Capitulum 8
Capitulum 8
Ad objecta responsio
Ad primum itaque respondetur; non oportuisse ut mulier serpentis astutiam aut fallaciam cognitam haberet, sive loquamur de serpente corporeo, sive de incorporeo; sicut nec nostra interest nosse hominum fraudulentiam, dum tamen ad eam devitandam satis prudentiae sit in nobis, sicut erat haud dubie in prima muliere.
Ad secundum respondeo, mulierem non fuisse deceptam, antequam peccaret. Nam seductio de qua loquitur apostolus, etsi praecesserit peccatum illius transgressionis, qua comedit de ligno vetito, secuta tamen est peccatum internae elationis, quemadmodum ex Augustino libro 11. de Genesi ad lite¬ ram cap. 30. docuimus ad distinct. 21. ubi de primo mulieris peccato agebamus. Cur autem ignorantia pravae electionis, ex qua procedit omne peccatum, non sit agnoscenda in primis hominibus ante peccatum, petenda est ratio ex iis quae ad superiorem distinctionem postremo capite disputata sunt.
Tertio argumento satisfactum est ad dist. 21. ubi dubitatio illa, cur loquentem serpentem mulier non horruerit, ex professo fuit tractata.
Ad quartum respondetur, primum hominem nihil illorum putasse seu opinatum fuisse proprie loquendo, sed tantum sperasse. Spes autem non infert opinionem seu assensum rei speratae. Neque enim cum jubeor sperare vitam aeternam, teneor assentiri huic propositioni tanquam verae, consequar vitam aeternam. Quare negandum est, quod spes intellectum determinat in rem speratam, ita scilicet, ut intellectus dicat id futurum quod speratur. Nam spes ex parte intellectus tantum requirit, ut bonum aliquod apprehendatur tanquam arduum simul & possibile; in quod sic apprehensum dum tendit voluntas per desiderium, res illa sperari dicitur. Unde constat non proprie decipi eum, qui quod sperat, non assequitur; nisi forte quid aliud accedat, ut falsa promissio alterius, vel falsa opinio facilitatis assequendi id quod speratur, vel aliud tale, quemadmodum accidere solet in humanis.
Ad quintum, respondendum filios in illo statu nascituros fuisse cum usu rationis, & cum ea notitia quae pucrili aetati vitio carenti congrueret, uti diximus ad dist. 20. Sed accessisset deinde instructio parentum de iis quae scienda & agenda essent in adultiori aetate; sic videlicet ut tempus ac necessitatem agendi provida parentum instructio semper antecederet. Qua ratione nunquam futurum erat, ut ante instructionem esset in filiis ignorantia privationis.
Ad sextum, respondet S. Thomas loco praeallegato, id quod accidit in somno, non imputare homini, quia non habet usum rationis, qui est proprius hominis actus. Sed haec solutio non videtur argumento satisfacere; non enim quaeritur, an error aut deceptio fuisset homini reputata in peccatum, sed an omnino accidisset homini. Nam certum est, hominem saepe decipi sine sua culpa. Alii respondent, quod homo vel nulla somnia passus fuisset, sed placidam omnino quietem cepisset sine somniorum interpellatione, vel ratio semper vigilans ea non aliud quam somnia judicasset, quod & nunc somniantibus interdum accidit, ut & ipse S. Thom. testatur 1. p. qu. 84. art. 8. ad 2. Rursus alii sic a somno primi hominis removent somnia, ut eorum loco tribuant ei revelationes divinas, qualem accepit Adam somno pressus, Genes. 2. vel certe continuas de Deo ac rebus divinis contemplationes. Quod probabile fit ex iis quae de somno primistatus diximus ad distin. 20. Quanquam etiam dici potest, in phantasia proprie non esse deceptionem, cum in ea proprie non habeat locum compositio & divisio, sed in solo intellectu. Quocirca ipse homo in statu integro nunquam adhaesisset rerum similitudinibus in somno repraesentatis tanquam rebus ipsis; quia homo non censetur adhaerere nisi per id quod est homini proprium, scilicet per intellectum aut voluntatem. Atque hoc forte voluit S. Thomas in dicta solutione.
Hinc etiam colligitur responsio ad postremum. Nam error ac deceptio proprie locum non habent in sensu, quia sensus neque falsa pro veris approbat, neque incerta pro certis recipit, quomodo Augustinus in Enchiridio errorem definivit; sed naturaliter apprehendit objectum prout ei repraesentatur. In nobis autem accidit, ut ex tali sensus apprehensione nascatur error intellectus circa sensibilia. Sed hoc in primo statu nequaquam accidisset, partim obstante scientia causarum naturalium, ex quibus provenire solent tales apparentiae in sensu; partim obstante prudentia, qua praeditus homo non temere praebuisset assensum iis, quae secundum sensus externos poterant apparere.
On this page