Capitulum 6
Capitulum 6
Quod discrimen inter fidem primi hominis et nostram
QUamvis primus homo non habuerit evidentem mysteriorum revelatorum notitiam, sed ea tenuerit cognitione fidei, sicut & nos, multiplextamen differentia inter fidem ejus & nostram agnoscenda est.
Prima, quod fidei donum fuerit primo homini quodammodo naturale, quatenus scilicet illud simul cum ipsa natura in creatione acceperat, excepta fide incarnationis Christi, quam post creationem accepit, justus tamen adhuc existens. Nobis autem hoc donum neque cum ipsa natura detur; neque prius justis aut justificatis, sed ad hoc potius ut per illud justitiam consequamur. Unde & peculiari quadam ratione gratuitum nobis est, utpote per Christi gratiam indignis ac male merentibus collatum. Quod discrimen attenderunt patres Arausicani concilii can. 5. & 25. Et Prosper responsione 8. ad capitula Gallorum.
Secunda: quod primus homo statim ab initio firmam ac robustam habuit fidem, eamque nullo cum errore vel ignorantia permixtam, nos autem & infirmitatem fidei in multis plerumque patimur) unde in scripturis quidam arguuntur modicae fidei, quidam infirmi in fide vocantur:) & paulatim ex ignorantia proficimus ad actualem & explicitam fidem, neque id absque permixtione errorum & falsarum imaginum quas sibi de rebus divinis humani sensus fingit imbecillitas; quemadmodum accidere videmus iis qui recenter in fide instruuntur, atque etiam aliis Christianis rudioribus. Indicat hoc discrimen Augustinus lib. I1. de Gen. ad literam cap33. & 34.
Tertia: Primus homo cognoscebat Deum quadam altiori cognitione quam nos eum cognoscimus, adeo ut cognitio illius, quamvis intra limites fidei comprehensa, quodammodo media fuerit inter cognitionem praesentis status & cognitionem patriae, qua Deus per essentiam videtur. Ita diserte docet Sanct. Thomas 1. p. q. 94. art. 1. Item de veritate q. 18. art. 2. & super hanc dist. qu. 2. art. 1. Hujus autem ratio petenda est non ex evidentia cognitionis, sic enim fides destrueretur, ut supra declaratum est, sed ex ipsius fidei perfectione in primo homine. Fuit enim illa perfectissima intra rationem fidei potissimum duabus ex causis; tum quia primus homo non acceperat fidem per auditum exteriorem, sicut nos, quibus fides ex auditu est, Apostolo teste Rom. 10. sed per revelationem internam Dei, sicut acceperunt prophetae & Apostoli; tum quia cognitio ejus secundum se multo fuit perfectior quam nostra. Cognoscebat enim non per effectus sensibiles, sed per intelligibiles, idque sine omni retardatione & imped imento corporis, quemadmodum plenius explicat S. ThoAtque haec plane videtur esse sententia Magistri hac dist. & Hugonis lib. 1. de Sacramentis parte 6. cap. 14. ex quo Magister sua deprompsit; dum dicunt, primum hominem cognovisse Deum non ex aud itu solo, sicut a credentibus absens quaeritur, sed quadam interiori aspiratione, qua Dei praesentiam contemplabatur; non tamen ita excellenter ut sancti post hanc vitam, neque ita in aenigmate, sicut nos in hac vita videmus. Hujusmodi enim verbis non negant in primo homine fidem fuisse, licet hoc ex eis quidam colligant; sed illi tribuunt eam cognitionis fidei excellentiam, quam modo explicavimus, tametsi Hugo fatetur modum illius cognitionis esse difficilem explicatu.
Porro in eandem sententiam accipienda videntur quae scribunt Alexander 2. p. quaestione 98. mem. bro 2. art. 1. & Bonaventura in hanc dist. art. 2. qu. 3. Non enim simpliciter negant fidem in Adamo fuisse.
