Capitulum 2
Capitulum 2
Respondetur ad objectiones
QUidam hujus temporis haeretici, dum cum Martino Luthero liberum arbitrium aperte negare non audent, ut Calvinus & Bucerus, ita vocabulum liberi arbitrii retinent propter SS. Patrum authoritatem, ut tamen propriam ejus rationem jam a nobis explicatam tollant, & proinde rem ipsam destruant. Docent enim libero arbitrio non repugnare necessitatem naturalem, sed solam necessitatem coactionis. Et hac ratione hominem post peccatum fatentur esse liberii arbitrii, quia non coacte, sed sponte & voluntarie operatur.
Adducunt autem pro hac sua sententia quaedam loco ex patribus. Cujusmodi in primis est illud Augustini lib. 5. de civit. cap. 10. Si illa definitur necessitas, secundum quam dicimus necesse esse, ut ita sit aliquid vel ita fiat, nescio cur eam timeamus, ne nobis libertatem auferat voluntatis. Neque enim & vitam Dei & praescientiam Dei sub necessitate ponimus, si dicamus necesse esse Deum semper vivere & cuncta praescire.
Secundo: Idem libr. 22. de civit. cap. ult. sic loquitur de beatis. Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe erit liberum, a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. Et Enchir. cap. 105. Erit homo sic ut velle malum non possit, nec tamen ideo carebit libero arbitrio.
Tertio: Idem Aug. eodem Enchir. cap. scribit in hunc modum: Neque culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam velle possimus.
Quarto: Idem libr. de natura, & gratia cap. 46. Perquam absurdum est, inquit, ut ideo dicamus non pertinere ad voluntatem nostram, quod beati esse volumus, quia id omnino nolle non possumus; nec dicere audemus, Deum non voluntatem, sed necessitatem habere justitiae, quia non potest velle peccare. Ubi agit de voluntate non qualicunque, sed libera, ut patet ex praecedentibus verbis adverfarii qui dixerat voluntatis arbitrio ac deliberatione privari quicquid naturali necessitate constringitur.
Quinto: Prosper scribens contra Collatorem ca19. liberum arbitrium definit, quod sit rei sibi placitae spontaneus appetitus. Ex qua definitione apparet ad liberi arbitrii rationem sufficere, quod voluntas sponte & non coacte aliquid appetat, sive id faciat necessario, sive non.
Sexto: Bernardus sermone 81. in Cantica dicit, quod voluntas peccato in deterius mutata ipsa sibi necessitatem faciat; ut necessitas cum voluntaria sit, exculare non valeat voluntatem; nec voluntas cum sit illecta, excludere necessitatem. Est enim necessitas haec quodam modo voluntaria. Et quibusdam interpositis: Ita, inquit, anima miro quodam & malo modo sub hac voluntaria quadam ac male libera necessitate & ancilla tenetur & libera, ancilla propter necessitatem, libera propter voluntatem, &c.
Septimo: Magister distinctione 25. §. A. Liberum arbitrium dicitur, inquit, quantum ad voluntatem, quia voluntarie moveri, & spontaneo appetitu ferri potest ad ea quae bona & mala judicat. Et §. B. recitatis verbis ex Enchiridio Augustini, & ex lib. ejus 22. de civit. ca. 30. concludit arbitrium dici liberum. quia sine coactione & necessitate valet appetere vel eligere quod ratione decreverit. Quam autem intelligat necessitatem exponit §. I. his verbis: A necessitate & ante peccatum & post aeque liberum est arbitrium. Sicut enim tunc cogi non poterat, ita nec modo, ideoque voluntas merito apud Deum judicatur, quae semper a necessitate libera est, & nunquam cogpotest. Ex his apparet Magistrum non alia ratione voluntatem facere liberam a necessitate, quam quia libera est a coactione.
Octavo: Proferuntur etiam ex S. Thoma quaedam loca: Nam in disputatis q. 3. de potentia art. 7. ad 14. Dicendum est, inquit, quod non quaelibet causa excludit libertatem, sed solum causa cogens. Ac rursus q. 10. art. 2. ad 5. dicit solam coactionem repugnare naturali libertati voluntar: Et 1. p. q 83. a. 2. ad 3. dicit, per peccatum on periisse liberum arbitrium quoad libertatem aturalem quae est a coactione. Per quod significare videtur, periisse liberum arbitrium quoad eam libertatem quae est a necessitate naturali. Item I. 2. q. 114. art. 4. in corpore dicit, quod homo est liberi arbitrii, in quantum habet prae caeteris creaturis, ut per se agat voluntarie agens.
