Capitulum 5
Capitulum 5
Potentiam peccandi non esse de ratione liberi arbitrii
QUod ad rationem liberi arbitrii non pertineat posse peccare, satis ex superioribus intelligitur; maxime ex eo quod monstravimus ad liberi arbitrii rationem non aliud requiri, quam ut voluntas nulla necessitate determinata sit ad id eligendum, cujus respectu libera dicitur; sed ita illud velle possit, ut possit etiam non velle. Qua in re nulla ad peccandum potentia includitur.
Ea doctrina his quoque rationibus evidenter ac facile probatur. Prima: Liberum arbitrium neque auferetur ab homine, neque propriam rationem mutabit per ipsius hominis beatitudinem, sed sicut homo manebit unus & idem secundum substantiam, sic & liberum ejus arbitrium secundum substantiam invariatum manebit: Atqui in homine beato peccare omnino non poterit; igitur ad propriam ejus rationem non pertinet posse peccare.
Secunda: Deficere posse non pertinet ad propriam alicujus potentiae rationem, velut claudicare aut offendere posse, non pertinet ad rationem facultatis progressivae; & quod proposito vicinius est, errare posse non est de ratione intellectus: Atqui peccare deficere est, multo magis quam claudicare vel errare; ergo peccare posse non est de ratione liberi arbitrii. Indicat hanc rationem S. Thomas 1. parte q. 6. art. 8. ad 3. & 2. 2. q. 88. art. 4. ad 1.
Tertia: Eadem est liberi arbitrii ratio, saltem secundum analogiam in Deo, angelis & hominibus, sicut eadem est in illis ratio intellectus. Est enim liberum arbitrium proprietas quaedam per se consequens naturam itellectualem. Et vero confitendum est Dei voluntatem, ut supra diximus, omnium maxime esse liberam. Quod quidem plenius ostensum est ad distinctionem 45. libr. 1. At in Deo & angelis beatis ad rationem liberi arbitrii non pertinet posse peccare; ergo nec in hominibus.
Quarta: Non est de ratione liberi arbitrii posse bene agere, quod pacet in daemonibus & hominibus damnatis; maxime secundum eos qui ne quidem actus tantum moraliter bonos in illis agnoscunt; multo igitur minus de ejus ratione est posse peccare. Nam bonum secundum naturam est, malum naturae contrarium. Quare si alterum est extra rationem liberi arbitrii, etiam alterum erit.
His rationibus etiam patrum authoritas suffragatur, qui non tantum Deo, sed & angelis beatis & hominibus ad angelorum societatem assumptis vel assumendis liberum arbitrium tribuunt. Ambrosius enim lib. 2. de fide cap. 3. illud de Spiritu sancto dictum 1. Corinth. 12. Dividens singulis prout vult, ita exponit; pro liberae voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio.
Et Augustinus ult. cap. lib. ult. de civitate Dei, ex eo quod Deus qui peccare non potest, liberum habet arbitrium, colligit & concludit nihil obstare quo minus & in hominibus beatis, licet peccare jam non possint, liberum sit arbitrium. Idem docet Enchirid. cap. 105. Eandem sententiam apertissimis verbis tradunt Bernardus & Anselmus, iis locis quos citavimus ad dist. 7. hujus libri, ubi quaerebatur, quomodo in angelis jam confirmatis vel obduratis, salva maneat liberi arbitrii ratio¬
Quin usque adeo vera certaque est Augustino haec doctrina, ut dicat utroque loco jam citato, necnon libr. 14. de civit. cap. 11. liberum arbitrium tunc fore multo liberius, quando omnino non poterit servire peccato. Quod & apud alios interdum legitur. Et recte quidem ad hunc loquuntur modum. Quamvis enim naturalis libertas voluntatis secundum se non suscipiat magis & minus, suscipit tamen secundum exercitium actus sui naturalis, qui actus est bene velle & bene agere. In quo actu perfectius versatur liberum arbitrium, quod peccare, id est agendo deficere non potest, quam quod ad huc potest peccare. Ex qua ratione etiam S. Thomas 1. parte, quaest. 62. art. 8. concludit majorem esse libertatem arbitrii in angelis, qui peccare non possunt, quam in nobis qui peccare possumus.
Hinc igitur patet, libertatem a peccato non impertinentem esse naturali libertati arbitrii, sed eam in actu suo perficere, ideóque Augustinum cum de naturali libertate verba faceret, non inepte neque impertinenter ejus perfectionem & quasi augmentum ostendisse per accessum libertatis, quae est a peccato.
On this page