Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Utrum voluntas semper appetat bonum

§. 7. Utrum voluntas semper appetat bonum?

DUm quaeritur, utrum voluntas semper ac necessario bonum appetat; non ponitur in quaestione, utrum omnis actus & electio voluntatis sit bona, recta & sine peccato. Hoc enim non est dubitabile. Sed quaestio est, utrum voluntatis objectum non sit nisi bonum, verum vel apparens, id est, aliquid apprehensum sub ratione boni; an vero etiam malum sub objecto voluntatis comprehendatur.

Hanc etiam posteriorem partem docet Scotus scribens in dist. 43. hujus libri qu. 2. ubi reprobata opinione, quae tenet voluntatem nihil posse velle nisi sub ratione boni veri vel apparentis, affirmat. eam ferri posse in malum apprehensum sub ratione mali; quia potest, inquit, velle odium Dei antequam ratio sit excaecata. Verum idem Doctor in 4. dist. 49. qu. 4. agnoscit rem dubiam esse, an voluntatis objectum per se sit bonum. At indubitanter id negat Guilielmus Ocham scribens in 3. sent. quaest. 13. dubio 3. Sentit enim voluntatis objectum esse ens, ut bonum & malum comprehendit. Ex quo sequitur, malum sub ratione mali posse appeti a voluntate.

Hujus opinionis argumenta sunt: Primum, quod jam diximus Scotum adferre de odio Dei ratione non excaecata.

Secundum: Quaedam ab hominibus peccantur non ex ignorantia, sed ex industria, & destinata malitia, in quibus proinde apparet malum ut malum a voluntate eligi.

Tertium: Intellectus per se versatur circa verum & falsum; ergo similiter voluntas circa bonum & malum.

Quartum: Scriptura bonum & malum claudit in objecto voluntatis ac liberi arbitrii, dicens Ecclesiastici 15. Ante hominem vita & mors, bonum & malum, quod placuerit ei, dabitur illi. Similis locus est Deut. 30. & ad eum videtur Ecclesiasticus respexisse.

Quintum: Augustinus lib. 2. confess. capite 4. & 9. commemorans quoddam furtum suum, dicit se in eo non amasse nisi peccatum, & defectum, & malitiam.

Sextum: Bernaruus sermone 35. in parvis, dicit diabolum & quosdam homines diligere malum, quia malum est.

Porro communis sententia est, eademque verissima, voluntatem ac liberum arbitrium per se non appetere nisi bonum, id est, aliquid apprehensum ac propositum sub ratione boni, hoc enim proprium est voluntatis objectum. Nam malum, ut malum, sub objecto voluntatis non continetur, nisi per oppositionem ad proprium actum voluntatis, qui est velle. Sicut enim per se volumus bonum, ita per se nolumus ac refugimus malum illi bono contrarium.

Pro hac doctrina sunt evidentes rationes. Prima: Voluntas est appetitus; ergo objectum ejus esse non potest nisi appetibile: At secundum philosophum lib. 1. Ethic. cap. 1. bonum est quod omnia appetunt; ergo voluntatis objectum per se non est nisi bonum.

Secunda: Si voluntas posset appetere malum sub ratione mali, naturalis ejus inclinatio esset mala; & proinde Deus qui est author naturae, idem esset author mali. Nam quod naturalis esset circa ea inclinatio, patet quoniam esset inclinatio in proprium objectum.

Tertia: Malum ut malum, est boni privativum ac naturae corruptivum; ergo si malum ut malum, pertineret ad proprium objectum voluntatis, sequeretur naturam inclinare in suam ipsius corruptionem, quod est absurdum.

Quarta: Proprium objectum intellectus est ens latissime acceptum; ergo non est hoc objectum voluntatis. Oportet enim potentias inter se propriis objectis esse distinctas.

Quinta: Voluntate id magis appetit quisque, quod sibi convenientius est, quam quod natura sua praestantius, ut aureum nummum potius quam muscam; non igitur proprium voluntatis objectum est ens, sed bonum, id est, conveniens.

Postrema: Objectum appetitus sensitivi non est nisi sensibile conveniens, hoc enim solum appetitur illo appetitu; ergo objectum appetitus intellectivi, id est, voluntatis, non est nisi intelligibile conveniens; id autem est bonum.

His accedit Doctorum authoritas. Nota est Dionysii sententia libro de divinis nominibus capite 4. quod nemo operatur respiciens ad malum. Similiter docent Clemens Alexandrinus libr. 1. stromatum, Augustinus libro 2. confess. cap. 6. Boetius libro 4. de consolatione philosophiae, Aristoteles loco supra citato, Seneca lib. 4. de beneficiis cap. 9. Sed caeteris praeclarius eam sententiam tradit S. Thomas 1. p. quaest. 20. art. 1. & 1. 2. qu. 8. artic. 1. & libr. 3. contra gentes cap. 16. & 17. Quem authorem merito plerique alii sequuntur. Illud etiam notandum quod scribit Bonavent? qu 1. super dist. sequentem, liberum arbitrium non tendere in malum in quantum liberum, sed in quantum deficiens. Quod verum non esset, si sub proprio ejus objecto malum contineretur.

Argumenta vero contrariae opinionis facile diluuntur. Ad primum enim & secundum respondeo, non posse quemquam odisse Deum, neque ex malitia peccare, nisi posito errore aliquo judicii rationis; quemadmodum satis in superioribus est declaratum j-praecipue ad dist. 22.

Ad tertium respondetur, falsum ut tale, non esse objectum intellectus, nisi per oppositionem ad proprium illius actum, qui est agnoscere. Nam intellectus ab eo quod falsum est, dissentiendo avertitur. Qua ratione diximus etiam malum sub objecto voluntatis contineri.

Ad quartum, quod erat ex Ecclesiastico respondetur, bonum & malum, id est, quae secundum rem talia sunt, sub objecto voluntatis contineri materialiter, seu quatenus sub ratione boni apprehenduntur. Quod nisi esset, non possent homines peccare, quia non possent malum eligere. Unde & ibidem dicitur: Quod placuerit, id est, bonum visum fuerit. Quamvis sententia Ecclesiastici non de bono & malo morali accipienda est proprie; sed de praemiis & suppliciis homini bene vel male agenti propositis. Haec enim ibi significatur per aquam & ignem, vitam & mortem, & omnino per bonum & malum. Neque vero de malo culpae diceret Ecclesiasticus, dabitur illi, scilicet a Deo.

Ad quintum, responsio patet ex ipso Augustino. Nam ejusdem libri capite 6. 8. & 9. declarat, hactenus se in illo furto amasse ipsum peccatum, quod nullam utilitatem sibi inde quaesivisset, ut qui domi melioribus abundaret, sed solam spectasse in eo facto delectationem fallendi & libertatem, & aliorum consortium, seu amicitiam qua invitabatur ad peccandum. Haec autem habent rationem boni.

Ad postremum, Diabolus & multi homines diligunt malum, quia malum est, non simpliciter, sed aliis, quibus quam maxime cupiunt nocere. Quod nocumentum ex invidia vel alia prava affectione reputant suum bonum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7