Nono: Bonaventura in dist. 25. ut textum dicit, libertatem essentialem liberii arbitrii, esse libertatem a coactione, & similia repetit ad eandem dist. art. 2. q. 1. Deinde q. 2. Si, inquit, loquamur de libere arbitrio secundum quod liberum est, sic concedo quod potest esse non solum respectu contingentis, sed etiam necessarii, sicut patet in Deo, & in Christo, & in angelis, & in hominibus beatis. Cum enim duplex sit necessitas, videlicet coactionis & immutabilitatis; necessitas coactionis repugnat libertati arbitrii, non autem necessitas immutabilitatis: eo quod arbitrium dicitur liberum, non quia sic velit hoc ut possit velle ejus oppositum, sed quia omne quod vult, appetit ad sui ipsius imperium; quia sic vult aliquid, ut velit se velle illud, & ideo in actu volendi seipsum movet & sibi dominatur, & pro tanto dicitur liberum, quamvis immutabiliter ordinetur ad illud. Et infra: Actus liberi arbitrii, ut liberum est, non solum potest esse crca necessarium, sed etiam necessarius in se. Haec ibi & alia quaedam in eandem sententiam.
Decimo: Alfonsus a Castro libro de haeresibus, in verbo, libertas, disputans de ea libertate a qua dictum est liberum arbitrium: Est, inquit, libertas quae opponitur necessitati, vel ut verius dicam, coactioni.
Difficultas argumentorum omnis fere in eo est, quod patres non satis clare distinxerunt de qua necessitate, libertate, coactione, & de quibus actibus voluntatis loquerentur, & quid per spontaneum intelligerent. Horum igitur accurata distinctione solvenda sunt argumenta, ut per singula videbitur.
Et quidem pro solutione ejus quod primum ex Aug. objicitur, notandum necessitatem absolutam competentem alicui in quibusdam rebus seu actionibus, non tollere ab eo libertatem in aliis. Sic Deus, qui necessario est & necessario vivit, & necessario seipsum cognoscit & diligit; non necessario mundum creavit, sed libere; sic ut potuerit, non creare. Notandum etiam quod necessitas consequentiae, cum non sit respectu nostri absoluta, sed conditionata necessitas, libertatem arbitrii secundum rationem ejus superius explicatam minime tollit. Unde dicit ibidem Augustinus. Necesse est ut cum volumus, libero vesimus arbitrio, nec tamen ideo ipsum liberum arbitrium necessitati subjicimus, quae adimit libertatem: Ex quibus verbis palam fit, Augustinum dum negat libero arbitrio repugnare necessitatem, loqui de necessitate consequentiae; quae est necessitas tantum ex hypothesi. Ut autem sententia illius loci clarior fiat, observandum est Augustinum eo loco disserere contra Stoicos; qui cum fatum in primis causis assererent, negabant tamen in actibus hu¬ manis necessitatem, ne tollerent arbitrii libertatem, quemadmodum etiam de iis scribit Aulus Gellius lib. 6. noct. At. cap. 2. Quibus respondet Aug. eam necessitatem quae non est in nostra potestate, qualis est naturalis necessitas, cum libero arbitrio repugnare. Eam vero secundum quam dicimus necesse esse, ut ita sit aliquid, vel ita fiat, id est, quae consistit in certa connexione causarum & effectuum, quae profecto tantum conditionata necessitas est, si in se spectetur, non esse timendum, ne nobis libertatem auferat voluntatis. Huc quoque facit exemplum quod adfert de praescientia Dei. Nam ejus necessitas non est absoluta, sed ex hypothesi; qua nimirum supponitur aliqua esse futura. Nam si nihil sit futurum (quod quidem absolute esse potuit) nulla erit Dei praescientia, ut dictum est ad dist. 38. lib. 1. Quidam similiter censent de vita Dei quam pro exemplo adducit Augustinus. Dicunt enim Augustinum vitam accipere pro actione viventis, qualis est intelligere, velle. Constat autem Deum multa velle ac multa etiam intelligere practico intellectu, quae posset non velle & non intelligere. Unde horum actuum vitae non tollitur libertas a Deo per hoc quod semper & necessario vivit; sicut mihi non adimitur libertas existendi in hoc loco, per hoc quod necessario sum in loco.
