Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Liberi arbitrii propria ratio. explicatur

IN DISTINCTIONEM VICESIMAMQUARTAM. §. 1. Liberi arbitrii propria ratio. explicatur.

PRiusquam ad tractationem gratiae tam hominis integri quam lapsi veniamus, mutato nonnihil ordine qui est apud Magistrum, visum est praemittere doctrinam de libero arbitrio. Sicut enim prius est quod animale, deinde quod spirituale, teste apostolo 1. Cor. 15. sic prius est in homine liberum arbitrium tanquam ad naturam pertinens, quam gratia naturam perficiens. At neque satis intelligi potest quid gratia operetur in libero arbitrio, nisi prius ipsius liberi arbitrii natura fuerit perspecta.

Primo autem ostendendum est in quo propria ratio libertatis arbitrii consistat. Pro cujus rei intellectu scire oportet, liberum arbitrium non habitus, sed potentiae nomen esse. Nam habitus inclinat potentiam ad operationes certi generis: At liberum arbitrium secundum se indeterminatum est & indifferenter se habens ad actiones diversorum; imo contrariorum habituum, velut virtutum & vitiorum; de qua re vide S. Thomam 1. part. quaest. 83. articulo 2.

Est autem liberum arbitrium potentea reipsa eadem cum voluntate, tametsi ratione diversa, quemadmodum recte docet S. Tho. ibidem art. 4. & ejus ad eundem articulum commentatores. Quam sententiam facile quoque probare est ex communi patrum consensu, qui liberum arbitrium & liberam voluntatem habent pro eodem, ac promiscue nominant. Unde Augustinus lib. 1. retractationum c. 9. & Chrysostomus in homilia super verbis Isa. 1. Si volueritis & audieritis me, &c. liberum arbitrium vocant liberam voluntatem, & Gennadius lib. de eccl. dog. cap. 20. libertatem arbitrii definit ipsam rationalem voluntatem.

Probatur & ratione. Nam secundum omnes recte. philosophantes, in anima rationali duae tantum sunt potentiae, re vel saltem ratione distinctae, intellectus & voluntas. Dico, re vel ratione distinctae; nam utrum reipsa distinctae sint, a multis haud temere dubitatur; licet S. Thomas intellectum dividat in agentem & possibilem, velut distinctos realiter.

Cum ergo liberum arbitrium non sit eadem potentia cum intellectu, consequens est, ut eadem sit cum voluntate.

Caeterum ita ratione differunt liberum arbitrium & voluntas, ut quoad objecta & actiones latius pateat voluntas. Haec enim ad omnia quae volumus extenditur, sive ea libere velimus, sive non. Nam velle beatum esse, nolle miserum esse, voluntatis quidem actiones sunt, at non liberi arbitrii; Unde quaecunque fiunt a libero arbitrio, eadem & a voluntate fiunt, sed non contra. Movetur enim voluntas in finem naturaliter, in media vero libere; unde in his locum habet liberum arbitrium, non autem in illo. Quomodo vero haec arbitrii libertas etiam ad intellectum pertineat, neque ab eo dependeat, inferius explicabitur.

Nunc autem ut propria ratio libertatis arbitrii cognoscatur, atque a caeteris modis quibus aliquid liberum dicitur, haec arbitrii libertas discernatur, distinguenda est multiplex libertas. Quaedam enim opponitur servituti, quaedam coactioni, quaedam naturali necessitati. Primo modo liberi non sunt conditione servi; secundo modo liber non est qui cogitur, scilicet in eo quod omnino coactus facit, & vim passus; tertio modo liber non est homo in eo quod facit ex necessitate naturali, id est, ita ut simpliciter non possit non facere, sive coacte id faciat sive sponte.

Possent & alii modi libertatis recenseri, ut libertas a peccato, a morte, a miseria, a diabolo: Item a lege, a justitia. Quorumtomnium meminit scriptura, ut Joan. 8. Rom. 6. 7. & 8. 2. Petri 2. & alibi.

Sed hi modi fere sunt metaphorici, & ad modum libertatis, quae est a servitute proprie dicta, facile revocantur.

Sciendum igitur libertatem arbitrii neque opponi servituti, neque soli coactioni. Nam & servi homines non minus quam liberi eam. habent, praesertim cum Dei respectu omnes servi simus, & hruta animalia, quae in multis non coguntur, eam non habent. Sed proprie & praecise oppponitur naturali necessitati. Dicitur enim voluntas libera, quae non necessario vult aliquid, sed libere; sic nimirum ut in ejus potestate sit hoc ipsum velle, & non velle. Quod quidem manifestum est brutis non competere, utpote quae ita suo appetitu feruntur in objecta sensibilia; eaque motu suo prosequuntur, ut in eorum potestate non sit aliud agere, aut omnino id quod agunt, non agere. Itaque in his sponte quidem agunt non tamen libere.

