Capitulum 10
Capitulum 10
Respondetur ad ea quae dictis contraria videntur
ADversus eam partem superioris doctrinae, qua dictum est hominem per peccatum amisisse fidem & cognitionem Dei, adeo ut in infidelitatem inciderit, haec a nonnullis argumenta proferuntur.
Primum: Homo naturaliter absque gratia Christi potest in Dei notitiam pervenire ex contemplatione creaturarum, utidocet scriptura Rom. 1. Psal. 18. Sap. 13. & alibi. Quod etiam probat experientia. Multi enim homines pervenerunt in notitiam unius Dei sine gratia Christi, ut pote expertes fidei Christianae, & solo usi adminiculo luminis naturalis, vel docti a praeceptoribus non Christianis, ut olim Philosophi, & hodie Mahometani. Igitur Dei notitia primo homini per peccatum non periit; si enim periisset illi, periisset & nobis. Nam, ut ait Prosper responsione 1. ad excerpta Genuensium, quod Adam perdidit, omnes perdiderunt; quod autem nobis periit in Adam nisi per gratiam Christi recipiatur, haberi a nobis non potest, quemadmodum ibidem docet Prosper.
Secundum: Non periit primo homini scientia rerum subservientium vitae temporali; ergo nec periit Dei cognitio, cum utraque notitia solo naturalis ingenii lumine comparari possit
Tertium: Mansit in primo homine timor Dei; Ait enim ipse ad Dominum Gen. 3. Vocem tuam audivi in paradiso, & timui. Remansit igitur & notitia Dei; nam timor notitiam praesupponit.
Quartum: Jonas propheta quando fugit a facie Domini, quasi latere volens Dominum non amisit fidem, neque factus est infidelis. Non enim de ea re increpatur a Domino; & ipse in fuga positus fidem suam profitetur dicens: Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare & aridam; ergo ex eo quod Adam se abscondit a facie Domini, non recte statuitur eum amisisse fidem aut notitiam veri Dei.
Quintum: Nunc etiam per maxima peccata non amittitur fides, quin potius ex fide retenta concipitur poenitentia, quemadmodum in Davide, Petro, aliisque peccatoribus factum esse constat; ergo nec in Adam periit fides per peccatum superbiae aut transgressionis mandati divini; praesertim cum mandatum illud non esset de aliquo fidei articulo, sed tantum de eo quod cum fide nullam haberet connexionem.
Sextum: Christus Luc. 12. loquens de his quae ad fidem & pietatem pertinent, ait ad Judaeos; Cur a vobis ipsis non judicatis quod justum est? ergo relicta est in nobis facultas & quasi radix comparandae hujusmodi notitiae, ac proinde ea non periit in Adamo.
Postremum: Daemones peccando non amiserunt Dei notitiam & fidem. Nam teste Jacobo, credunt & contremiscunt. Et apud evangelistas Dei filium confitentur; ergo nec primi parentes, quorum peccatum minus grave fuit, quam daemonum peccando fidem amiserunt.
Ut ad haec argumenta respondeatur, tria sunt ex supra dictis notanda. Primum: Notitiam Dei in primo homine partim fuisse naturalem, partim supernaturalem. Naturalem quidem, quoad ea quae facultatem luminis naturalis non excedunt, cujusmodi sunt, Deum esse, eumque unum, & primam omnium rerum causam, & similia: Supernaturalem vero, quoad ea quae naturalem cognitionem excedunt, quale est, Deum esse trinum in personis.
Secundum: Supernaturalem de Deo scientiam totam peccato extinctam fuisse; quia nimirum homo per peccatum spoliatus est donis gratuitis, id est, iis quae supra naturam sunt.
Tertium: Naturalem de Deo scientiam partim periisse, partim remansisse quidem, sed peccato obscuratam. Cujus rationem dedimus, quia vulneratus est homo in naturalibus. Unde Prosper libro 2. de vocatione gentium cap. 17. scribit naturam humanam tam acerbo vulnere sauciatam esse, ut ad cognitionem Dei neminem contemplatio spontanea plene valeat erudire, nisi obumbrationem cordis vera lux discusserit.
