Capitulum 3
Capitulum 3
An et quatenus libertas voluntatis pendeat ab intellectu
QUem ordinem habeat voluntas ad intellectum seu rationem quoad libertatem jam explicatam, disputant Scholastici, atque eorum de hac re tres praecipuae exstant opiniones. Una est Durandi qui scribens in hanc dist. q. 3. censet, utramque potentiam tam intellectum quam voluntatem formaliter liberam esse; imo intellectum seu rationem prius ac principalius esse liberam quam voluntatem. Quod utrumque probat argumentis non contemnendis, quae nos infra adducemus.
Secunda est Henrici a Gandavo & Scoti, qui a praedicta sententia longissime in diversum abeuntes, docent (ut videre est apud Henricum quodlib. 1. qu. 16. & apud Scotum scribentem super dist. 25. hujus libri qu. unica) voluntatem ita esse liberam, ut in sua coactione non dependeat nec determinetur a judicio practico rationis. Imo libertatem rationi simpliciter adimunt, dicentes eam nec for¬ maliter nec radicaliter liberam esse. Non formaliter, quia remota ignorantia ratio semper ac necessario judicat id quod rectum est. Nec radicaliter, quia ut aiunt, ratio non est vera causa libertatis quae est in voluntate, sed solum occasio sive conditio, sine qua non esset libertas in voluntate; nomen autem radicis veram causam significat. Huic opinioni astipulantur Gabriel, Adrianus & alii nonnulli, inter quos Abulensis q. 6. super 3. Reg. 12.
Tertia opinio est S. Thomae qui media via inter duas superiores sententias incedens, docet libertatem prius quidem esse in intellectu quam in voluntate; non tamen formaliter eam esse in intellectu, sed tantum radicaliter & causaliter. Caeterum in voluntate eam esse formaliter & complete. Tradit hanc sententiam variis locis, ut q. 1. super praesentem dist. de veritate q. 24. artic. 1. 4. & 6. parte 1. summae q 83. articulo I. 3. & 4. & 1. sec. q. 8. art. 2. ad 2. q. 13. art. 1. & 6. & q. 17. art. 1. ad 2. Consentiunt huic doctrinae Aegidius Romanus quodlibeto 4. q. 21. Richardus & Capreolus super hanc dist. Bonaventura super dist. 25. articulo 1. q. 6. Cajetanus in summam S. Thomae locis praecipuis jam allegatis. Item Medina, Bannes, & caeteri S. Thomae sequaces cum aliis quibusdam. Ut autem toti huic doctrinae lucem aliquam adferamus, statuendae sunt hae propositiones.
Prima: Libertas arbitrii radicaliter est in intellectu seu ratione tanquam in propria causa. Haec propositio multipliciter probari potest. Primum, quia voluntas ideo libera est, quoniam est appetitus intellectivus seu rationalis, quemadmodum e contrario appetitus in bestiis idcirco non est liber, quia non est rationalis. Unde patet causam libertatis quae in voluntate est, ab intellectu, seu ratione petendam esse.
Secundo id ita probamus a priori, scilicet explicando ipsam causam libertatis. Voluntas ideo libera est, quia intellectus seu ratio indifferens est & indeterminata ad judicandum. Potest enim ratio voluntati varia proponere media ad finem, atque in singulis ostendere rationem boni & rationem mali: loquendo nimirum de mediis contingentibus, id est, non necessariam habentibus connexionem cum fine. Hoc autem non potest sensus, utpote ad unum naturaliter determinatus. Profluit igitur libertas voluntatis ex indifferentia seu indeterminatione judicii intellectus, velut ex radice & causa. Quam rem docte & breviter explicat S. Thomas in 1. sec. q. 17. art. 1. ad 2. Radix libertatis, inquit, est voluntas sicut subjectum, sed sicut causa, est ratio. Ex hoc enim voluntas libere potest ad diversa ferri, quia ratio potest habere diversas conceptiones boni; & ideo Philosophi definiunt liberum arbitrium quod est liberum de ratione judicium quasi ratio sit causa libertatis
Tertio: Voluntas nunquam ferri potest in incognitum, ut docet Augustinus libro 10. de Trinitate cap. 1. estque sententia ab omnibus recepta; igitur actio voluntatis semper nascitur ex cognitione objecti, & proinde libera voluntatis actio nascitur ex quadam indifferentia judicii, quae est in intellectu cognoscente objectum. Quae sequela probatur, tum quia alioqui libera non esset actio voluntatis, ut pote determinata ad objectum determinate cognitum, tum quia natura potentiae appetitivae aestimanda est juxta naturam potentiae, apprehensivae sibi respondentis, & a qua in sua operatione dependet, quemadmodum docet S. Thomas 1. p. q. 80. art. 2.
