Capitulum 7
Capitulum 7
Utrum ignorantiae et errori locus fuerit in primo statu
VT ad quaestionem qua quaeritur, utrum in primo statu potuerit habere locum ignorantia, respondeatur, distinguenda est triplex ignorantia. Una purae negationis, qua nimirum aliquid nescitur quod non opus est sciri: Altera privationis, id est, ea qua nescitur aliquid quod pro loco & tempore debet aut convenit sciri: Tertia pravae dispositionis. quae alio nomine, error seu deceptio vocatur; qua scilicet assentimur falsis tanquam veris, sive firmo judicio id fiat, sive opinando dumtaxat.
De prima acceptione ignorantiae nulla quaestio est. Constat enim ex superioribus, primos homines in statu innocentiae multa nescivisse, ut cogitationes mutuas, cogitationes angelicas, lapsum suum futurum, ac caetera futura contingentia numerum & particulares proprietates omnium individuorum cujuscunque speciei, etiam praesentium; denique occulta consilia sapientiae & providentiae divinae. Quin & pueri in eo statu diu fuissent multarum rerum ignorantes, quas per experientiam & institutionem progressu temporis didicissent.
Sed quaeri potissimum solet de secunda & tertia ignorantia. Nam utrumque hoc genus a primo statu non fuisse alienum, ostendi videtur his argumentis.
Primo: Quia mulier nesciebat fallaciam serpentis; intererat autem ejus ut hoc sciret, ne deciperetur, sed ut sibi ab eo caveret.
Secundo: Quia mulier decepta fuit antequam peccaret. Dicit enim apostolus 1. Tim. 2. quod muliet seducta in praevaricationem fuit. Imo peccatum committi non potest, nisi ex falso judicio rationis practicae. Unde consequens etiam Adamum antequam peccaret, falso hujusmodi rationis judicio deceptum fuisse.
Tertio: Mulier ideo non horruit serpentem loquentem, ut ait Magister distinctione 21. quia putavit eum a Deo accepisse officium loquendi. Quae opinio falsa erat.
Quarto: Primus homo putavit se perseveraturum in justitia & nunquam moriturum. Item filios innocentes progeniturum, &c. his similia, quae non eveherunt; ergo in omnibus hujusmodi falsus fuit opinione. Probatur antecedens, quia sperabat haec omnia; spes autem movet ac determinat intellectum in rem speratam. Unde & qui non assequuntur ea quae sperant, falsi spe sua dicuntur.
Quinto: In illostatu filii de rebus agendis fuissent instructi a suis parentibus; accepissent enim ab eis scientiam moralem cum aliis scientiis naturalium rerum, ut supra dictum est: ergo ante ejusmodi instructionem fuisset in eis ignorantia privationis, utpote rerum agendarum.
Sexto: In statu innocentiae fuisset somnus, ut ostendimus ad dist. 20. ergo & somnia, quae somnum naturaliter comitantur, ibi fuissent, ac proinde etiam deceptio; nempe per hoc quod homo inter sommiandum adhaesisset phantasticis rerum simulacris, tanquam rebus ipsis.
Septimo: Naturale est, ut sensus erret saltem circa sensibile commmune & per accidens, quidquid sit de sensibili proprio; velut dum judicat de figura, de motu & quiete, de magnitudine rerum aliter quam rei veritas habet sive ob distantiam, sive ob affectionem aliquam medii, sive ob aliam causam; ergo etiam in primo statu fuisset hujusmodi deceptio.
Verum his nihil obstantibus, absque dubitatione respondendum, neque privationis, neque pravae dispositionis ignorantiam, id est, errorem & deceptionem locum habere potuisse in statu hominis integro. Cujus ratio est, quia utraque ignorantia magnum malum est, magnumque vitium, perfectioni illius status omnino contrarium. Est enim non malum corporis, sed vitium animi secundum partem intellectivam. Nam nescire scienda pro loco, & tempore magis autem falsa pro veris approbare, vitium est & deformitas intellectus, sicut magnum ejus bonum est cognitio veri. Quare si nullum corporis malum, aut vitium, aut deformitas in illo statu rectitudinis esse potuit, multo minus hoc quod ad animam pertinet.
Est autem generalis Augustini sententia libro 14. de civitate cap. 10. in primo statu hominis manente devitatione peccati, nullum malum omnino esse potuisse, nempe ideo, quia omne malum poenale in humano genere ex peccato est. Unde idem Augustinus passim docet, praeter alia mala etiam ignorantiam & errorem, quo falsa pro veris, aut incerta pro certis amplectimur, non pertinere ad naturam hominis instituti, sed ad poenam damnati, ut lib. 3. de libero arbitrio cap. 18. 19. & 20. Enchirid. 17. & 19. & 21. & saepe alibi. Similiter & Magister distinct. 20. §. 1. eam ignorantiam, qua quod sciri debet & ignorari non debet, nescitur, tanquam peccati poenam, removet etiam a parvulis qui nascituri erant in primo statu¬
His adde, quod errorem seu deceptionem deprehensam naturaliter tristitia sequitur: At in primo statu nihil erat quod contristaret, ut ait Augustinus lib. 14. de civit. cap. 10. quare nec deceptioni locus esse poterat. Aliam insuper rationem sumptam ex rectitudine illius status, adfert S. Thomas 1. parte qu. 94. ar. 4. Quamdiu enim anima manebat subdita Deo, inferiora hominis manebant subdita superioribus, ita ut superiora per inferiora non impedirentur. Igitur hac subjectione manente, intellectus falli non poterat. Cum enim circa proprium objectum semper vetus sit, ex seipso decipi nunquam potest, sed omnis ejus deceptio procedit ab inferiori, velut phantasia, vel aliquo hujusmodi. Sed haec ratio non parvam difficultatem habet, cujus explicationem require apud commentatores D. Thomae, Cajetanum & Banesium. Vide eundem doctorem quaest. 18. de veritate art. 6. ubi luculente quaestionem hanc pertractat.
On this page