Quartum his adjungimus: Primum hominem etiam eorum quae de Deo naturali lumine cognoscebat, ut quod sit unus, quod omnium sit causa, quod mundum gubernet; habuisse scientiam quandam supernaturalem & notitiam fidei, non quidem quoad obscuritatem, quam sufficienter tollebat scientia naturalis, utpote quae secum adferret evidentiam; sed quoad certitudinem illam quae habetur ex revelatione. Quod breviter ita probatur, quia nisi talem certitudinem respectu dictorum articulorum primo homini tribuamus, sequetur hominem aliquem rudem & idiotam, qui fide tenet eos articulos, habere de eis majorem certitudinem, quam habuerit primus homo. Constat enim majorem esse certitudinem fidei quam demonstrationis. Ob quam causam etiam nunc Philosopho demonstrative scienti unum esse Deum, major accedit certitudo per fidem, dum sit Christianus. Qua de re diximus ad 3. dist. lib. 1. & ex professo ad dist. 24. lib. 3. Quatenus igitur homo de talibus certitudinem acceperat demonstrativa majorem, eatenus illorum quoque notitia per peccatum spoliatus fuit, juxta secundum notabile.
His praemissis ad primum argumentum respondetur. Sicut homo naturaliter & absque gratia redemptoris pervenire potest in aliquam veri Dei notitiam, sed imperfectam dumtaxat & erroribus involutam, quemadmodum ad dist. 3. lib. 1. late declaratum est; ita probabiliter dici posse, quod hujusmodi quaedam imperfecta Dei notitia post peccatum in primo homine remanserit; fidem autem proprie dictam nullo modo in eo remansisse, quia donum est supernaturale.
Ad secundum respondetur, scientiam rerum subservientium vitae temporali non omnino periisse per peccatum, sed ita relictam in natura, ut jam nec perfecte, nec sine labore & difficultate comparari possit, nec tamen eandem esse rationem de scientia Dei, etiam qua parte naturalis est. Gravius enim vulnerata est natura in scientia rerum superiorum, & maxime Dei, quam rerum inferiorum. Fuit enim homo per peccatum a Deo aversus, & conversus ad ea potissimum quae sensibilia sunt & temporalia. Quo pertinet quod dicit Magister in textu §. E. hominem non perd idisse scientiam qua carnis necessaria providentur; & idcirco in scripturis hominem de hujusmodi non erudiri, sed de scientia animae quam peccando amisit.
Ad tertium nonnulli respondent, Adam timuisse, quidem Deum, non tamen, ut Deum, sed ut aliquem se potentiorem, a quo puniri posset pro peccato contra ipsum commisso; quomodo facinorosi metuunt judicem, quomodo etiam Pharao & servi ejus Exodi 8. & 9. & Philisthaei 1. Reg. 4. Deum. timuisse leguntur; quia tamen veri Dei notitiam habuisse proprie non sunt dicendi, quia falsos Deos colebant; timorem autem Dei, quidonum Dei est, quippe etiam sublege dabatur, teste Apostolo Rom. 8. nasci ex notitia Dei omnia videntis & pec cata juste vindicantis. Hujusmodi ergo timorem in Adamo post peccatum non agnoscunt nitentes testimonio Prosperi, qui lib. contra Collatorem cap19. post enumerationem virtutum quas Adam peccando perdidit, negat vel ipsum timorem saltem ei reliquum mansisse.