Quarto: Voluntas secundum communem doctrinam Philosophorum profluit ab essentia animae rationalis mediante intellectu in genere causae efficientis; ergo id quod est de essentia voluntatis, nempe libertas, est in intellectu tanquam in causa & radice¬ Quinto: Aristoteles libro 3. Ethic. capite 2. & 3. aperte docet, desiderium & electionem oriri ex consilio & judicio rationis, & libro 9. Metaphysicae textu 3. concludit potentias rationales ideo quia rationales sunt, habere se ad opposita; ergo secundum philosophum ex eo quod ratio se habet ad opposita. tanquam ex causa, sequitur libertas voluntatis ad opposita.
Postremo: Haec sententia plane consonat dictis veterum doctorum. Nam Clemens vel quisquis author in epistola 2. ad Jacobum, & Origenes libro 3. Periarchon capite 2. eo argumento probant liberum hominis arbitrium, quia homo est animal agens ex judicio rationis; ratio autem indifferens est ad judicandum, utpote potens varia proponere, & de iisdem varie judicare. Bernardus sermone 81. in Cantica libertatem arbitrii ponit in cognitione judicii & optione eligendi; scilicet in illa causaliter, in hac vero formaliter. Gennadius libro de ecclesiasticis dogmatibus capite 20. libertatem arbitrii dicit esse rationalem voluntatem, & Magister hac dist. §. E. liberum arbitrium definit esse facultatem rationis & voluntatis. Cum igitur libertas arbitrii non sit in ratione formaliter, ti statim docebimus, certe confitendum est, eam esse in ratione tanquam radice & causa.
Secunda propositio: Libertas arbitrii non est formaliter in intellectu. Probatur primo, quia libertas non est formaliter nisi in ea potentia ad quam pertinet electio; haec autem non est actus intellectus sed voluntatis.
Deinde, quia sequeretur duas esse libertates arbitrii in homine, unam intellectus, alteram voluntatis; & consequenter duas electiones & duo peccata, quotiescunque quis malum eligendo peccaret.
Tertio, quia ratio est regula humanorum actuum: Atqui regulam ut talem oportet esse fixam, determinatam atque immobilem; ergo ei non convenit libertas ad utrumlibet.
Quartum argumentum tale est: Ratio secundum se neque libertatem habet a coactione, neque a necessitate naturali. Non a coactione, quia cogi potest ad credendum aliquid contra inclinationem suppositi, quomodo cogi non potest voluntas. Sic enim intellectus daemonum & hominum damnatorum in multis cogitur, quorum tamen voluntas nullius est coactionis capax. Neque a necessitate naturali, sive quoad specificationem actus, sive quoad exercitium. Nam quod ad specificationem attinet, ratio propositis argumentis necessariis assentitur conclusioni tanquam necessariae, propositis autem probabilibus assentitur cum formidine de opposito; neque aliter potest, nisi voluntatis accesserit in diversum inclinatio, quemadmodum fit in iis quae propter authoritatem divinam certo credimus, non obstante probabilitate argumentorum in contrarium. Quod vero pertinet ad exercitium, ratio per se neque ad considerationem libere sese movet, neque ab hujusmodi actu libere cessat, sed movetur a voluntate tanquam rationali appetitu. Nam omnem acctionem ex appetitu alicujus boni fieri, docet Philosophus initio Ethic. & S. Thomas 1. p. q. 80. art. 1. & 1. sec. quaest. 1. art. 2.
