamo, tum quod is paulo post tam graviter peccaverit in Deum & in universam suam posteritatem, tum quod haec exceptio nusquam apud patres legatur.

Unde Dionysius Carthusianus qu. 2. super praesentem dist. negat se legisse apud ullum doctorem authenticum, quod Adam in illo sopore viderit Dei essentiam. Et quidem si id concedamus, nihil prohibebit cur non idem dicatur de angelis, etiam iis qui lapsi sunt; scilicet quod Deum per essentiam viderint in raptu, dum adhuc essent in via & statu merendi, quod tamen est inauditum

Nec diversum probant allegata Augustini verba, quia nulla in iis est mentio visionis Dei; nec aliud significant quam Adamo secreta quaedam caelestia in ecstasi suisse revelata. Quin potius contrarium eo loco significat Augustiis. Nam statim subjungit, Adamum ex illo sopore experrectum fuisse tanquam prophetiae plenum; non ergo sentit eum vidisse Dei essentiam, sed tantum propheticam accepisse visionem. Ea autem pertinet ad imperfectionem hujus vitae, sicut fides & spes, juxta illud Apost. 1. Cor. 13. Ex parte cognoscimus & ex parte prophetamus. At neque Bernardus visionem Dei nomina; neque aliud vult! quam quod Adam in illa ecstasi veritatem divinam intuitus fuerit excellenti quodammodo, qui perfectioni status ejus congrueret.

Tertium documentum: Primus homo licet evidentem habuerit notitiam eorum quae de Deo naturaliter sciri possunt, cujusmodi sunt, Deum esse, eumque esse unum, incorporeum, optimum, sapientissimum, primam rerum causam, & alia hujusmodi: non tamen eorum quae proprie ad fidem pertinent, id est, quae sola divina revelatione cognosci possunt; propterea quod excedant facultatem rationis ac luminis naturalis, ut sunt, Deum esse trinum, Deum habere filium, Deum futurum hominem, &c. Prior pars patet ex iis quae dicta sunt de scientia naturali primi hominis, quarto documento. Et facile probatur, quoniam & philosophi quidam solo naturali lumine talem de Deo notitiam assecuti sunt, licet non aeque cenum, plenam & perfectam, uti ostensum est ad dist. 3. Posterior patebit ex quarto, quod tale est.

Primus homo in creatione & durante statu innocentiae habuit fidem mysteriorum quae naturalem cognitionem excedunt. Id probant imprimis ea patrum testimonia quibus affirmant, Adamum peccando fidem amisisse; quae infra suo loco proferentur. Si enim amisit, procul dubio prius habuit. Probatur item hac ratione, quia primus homo viator erat; ergo per fidem ambulabat, 2. Cor. 5. & in aenigmate videbat, 1. Corinth. 13. Item, quia in angelis fuit fides antequam confirmarentur in bono. Denique generales & apertae sunt Apostoli sententiae. Heb. 10. Justus ex fide vivit; & 11. Sine fide impossibile est placere Deo. Atque hinc consequens est, quod modo dicebamus, primum hominem non habuisse notitiam evidentem ne quidem abstractivam mysteriorum naturalem cognitionem excedentium, nam evidentia fidem destruit. Est enim fides eorum quae non apparent, Hebr. 11. Quocirca rejicienda est opinio Scoti primo homini tribuentis notitiam evidentem hujusmodi mysteriorum.

Quintum: Primus homo ante lapsum, & angelus ante confirmationem quaedam cognoverunt evidenti & manifesta cognitione, quae nos non cognoscimus nisi per fidem. Affirmat hoc S. Thomas 2. 2. q. 5. art. 1. Veritatem autem habet in iis dumtaxat quae per accidens pertinent ad fidem, per se autem scientifice cognosci possunt etiam in hac vita. Nam & nunc quaedam divinitus nobis revelata a doctis sciuntur & ab indoctis creduntur, quemadmodum S. Thomas ibidem explicat.