Caeterum aliis magis haec placet responsio, ut dicatur Adam retinuisse quidem notitiam Dei naturalem, sed imperfectam & peccato obfuscatam, atque huic notitiae correspondentem habuisse Dei timorem, ut in quantum adhuc Deum cognoscebat, in tantum Deum timeret, videlicet sciens eum esse rerum omhium Dominum, quem peccata hominum non laterent, eundemque peccatorum justum vindicem. Nihil enim vetat agnoscere in eo post peccatum timorem Dei servilem, ut qui ad beneficia gratiae reparantis non pertineat, possitque concipi ex ea notitia Dei quae haberi potest absque dono supernaturali fidei. Prosper autem loqui videtur de timore salutari, qualis in lapso homine esse non potest, nisi per gratiam Christi. Hanc porro responsionem confirmat quartum argumentum. Neque enim Jonas propheta, quando fugit a facie Domini simpliciter amisit Dei notitiam, sed aliquid humanum passus fuisse videtur, ut non consideraret se Dei praesentiam effugere non posse. Quod significavit Hieronymus in commentario, dum Jonam in eo reprehendit, quod arbitratus fuit, se eum quem profitebatur conditorem esse terrae & maris, in mari vitare posse. Quo loco etiam comparat fugam prophetae cum fuga Cain, qui Gen4. legitur dixisse ad Deum: Afacie tua abscondar, && de quo postea dicitur: Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra. Alii fugam Jonae a facie Domini interpretantur in eo, quod detrectaverit officium prophetandi, & iram divinam denunciandi apud Ninivitas, velut rem vehementer odiosam ac plenam periculi, & ob id declinaverit in alium locum. Nam prophetae dum suo funguntur officio, stare dicuntur ante conspectum Domini. Unde Elias 3. Reg. 17. & Elizeus 4. Reg. 5. sic loloquuntur; Vivit Dominus, in cujus conspectu sto. At que hanc de Jona fugitivo sententiam expressit Chaldaeus paraphrastes his verbis: Ut fugeret ad mare potius, quam prophetaret in nomine Domini. Juxta hanc expositionem valde probabilem respondetur argumento, non eodem sensu dictum esse, quod Adam absconderit se a facie Domini, & quod Jonas fugerit a facie Domini. Ille enim abscondit se, latere volens, iste fugit nolens obedire.
Ad quintum respondetur. Id ascribendum esse misericordiae Dei, quod nunc hominem in se peccantem non penitus abjiciat, totumque privet donis concessis. Quod alioqui juste facere posset, & interdum facit. Cujus rei quoddam exemplum habemus in Saule qui propter inobedientiam projectus a Deo, tandem ad Pythones declinavit. Unde & David post adulterii & homicidii crimen, metuens orat, Ne projicias me a facie tua. Quod autem is qui fidem habet, peccando mereatur ipsius fidei subtractationem, testatur Apostolus I. Tim. 1. dicens quosdam, eo quod bonam conscientiam repulissent, circa fidem naufragasse; & cap. 6. cum de cupiditate, id est, avaritia loqueretur: Quam quidam appetentes, inquit, erraverunt a fide. Quo pertinet etiam illud evangelicum: Qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. Sic Augustinus lib. 3. de libero arbitrio cap. 18. justum esse docet apud Deum, ut qui sciens recta non facit, amittat ipsam recti scientiam.
Ad sextum dicendum, hominem a seipso judicare posse quod justum & rectum est, etiam in negotio religionis & pietatis, non tamen quasi a seipso; quomodo dicit Apostolus 2. Cor. 3. nos non esse sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientiam nostram ex Deo esse. Nam ad ea quae pietatis sunt, nihil valet vis humanae rationis absque gratia Dei per Christum.
Ad postremum respondetur, daemones credere unum esse Deum, & in evangelio Christum Dei filium fuisse confessos, non per donum fidei infusae, sed per eam notitiam quam de Deo residuam in natura post peccatum hapere poterant, & quam de Christo ipsa experientia virtutis ejus in miraculis faciendis & daemonibus expellendis ab eis extorquebat. Qua de re agendum ex professo ad dist. 23. lib. 3. Hujusmodi autem Dei notitiam non negamus in primo homine relictam fuisse.
On this page