Capitulum 6
Capitulum 6
Ad objectiones responsio
COntra doctrinam superiorem prima objectio est ex definitione liberi arbitrii, quam tradit Magister his verbis: Liberum arbitrium est facultas rationis & voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, vel, malum eadem desistente. Quae definitio prius tradita est ab Hugone lib. 3. sententiarum capite 7. tametsi verbis non omnino iisdem. Desumpta autem videtur ex ea doctrina veterum, qua docent agnoscendum esse in homine liberum arbitrium quo & bonum eligere possit & malum. Liberum arbitrium, ait Augustinus de correptione & gratia cap. 1. & ad malum & ad bonum faciendum confitendum est nos habere. Item ex scripturis quae in declaranda hominis libertate meminerunt utriusque, tam mali quam boni. Deut. 30. Eccles. 17. & 31. Ex quibus apparet ad rationem liberi arbitrii pertinere, quod ad utrumque, bonum scilicet & malum, flecti possit.
Secunda: Origenes libr. 1. Periarchon in prooemio: Si, inquit, liberi arbitrii sumus, ergo non necessitate cogimur vel agere recte, vel male. Idque ponit inter ea quae ecclesiastica praedicatione definita sunt; ergo necessitas bene agendi non consistit cum libero arbitrio, & proinde de ejus ratione est posse bene agere & male.
Tertia: Hilarius in expositione psalmi 51. ad ultimum versiculum ita scribit: Non enim confessio peccatorum nisi in hujus saeculi tempore est, dum voluntati suae unusquisque permissus est, & vitae licentiam habet confessionis arbitrium, decidentes namque de vita, simul & de jure didicimus voluntatis. Et mox loquens de futuro saeculo: Cujus temporis, inquit, non jam liberam, sed necessariam voluntatem ostendit propheta dicens, non est mihi in diebus illis voluntas. Cessante enim voluntatis libertate, etiam voluntatis; si qua erit, cessabit effectus. Transire namque ad Abraham volens dives, chaos medio non sinitur; cum tamen per libertatem voluntatis in Abrahae finibus esse potuisset. Interclusa est ergo libertas voluntatis, quia confessio nulla sit mortuis, &c. Quibus verbis aperte removet arbitrii libertatem a saeculo futuro, propterea quod ibi desit facultas boni & mali.
Quarta: Hicronymus in epistola ad Damasum Papam de filio prodigo; Solus, inquit, Deus est in quem peccatum non cadit: caetera, cum sint liberi arbitrii, possunt in utramque partem suam flectere voluntatem. Intelligit autem haud dubie utramque partem bonam & malam, ut ex ipso loco perspicuum est, maxime ex eo quod dicit, solum Deum esse in quem peccatum non cadit. Idem in commentario epistolae ad Philemonem scribit, quod homo non esset conditus Deo similis, nec liberi arbitrii, si ita bonus esset ut malum recipere non posset. Rursus idem in explanatione symboli ad Damasum, dicit Jovinianum sustulisse arbitrii libertatem, eo quod assereret hominem non posse peccare. Nos vero dicimus, inquit, hominem semper & peccare & non peccare posse: ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Quae profecto sententiae ad rationem liberi arbitrii exigunt posse peccare
Quinta: Magister dist. 7. hujus libri docet in angelis bonis & malis eatenus adhuc esse liberum arbitrium, quia quamvis nec illi male, nec hi bene agere possint: spontanea tamen voluntate & non cogente aliqua necessitate illi bonum, & hi malum operantur. Constat autem ex iis quae initio diximus, spontaneum non fufficere ad propriam liberi arbitrii rationem; ergo secundum rei veritatem in bonis & malis angelis non est liberum arbitrium, quod nec illi peccare possint, nec hi bene agere.
Ad has objectiones ita respondemus. Ad primam quidem, eam Magistri seu Hugonis definitionem, & si quae sint alia hujusmodi, non tam explicare quae sit propria ratio liberi arbitrii & quid ei essentialiter competat, quam notfficare rem per id quod ei perpetuo accidit & conjunctum est, durante hac vita. Sic enim liberum arbitrium definitur per electionem boni & mali, quomodo per mortalitatem definitur homo non tantum a Porphyrio, verum etiam a scriptoribus sacris, Ambrosio, Augustino, & aliis; cum tamen certissimum sit, mortalitatem ad hominis essentiam vel etiam perfectionem accidentariam minime pertinere. Caeterum patres & scriptura sacra, etsi nostro arbitrio passim ascribant libertatem boni & mali, non tamen docent hoc in ejus ratione contineri.
Ad secundam: Origenes manifeste loquitur de necessitate coactionis. Non, inquit, necessitate cogimur vel agere recte vel male. Nam & in sententia proxime praecedenti dixerat, nos non necessitati esse subjectos, ut omni modo, etiamsi nolimus, vel mala vel bona agere cogamur. Deinde etsi de necessitate naturali loqueretur, verba ejus intelligenda essent ad hunc modum: Si liberi arbitrii sumus, ergo non necessitate agimus singula bona vel malaNam & in bonis electio est & in malis. Quanquam possunt etiam verba ejus exponi de libero arbitrio secundum statum hujus vitae
Quae responsio omnino adhibenda est tertiae objectioni. Manifestum est enim Hilarium loqui de voluntate ejusque libertate quantum ad eam conditionem quae ci competit in hac vita, id est, flexibilitatem ad bonum & malum, qua scilicet ratione voluntas parens est bonorum & malorum meritorum. Patet hic sensus ex ejusdem Hilarii commentario in psal. 2. ad illud: Tunc loquetur ad eos in tra sua. Pro cujus rei declaratione notandum est, etiam de virtute similiter interdum patres loqui, ut dicant virtuti locum non esse in altera vita; videlicet meriti rationem in ea considerantes. Ita Hieronymus in commentario super Ecclesiasten ad illud capitis 9. Nec habent ultra mercedem, virtutibus locum negat esse in saeculo futuro, scilicet quatenus valent ad comparanda merita, non autem quatenus per eas Deus placatur.
Ad ea quae quarto loco ex Hieronymo adferuntur, quid sit respondendum, satis diximus ad dist. 45. libri 1. & ad dist. 7. hujus libri, excepto loco qui est in commentario epistolae ad Philemonem. Ad quem proinde respondemus, ea Hieronymi verba tametsi dure sonent, benigne tamen exponi posse hoc modo: Si homo ita bonus esset ut malum recipere non posset, jam non esset conditus Deo similis, sed aequalis, quia solus Deus sua natura impeccabilis est. Item non esset liberi arbitrii secundum statum praesentis vitae.
On this page