Tertia propositio: Libertas arbitrii formaliter non est nisi in voluntate. Sequitur haec ex superiori: nam si formaliter esset in ulla alia potentia, maxime esset in intellectu, in quo tamen eam non esse jam ostendimus.
Item, caeterae potentiae & earum actus non habent libertatem nisi per participationem, qua libertas eis communicatur a voluntate, ita ut actus ejusmodi non sint liberi nisi quatenus subsunt imperio voluntatis. Quare formaliter libertas non est nisi in voluntate.
Tertio: Libertas arbitrii potissimum in eo consi¬ stit, quod quis habeat actuum suorum dominium, ut initio dictum est; hoc autem formaliter est per solam voluntatem.
Quarto: Ea potentia sola formaliter est libera, cui primo & principaliter tribuuntur peccatum & meritum; haec autem non alia est quam voluntas. Unde Augustinus lib. de duabus animabus contra Manichaeos cap. 10. dicit, quod nisi voluntate peccatur, & lib. 1. retractationum cap. 9. Voluntas est, inquit, qua peccatur, & qua bene vivitur. Et Bernardus sermone 3. de paschate: Quid odit aut punit Deus praeter propriam voluntatem? Cesset voluntas propria, & infernus non erit, &c.
Postrema propositio: Sic voluntas est libera, ut tamen in sua electione necessario dependeat ab ultimo judicio practicae rationis. Hujus propositionis quae contra Henricum, Scotum & sequaces eorum asseritur, aperta est probatio. Gertum est enim voluntatem non posse velle seu eligere quippiam absque praecedenti judicio rationis, cum sit appetitus rationalis, cumque ejus objectum sit bonum quoddam apprehensum & judicatum conveniens. Igitur si judicium rationis sit, indeterminatum, ipsa quoque voluntas indeterminata erit, nec ad electionem procedit. Si vero judicium illud sit determinatum, erit & voluntas ad idem determinata. Nam alioqui daretur electio sine judicio, & actio sine proprio objecto. Cum ergo judicium ultimum practicae rationis sit omnino determinatum, utpote quo ratio judicat & pronunciat hoc nunc absolute esse faciendum, necessario sequitur voluntatem eligere hoc ipsum, quod ratio practica sic judicaverit eligendum.
Hujus probationis confinmationem licebit accipe re a simili. Nam appetitus sensitivus tam in homine quam in bestiis idcirco determinatus est ad unum, quia sensuum cognitio, a qua appetitus ille dependet, ad unum determinata est. Ipsa quoque voluntas humana respectu ultimi finis determinata est ad unum, saltem quoad specificationem, eo quod judicium rationis respectu ejusdem determinatum sit; quia repraesentare finem ultimum non potest nisi sub ratione boni. Voluntas autem beatorum respectu ultimi finis determinata est etiam quoad exercitium, eo quod judicium rationis illum finem repraesentans semper sit praesens, ut pote perfecte applicatum mentibus beatorum; ergo pari ratione quandocunque praesens aderit ultimum & particulare judicium, quo ratio practica judicet hoc nunc eligendum, necessario quoque voluntas ad id eligendum erit determinata, tam quoad exercitium, quam quoad specifi cationem. Patet sequela: Nam tale judicium practicum rem repraesentat tantum sub ratione boni. Quoniam vero judicium hoc se tenet ex parte intellectus, idcirco arbitror patres concilii Trid. illud significare voluisse nomine illuminationis spiritus sancti, per quam Deus tangit cor hominis, id est voluntatem, nimirum efficaciter eam movens; eo quod electio voluntatis ejusmodi illuminationem necessario consequitur.
His accedit, quod si voluntas in sua electione non necessario dependeret ab ejusmodi judicio rationis, sed posset eligere contra quam ratio practica dictaret; jam fieri posset ut in voluntate esset peccatum sine errore intellectus. Quod quidem etsi fatentur adversarii, falsum tamen esse atque impossibile multis argumentis ostendimus ad dist. 22. ubi quaerebatur, an necesse sit omnem peccantem errare. Quae tota disputatio facit ad confirmandam veritatem hujus nostrae propositionis.
On this page