Capitulum 9
Capitulum 9
Quam scientiam homo per peccatum amiserit
HOmo cum scientia tam multiplici, quantam, superius exposuimus, a Deo creatus, neque totam eam peccando amisit, neque totamretinuit. Nam ut docent patres Ambrosius, Augustinus, Beda & alii, quos citabimus ad distinct. proxime sequentem, ubi agetur de corruptione naturae nostrae per peccatum; homo quando peccavit, vulneratus est in naturalibus, & spoliatus donis gratuitis, id est, supernaturalibus. Itaque retinuit scientiam rerum ad vitam hanc temporalem necessariarum. Hanc enim scientiam si prorsus amisisset, non tantum peccato sauciatum vitiatumque, sed paulo post transgressionem penitus extinctum in ipso primo homine fuisset genus humanum, videlicet ob ignorantiam rerum quae ad vitam conservandam essent necessariae, velut alimentorum & similium.
Verum ea ipsa quae in homine relicta est talium rerum scientia, non mansit integra, sed peccati merito non parum imminuta fuit & obscurata, adeo ut labor ille de quo dictum est homini post peccatum: Maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae: Spinas & tribulos germinabit tibi, &c. non tantum intelligendus sit de molestia operandi & colendi terram, verum etiam de difficultate, quae ex ignorantia nascitur: dum non satis exacte cognoscuntur opportuna tempora arandi, serendi, metendi & colligendi fructus; neque satis in frugibus & herbis ac caeteris ad usum humanum creatis, distinguuntur innoxia & salutaria a noxiis & saluti contrariis. Hunc enim laborem ex illa maledictione Adam ad posteros transmisit.
Sed & scientiae speculativae non videntur integrae post peccatum mansisse in homine. Argumento est quod eas disciplinas non legatur primus homo posteris tradidisse. Quin potius singulae suos postea inventores habuerunt, ut quidem constat de artibus quibusdam ex scriptura Gen. 4.
Praetere a quod ad moralem attinet scientiam, quae est de vita secundum rectam rationem instituenda, non dubium quin ea per magnum acceperit ex peccato detrimentum, dum homo peccando incurrit magnam animi caecitatem & ignorantiam de rebus agendis, tametsi non omnino lex naturae ex ejus animo potuerit deleri.
Igitur in universum fatendum est, scientiam naturalem quam homo in conditione accepit, per peccatum partim imminutam, partim obscuratam fuisse, quod ita esse probat generalis effectus qui consecutus est in tota hominis posteritate. Nam ideo tanta nobis est in disciplinis addiscendis difficultas & tarditas, & quaedam naturae repugnantia, tanta etiam ipsarum disciplinarum imperfectio & in multis incertitudo, cum admixtis erroribus; quia ignorantia nobis, quatenus ex Adam nati sumus, facta est naturalis. Quod cum in caeteris scientiis veritatem habeat, tum maxime conspicitur in ea scientia, quae praeclaro Socratis testimonio, maxime ad nos pertinet, id est, ea quae mores & vitam nostram informat. Ad hanc enim percipiendum minus quam ad alias scientias idoneos esse juvenes testatur ipse Aristoteles lib. 1. Ethic. cap. 3. Quod quidem contra nobis accidit, quam futurum erat in statu innocentiae. Tunc enim ex homine integro nati fuissent filij ad percipiendas omnis generis artes & disciplinas aptissimi promptissimique.
Porro scientiam supernaturalem totam homo per A peccatum amisit; quia uti dictum est, donis gratuitis omnino nudatus ac spoliatus fuit. Cum autem scientia supernaturalis sit ipsa fides, qua credimus Deo revelanti mysteria quae cognitionem naturalem excedunt; palam fiet scientiam supernaturalem hominis periisse, si ostenderimus eum peccando & per peccatum fidem amisisse. Id ostenditur tribus argumentis ex scriptura Genes. 3. petitis.
Primum est: Quia homo voluit similis esse Deo, idque a Deo se consecuturum speravit per mandati a Deo positi transgressionem; sicut ei postea a Domino improperatum fuit dicente: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum & malum.
Secundum: Quia retorsit peccatum suum in Deum authorem dicens; Mulierquam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno. Sic enim hoc intellexerunt Aug lib. 11. de Genes. ad literam cap. 35. & Greg. lib. 22. Moral. cap. 13. Nec virum tantum, sed & mulierem culpam suam oblique in Deum retulisse, ibidem Gregorius testatur.
Tertium: Quia putavit se abscondi posse a facie omnia videntis. In eo enim quod dicit scriptura: Abscondit se Adam & uxor ejus a facie Domini, non latendi effectus describitur, ait eodem loco Gregorius, sed affectus notatur, id est, stulta persuasio hominis existimantis se a Deo, ne videretur, abscondi posse.
His accedunt sententiae patrum, quibus aperte testantur Adamum fidem perdidisse. Ambrosius scribens in caput 10. Lucae, dicit eum exutum fuisse fidei vestimento, & epist. 33. ad Marcellinam sororem, Deum sic loquentem ad Adam inducit: Agnoscis esse te nudum, quia bona indumenta fidei perdidisti. Augustinus libro 14. de civitate cap. 17. primis parentibus infidelitatem ascribit; & Ench. 45. negat eos Deo credidisse. Sunt item apud Augustinum lib. 1. contra Julianum cap. 3. verba cujusdam Olimpii episcopi negantis in homine protoplasto fidem incorruptam mansisse. Quo etiam loco refertur Ambrosii testimonium, quod modo citavimus ex ejus commentario in Lucam. Prosper responsione prima ad excerpta Genuensium, & contra Collatorem cap. 19. 20. & 21. disputans adversus eos qui fidem negabant esse donum Dei; docet inter alia primum hominem primitus fidem bonique scientiam perdidisse, atque infidelitatem incurrisse; & ex his probat periisse etiam in posteris ejus, nec nisi per gratiam Christi recuperari posse. Fulgentius lib. de incarnatione & gratia Christi cap. 13. dicit Adamum expoliatum fidei vestimento, & cap. 22. affirmat eum fidem perdidisse. Quod ipsum rursus non obscure indicat lib. de fide ad Petrum cap. 3.
Manifestum est autem hos authores absolute loqui de fide, & non restricte de fide formata. Nam qui caret fide formata, non continuo infidelis est. At Augustinus & Prosper primo homini infidelitatem diserte ascribunt. Ac praeterea Prosper in loco citato contra Genuenses, dicit Adam perdidisse fidem quam nos primam habemus accipere; ea autem est fides informis. Idemque contra Collatorem capite 19. distinguit fidem a charitate dicens: Perdidit fidem, perdidit charitatem. Quae res etiam Tertulliani testimonio confirmatur, qui lib. 2. contra Marcionem cap. 2. delictum Adae haeresim fuisse pronunciat.
Jam huc etiam ea pertinent quibus ad superiorem dist. ostendimus, Adam credidisse verbis serpentis. Quod utique sine infidelitate in Deum fieri non potuit. Erant enim verba serpentis contraria verbo Dei. Denique doceri id potest argumento ab affectu in posteritate relicto. Sicut enim Patres ex eo quod Adam peccando perdidit fidem, osten¬ dunt contra Pelagianos fidem in posteris ejus periisse, nec nisi dono Dei restitui posse, de qua re sunt expressa verba Prosperi contra Genuenses; sic e diverso nos colligere possumus, quia fides non per naturam in nobis est, nec esse potest, sed tantum per gratiam, eam nobis in primo parente periisse.
On this page