Quod si coactioni solum, ut male quibusdam visum est, opponeretur arbitrii libertas, non autem, ut dictum est, naturali necessitati; nihil prohiberet quo minus etiam in brutis, quoties non coacte, sed sponte ad aliquid moventur, hujusmodi libertatem agnosceremus. Quin etiam voluntas ipsa rationalis, quamvis ejus sit naturae ut cogi non possit, ne quidem a Deo (sequitur enim contradictio si voluntas cogi dicatur) non tamen in omni actione sua libera est, ut paulo ante diximus. Ex quo perspicuum est, non idem esse voluntatem agere libere, & agere non coacte. Quare non a coactione, quae in totum repugnat voluntati etiam non libere agenti, sed a necessitate naturali liberum proprie dicitur voluntatis arbitrium.

Quae doctrina etiam ex eo ostenditur, quia per hoc quod quis dicitur liberi arbitrii, tribuitur ei dignitas quaedam & perfectio, quod videlicet dominium ac potestatem habeat suarum actionum, ut eas & facere possit & omittere. Est enim proprium dominantis naturae, nulia necessitate alligatum esse ad res inferiores. Sicut ergo Deus libertatem habet suarum actionum, velut creationis & gubernationis mundi, sanctificationis nostrae, electionis Petri, & caeterarum quaecunque ad extra tendunt, & proinde infra Deum sunt, quas omnes potuit potestque facere & omittere, quemadmodum ostensum est libro primo, ubi de potentia & voluntate Dei agebatur; ita & intellectualis creatura ex eoliberi arbitrii esse demonstratur, quia circa res inferiores sibique subjectas, quarum domina constituta est, liberam potestatem habet agendi & non agendi.

Atque hujus rei argumentum est, quoniam brutis, animantibus ideo competere non potest aliquod dominium, quia non habent liberum arbitrium. Dico autem circa res inferiores; quia sicut Deus libertatem non habet ad seipsum ut non sit Deus, vel ut non habeat filium & caetera hujusmodi ( talium enim libertas maximae esset imperfectionis; ita nec homo circa ultimum finem a quo perficiendus est, libertatem habet, sed naturalem necessita tem.

Haec probatio fundata est in scriptura, non tantum quatenus ea testatur homini in sua creatione fuisse collatum dominium in alias creaturas, Genes. 1. verum in eo maxime quod homini diserte tribuit dominium & potestatem respectu suarum actionum. Nam Gen. 4. ad Cain dicitur: Subter to erit appetitus tuus, & tu dominaberis illius, sive appetitus, sive peccati. Et Apost. 1. Cor. 7. Non habens, inquit, necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis. Et ad Titum 3. cap. Discant autem & nostri bonis operibus praeesse. Praeest enim suis operibus, qui ea facit tanquam super ea dominium habens, ut facere possit & non facere; hoc autem hominum est non bestiarum.

Alia probatio est exlibertate agendi, quae fuit in primo homine ante peccatum. Quae plane talis erat ut necessitatem agendi excluderet, quemadmodum docent Basilius hom. 9. de eo quod Deus non est author malorum, & Augustinus libro 1. retractationum capite 15. ac saepe alibi, eademque ratio est de libero arbitrio angelorum. Non est autem alia ratio liberi arbitrii in primo homine & in caeteris hominibus, neque alia in creatura humana & angelica.

Rursum alia probatio ex eo, quia si libertas arbitrii non excluderet necessitatem, non posset homo peccare per liberum arbitrium: Nam, ut ait Augustinus libro 3. de libero arbitrio c. 1. nulla culpa inveniri potest, ubi necessitas est.

Denique modum libertatis jam explicatum multis locis asserit ipsa scriptura sacra, velut Deut. 30. Proposui in conspectu tuo vitam & bonum, & e contrario mortem & malum: Elige ergo vitam. Item Ecclesiastici 15. Deus reliquit hominem in manu consilii sui: & iterum: Ante hominem vita & mors, bonum & malum, quod placuerit dabitur illi: & cap. 31. Qui potuit transgredi & non est transgressus, facere mala & non fecit. Isa. 1. Si volueritis & audieritis me, bona terrae comedetis: Quod si nolueritis, &c. Matth. 12. Aut facite arborem bonam, & fructum ejus bonum, aut facite arborem malum, &c. 2. Reg. 4. Trium. tibi datur optio, quodcunque volueris elige.

Et alia innumera hujusmodi loca quae vel electionis, vel consilii, vel potestatis utrumlibet oppositorum agendi meminerunt. Haec enim omnia clare significant in eo sitam esse rationem liberi arbitrii: quod agere possit & non agere, nulla necessitate in alteram partem inclinatum.