Ad secundum Aug. locum respondemus, non esse sensum, quod beati habituri sint arbitrium liberum ad non peccandum; quae phrasis significaret ipsum etiam liberum esse ad peccandum, quod manifeste falsum est. Sed significat iis verbis Augustinus, per necessitatem non peccandi non auferri beatis liberum arbitrium, sed potius confirmari, magisque liberum effici. Qui enim peccare non possunt, multo sunt liberiores in electionem honorum, dum inter ea sine errore & periculo peccati eligunt quod volunt, quam si peccare possent. Quod patet in Deo qui peccare non potest, & tamen ad eligendum opposita liberrimam habet voluntatem. Ad hoc significandum subjungit Augustinus in Enchiridio haec verba: Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit servire peccato.
Ad tertium respondetur, recte dicere Augustinum voluntatem qua beati esse sic volumus, ut esse miseri ne velle quidem possimus, non debere negari liberam esse; tum quia tametsi in appetenda beatitudine libertatem non habeat contrarietatis, eo quod non possit velle miseriam, habet tamen contradictionis libertatem in hac vita. Potest enim actu non velle beatitudinem & ab actu cessare, tum quia voluntas etiam beatorum, qui ne contradictionis quidem habent libertatem in appetenda beatitudine; libera tamen est in multis aliis cum beatitudine non necessariam habentibus connexionem, quae nimirum agere potest & non agere. Quod si contendas Augloqui non de voluntate potenti, sed de voluntate actuali, quod fortasse verum est, tunc praeter id quod priori loco jam dicimus, respo deri potest, Augustinum in ejusmodi voluntate actuali considerare libertatem quandam alterius generis; scilicet oppositam, violentiae seu coactioni, nec tamen inde consequens esse, quod in aliis actibus voluntatis non aliam quae libero arbitrio propria sit, agnoscat libertatem. Satis enim illi fuisse, si ostenderet quandam libertatem competere voluntati, etiam in eo volendo quod non potest nolle, aut etiam non velle.
Ad quartum respondent quidam, Augustinum iis verbis significare eum qui vult beatitudinem, etsi constringatur necessitate quoad specificationem, quia non potest velle miseriam; non ideo tamen privari libero arbitrio, quia quoad exercitium potest velle & non velle beatitudinem, Deum quoque licet justitiam velit ex necessitate quoad specificationem quandam, eo quod non possit velle injustitiam, non ideo tamen privari libero arbitrio quia potest & quoad exercitium quaedam justa facere & non facere; & quoad specificationem ex multis justis unum justum eligere prae altero. Verum haec responsio non videtur explicare mentem Augustini. Non enim loquitur de operatione Dei, qua facit ea quae justa sunt, sed de ipsa ejus justitia, qua scilicet ita in se justus est ut peccare non possit. Potius ergo dicendum crediderim id quod Pelagius dixerat, voluntatis arbitrio privari quicquid naturali necessitate constringitur, non tam reprehendi ab Augustino, quam in dubitationem quandam vocari. Dicit enim; Et hic nonnulla quaestio est. Ideo autem non immerito dicit de eo nonnullam esse quaestionem, quia Pelagius non distinguebat inter voluntatem & liberum arbitrium, ut patet ex ejus verbis ibidem paulo superius recitatis. Itaque secundum Pelagium non erat voluntas ubi erat naturalis necessitas. Hoc autem optime refellit Augustinus, dum probat interdum voluntatem esse etiam in eo quod necessario habetur aut appetitur, qualis est justitia respectu Dei, & beatitudo respectu nostri. Et hanc esse mentem Augustini probabile fit ex eo, quia cum Pelagius nominasset liberum arbitrium, ipse tamen hoc vocabulo dissimulato tantummodo voluntatem nominavit, de qua sciret sua verba nullam habitura dubitationem nec poterat Pelagius hanc Augustini objectionem removere, nisi voluntatem a libero arbitrio distingueret.
Ad quintum respondeo, Prosperum illud vocare spontaneum, quod ita agit ut possit non agere; ut pote nec violentia nec naturali necessitate constrictum ac determinatum in alteram partem. Unde paulo post etiam de primo homine dicit, quod se sponte bono privaverit; per hoc volens significare ita eum peccasse, ut potuerit non peccare.