Sextum: Primus homo per fidem cognovit ultimum finem supernaturalem humanae atque etiam angelicae naturae: quare & scivit aeternae illius felicitatis praemia bonis & justis ac Deo servientibus esse reposita, nam ut ait Apostolus Heb. 11. Accedentem ad Deum credere oportet, quia inquirentibus se remunerator est. Quod & ex eo probatur, quia per gratiam in qua creatus fuit, statim & continuo tendere debebat in illum finem. Caeterum cognoscere quod aeterna supplicia peccatoribus sint a justo judice Deo praeparata, non pertinet per se ad scientiam supernaturalem; quia lex Dei aeterna & incommutabilis eam justitiam exigit, & exigeret, etiamsi homo non esset conditus ad finem supernaturalem.

Septimum: Cognovit per fidem ea quae ad finem illum consequendum simpliciter & omni tempore sunt homini necessaria, & adeum proprie ordinata; ut sunt, gratia gratum faciens virtutes Theologicae, fides, spes, charitas, & si quid aliud hujusmodi.

Octavum: Habuit fidem distinctam & explicitam mysterii Sanctissimae Trinitatis. Ea communis est Doctorum sententia, quam diserte tradit Epiphanius in exordio operis quod scripsit contra haereses. Probatur autem, tum quia majorem acceperat notitiam mysteriorum Dei, quam nos accepimus, tum quia clara visio Trinitatis tota est fidei merces, ut ait Augustinus. Quare nullo modo verisimile est, Adamum hac parte fidei caruisse.

Nonum: Valde probabile est, primo homini revelatum fuisse, quod angelorum alii Deo adhaerentes beati essent, alii per superbiam a Deo aversi in aeternum essent miseri. Satis hoc insinuant patres, quando dicunt Adamum caelestis curiae fuisse participem, & beatorum angelorum spiritibus interfuisse. Quomodo loquuntur Augustinus libro 9. de Gen. ad literam cap. ult. & Gregorius lib. 4. Dialog. capite 1.

Decimum: Ex revelatione didicit Adam futuram filii Dei incarnationem, non quidem in creatione, sed post. Ita multi non temere sentiunt, argumento sumpto ex loco Genes. 2. ubi Adam prophetico spiritu dixisse legitur: Hoc nunc os ex ossibus meis, & caro de carne mea. Quamobrem relinquet homo patrem suum, & matrem, & adhaerebit uxori suae, & erunt duo in carne una. Quod mysterium magnum interpretatur Apostolus in Christo & Ecclesia, Ephes. 5. Neque enim dubitandum videtur, quin Adam hoc ipsum mysterium a se prophetatum cognoverit. Nam alioqui proprie respectu ejus propheta non fuisset, si non ad illud cognoscendum quod praedicebat, fuisset aliquo modo illuminatus, sed tantum prophetasset eo modo quo Caiphas, qui mysterium verborum suorum nec sciebat nec intelligebat. Haec sententia est S. Tho. 2. 2. q. 2. art. 7. Bonaventurae ad praesentem dist. in expositione textus, & aliorum. Eandem tradit Prosper, vel quisquis author lib. de promissionibus & praedictionibus, p. 1. c. 1. tametsi quod ibi addit, Adamum praevidisse Ecclesiam de latere Christi in cruce pendentis formandam, unde sequeretur quod passionem & mortem Christi in illo sopore praeviderit, non est probabile, neque id recipit S. Thomas loco jam citato. Nam passio & mors Christi cum secundum se mala quaedam sint, non fuissent Adamo adhuc innocenti revclata, nisi in ordine ad bonum; scilicet ad liberationem humani generis e captivitate peccati, atque ita sui lapsus fuisset praescius. Quod cum Magistro hac dist. post Hugonem lib. 1. de sacramentis parte 6. cap. 15. negant omnes Theologi. Ac sane nullo modo dicendum est, utineque de angelis, quemadmodum docuimus ad quartam distinct hac certissima ratione; quia per talem praescientiam fuissent miseri antequam mali.

Non sequitur autem, si incarnationem primus homo praevidit, quod suum lapsum praeviderit. Potest enim alicui revelari effectus non revelata ejus causa, vel occasione, quemadmodum contigit in Joseph patriarcha, qui praevidit in somnio futuram exaltationem suam, non tamen venditionem neque incarcerationem. Unde dicit S. Thomas ubi supra, quod homo ante peccatum habuit explicitam fidem incarnationis Christi, prout ordinabatur ad consummationem gloriae, non autem ut ordinabatur ad liberationem a peccato per passionem, ne per hoc praescius esset sui peccati.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5