Est autem haec constans & certa patrum sententia, atque imprimis Augustini, qui libro 3. de lib. arb. cap. 1. & sequentibus, totus in eo est ut ostendat libertati arbitrii contrarii necessitatem, & hanc cum illa consistere non posse. Idem libr. 2. de peccatorum meritis capite 18. liberi arbitrii rationem in eo ponit, quod huc atque illuc, id est, ad diversa libere flecti possit. Qua etiam phrasi utitur libro 5. de libero arbitrio capite 1. Et ut alios omittamus; qui ut in asserendo libero arbitrio frequentissimi sunt, ita praedictum libertatis modum ubique ei tribuunt, velut Chrysostomus, Ambrosius, Hieronymus ac caeteri; peculiariter & ex professo doctrinam hanc tradiderunt Anselmus libro de libero arbitrio, & Bernardus libro de gratia & libero arbitrio, & sermone 181. in Cantica. Quibus accedit doctrina Magistri dist. 24. §. E. & distinct. 25. fere per totam; Item Hugonis in summa sententiarum tractatu 3. cap. 4. ac denique omnium scholasticorum.

Quae res magis adhuc fiet perspicua, si considerentur definitiones liberi arbitrii, tam a Patribus quam a scholasticis traditae. Nam utique definitionis est propriam rei rationem explicare. Origenes lib. 3. Periarchon cap. 1. liberum arbitrium definit. facultatem discernendi bonum a malo, & eligendi quod probaverit. Theophilus Alexandrinus libro 2. Paschali liberum arbitrium esse dicit, facultatem operandi & non operandi quod bonum est. Damascenus lib. de fide capite 25. dicit, liberum arbitrium esse facultatem eligendi. Magister ac distinct. 24 definit liberum arbitrium esse facultatem rationis & voluntatis; qua bonum eligitur gratia assistente, vel malum eadem desistente: Et addit, dici liberum quantum ad voluntatem, quae ad utrumlibet flecti potest. Iisdem pene verbis definitur ab Hugone loco jam indicato: imo eam definitionem Bonaventura Augustino tribuit non male. Quamvis enim totidem verbis expressa apud Augustinum non reperiatur, sumpta tamen est ex ejus dictis; ac potissimum ex eo quod Enchir. cap. 106. dicit, liberum arbitrium per se posse malum eligere, bonum autem non posse, nisi adjuvante gratia.

S. Thomas 1. p. q. 83. art. 4. dicit liberum arbitrium non aliud esse quam vim electivam. Quae quidem definitio ut brevissima, ita & optima est; sumpta nimirum a proprio actu liberi arbitrii, qui est eligere, id est, unum prae alio, cum utrumlibet possit acceptare; aut certe unum idemque pro arbitrio acceptare, vel non acceptare. Nam duobus modis fieri potest electio. Aut enim fit eligendo unum ex duobus pluribusve propositis, quam vocant libertatem contrarietatis, alii specificationis, aut unum aliquod, quod solum proponitur, acceptando vel non acceptando, quae vocatur libertas contradictionis, ab aliis exercitii. Quod autem electio proprius sit actus liberi arbitrii docet idem S. Thomas ar. 3. & 4. dictae quaestionis & p. 3. q. 18. art. 4. Cum dictis definitionibus conveniunt & aliae quae passim apud authores leguntur.

Est autem diligenter observandum, non esse de ratione liberi arbitrii ut habeat contrarietatis libertatem, velut inter bonum & malum. Nam, ut infra docebimus, posse peccare, id est malum eligere, nequaquam est de ratione liberi arbitrii. Sic enim Deus & beati non haberent liberum arbitrium. Sed de ratione ejus est libertas contradictionis, id est, ut possit agere & non agere.

Ut autem intelligamus quam necessario tenenda sit haec doctrina, qua dicimus ad liberi arbitrii propriam rationem pertinere, ut sit liberum a necessitate naturali, nec sufficere quod sit liberum a coactione; notandum est quod habetur in concilio Trid. sess. 6. cap. 5. Ibi enim dicitur hominem libere consentire divinae inspirationi, quippe qui illam & abjicere queat. Et can. 4. liberum arbitrium Deo excitanti & vocanti posse consentire & dissentire.

Quare non immerito S. Thom. in disputatis qua 6. de malo, art. unico affirmat haeresim esse non solum apud Theologos, sed etiam apud Philosophos, dicere quod ad liberam electionem non requiritur libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione. Patet etiam jure damnatas esse hujusmodi propositiones, & si quae sunt similes: Sola violentia repugnat libertati hominis naturali: Et, Quod voluntarie fit, etiamsi necessario fiat, libere tamen fit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1