Quod vero ad naturalem Dei cognitionem attinet, licet utrique statui conveniat per res sensibiles Deum cognoscere, eumque in creaturis contemplari, ut bene probat S. Thomas, art. 2. qu. 18. de veritate, non tamen eodem prorsus modo. Nam primus homo in statu innocentiae continuo velut fixa acie mentis & absque impedimento in omnibus rebus creatis quibus animum intendebat, tanquam in speculo Deum contemplabatur; ita ut creaturarum con¬ sideratio perpetuum quoddam fomentum ac nutrimentum illius esset ejus notitiae qua Deum cognoscebat. Nos autem ex rerum creatarum etiam pulcherrimarum consideratione, vix tandem vel modice erigimur ad contemplationem Dei, eamque valde imperfectam & saepe multis erroribus implicatam. Cujus quidem impedimenti ac difficultatis causa est corruptio carnis sensum deprimens ad terrena, & abstrahens a cogitandis divinis, juxta illud Sap. 9. Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, & terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Colligi potest hoc discrimen partim ex Basilio homil. 9. de eo quod Deus non est author malorum, partim ex Augustino lib. 10. confess. cap. 6. & libro 22. de civit. Dei cap. penult. & lib. 15. de Trinitate cap. 27. nec non ex Prospero libro 2. de vocatione gentium cap. 4. Quo pertinent etiam quae Magister & Hugo locis praeallegatis tradunt de scientia primi hominis, non enim distinguunt de naturali vel supernaturali cognitione Dei.
Postrema differentia inter fidem Adami & nostram haec a quibusdam constituitur, quod nos habemus fidem non tantum respectu objecti revelati. sed etiam Dei revelantis, sive ipsius revelationis a Deo factae. Non enim evidenter nobis est notum, revelata esse a Deo mysteria quae fide tenemus. At primus homo quamvis non habuerit evidentem cognitionem objecti fidei, id est, mysteriorum a Deo revelatorum, habuit tamen ut dicunt, evidentem notitiam ipsius revelationis a Deo factae. Nam evidenter sciebat illa mysteria sibi a Deo esse revelata. Sentiebat enim mentem suam interius illuminatam ad cognoscenda ea quorum cognitio humanam rationem superat, idque sine ordine ad phantasmata. Quod quidem a solo Deo effici poterat, quippe qui solus illabi potest in mentem humanam. Atque hanc evidentiam revelationis vocant evidentiam in attestante; qua nimirum evidenter cognoscatur Deum attestari veritati alicujus propositionis. Ita docet Cajetanus in 2. 2. q. 1. art. 4. & q. 5. art. 1. & q. 171. art. 5. Nec solum de primo homine & de angelis id asserit, sed etiam de prophetis & Apostolis.
Verum hanc differentiam alii non agnoscunt. Non enim arbitrantur fieri posse, ut evidentia articulorum fidei in attestante simul consistat cum fide eorundem, quam constat obscuram & inevidentem esse notitiam. Nam fieri non potest, ut eadem notitia sit evidens & inevidens. Quare si evidentiam habet ex parte testificantis seu revelantis Dei, non po test simpliciter inevidens dici.
Nec videtur valere responsio, si dicatur evidentiam hanc poni respectu revelationis, non autem respectu rei revelatae. Quoniam si revelatio evidens est ut a Deo facta, & proinde vera; non potest etiam ipsius propositionis revelatae veritas non esse evidens. Qui enim evidenter novit hoc a Deo revelatum esse, novit etiam evidenter hoc verum esse, facta subsumptione hujus similiter evidentis propositionis. Quicquid Deus revelat, verum est: omnis enim conclusio evidenter cognoscitur, quae ex praemissis evidenter cognitis per evidentem consequentiam colligitur. Huic rationi accedit, quia si primus homo habebat evidentiam mysteriorum in attestante; ergo intellectus ejus necessitabatur ad assentiendum mysteriis; haec autem necessitas fidem & fidei meritum excludit. Fides enim est voluntatis libere assentientis. Denique sequetur nos plus credere de mysteriis fidei, etiam secluso mysterio incarnationis filii Dei, quam crediderint angeli & primus homo, quia nos credimus Deum revelasse illa mysteria; illi vero secundum dictam opinionem hoc non crediderunt, sed evidenter cognoverunt. Plures rationes ad improbandum istiusmodi evidentiam videat studiosus apud Dom. Bannes super 1. p. qu. 32. art. 1. & in 2. 2. quaest. 5. artic. 1. Cujus sententia negativa nobis quoque probabilior videtur.
On this page