Ad sextum, Bernardus loquitur non de naturali seu absoluta necessitate, sed de necessitate quadam improprie dicta, qua nimirum id necessario facere quis dicitur, ad quod vehementer inclinatur, ita ut ei difficillimum sit affectionem & voluntatem ab eo retrahere. Juxta quem etiam modum necessitate quadam peccare dicuntur, qui sunt in longa consuetudine peccandi; & tamen illa necessitas magis respicit peccatum in genere aut in specie, quam particulares & singulos actus peccandi. Nec vero de alia necessitate Bernardum locutum esse satis ex eodem sermone liquet. Nam ibidem claris & expressis verbis liberum arbitrium, & consequenter meritum tam in bono quam in malo, per hoc asserit, quia faciunt homines bonum & malum, quod eis non facere liberum est. Idque probat authoritate scripturae Ecclesiastici 31.
Ad septimum: Magister spontaneum accepit eo modo quo Prosper. Quae quidem acceptio non est omnino aliena a communi usu loquendi. Magis enim de hominibus qui possunt ea quae faciunt omittere, dicere solemus eos sponte aliquid facere, quam de bestiis, in quarum potestate non est quod agunt non agere. Idem Magister coactionem a necessitate non videtur exacte distinxisse, ideóque explicatione & supplemento indigent ejus verba posita §. 1. Quod fieri potest hoc modo: A necessitate & ante peccatum & post aeque liberum est arbitrium. Sicut enim tunc cogi vel omnino necessitari non poterat, ita nec modo, &c. Aut certe coactionem posuit pro necessitate. Nec mirum, quia & Deus qui minus violentiae capax est, aliquando cogi dicitur a sua bonitate, misericordia, justitia ad haec aut illa facienda. Unde illud in hymno: Ipse te cogat pietas, ut mala nostra superes, parcendo. Unde & dicit ad Moysen. Dimitte me ut irascatur furor meus. Exod. 32. quasi qui invitus retineri possit, & de Christo Lucae 24. Et coegerunt illum, ubi tamen revera nulla fuit volentia.
Ad octavum, S. Thomas primo loco videtur posuisse coactionem pro necessitate naturali, quomodo diximus Magistrum esse locutum. Secundo loco generalius loquitur de libertate voluntatis, dum dicit eam violentiae vel coactioni opponi, non autem naturali necessitati. Dicit enim quod voluntas libere appetit felicitatem, licet necessario eam appetat, & quod Deus libere sua voluntate amat seipsum, licet id faciat necessario, & quod spiritus sanctus libere procedit a patre, licet procedat ex necessitate; non tamen dicit has esse actiones liberiarbitrii; voluntas ergo generali modo dicitur libera, quatenus spontanea est & non coacta. Voluntatis autem arbitrium liberum non dicitur, nisi quatenus potest ad utrumlibet. Sciendum tamen hunc loquendi modum de voluntate libera, non reperiri in iis, quae postea scripsit, & proinde a nobis non temere usurpandum, praesertim cum ipse in summa 1. p. q. 41. artic. 2. improbet eam locutionem, qua dicitur pater filium genuisse voluntate; multo magis improbaturus, si dicatur libera voluntate genuisse. Tertius locus videtur intelligendus quomodo primus. Quarto loco per se agere, est agere per electionem propriae voluntatis.
Ad nonum, Bonaventura q 2. docet liberum arbitrium dupliciter posse considerari, vel ut liberum vel ut deliberans: Et quidem quatenus liberum est, dicit esse posse respectu necessarii, sicut patet in Deo & beatis; quia licet in illis habeat necessitatem immutabilitatis, non tamen coactionis. Quatenus autem deliberans: Non est, inquit, nisi de contingenti, quia nemo deliberat de necessario & impossibili. Ex qua distinctione satis apparet, quo sensu dixerit liberum arbitrium quatenus liberum est, respicere etiam necessaria, & habere posse actum necessarium. Nam illud, quatenus liberum, non aliud est quam quatenus voluntarium & non coactum. Itaque perinde est atque si dicatur, voluntatem quatenus libera est a coactione, versari circa actiones etiam necessarias. Illud vero, quatenus deliberans, id est, ut ipse exponit, quatenus consilians utrum eligat hoc an illud, intelligitur de libertate quae propria est libero arbitrio ut tali. Igitur Bonaventura non in re discrepat ab aliis, sed minus commode, & praeter communem consuetudinem locutus est.
On this page