Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Arbitrii libertas utrum sola futura respiciat

§. 8. Arbitrii libertas utrum sola futura respiciat.

DOcet Magister §. B. dist. 25. liberum arbitrium Dad praesens vel ad praeteritum non referri, sed solum ad futura contingentia; propterea quod praeterita & praesentia jam determinata sint; ideóque jam non sit in nostra potestate, ut ea aliter se habeant. Eadem est Hugonis sententia lib. 1. de sacramentis cap. 22. Eandem e scholasticis tradunt Guilielmus Ocham quodlibet. 1. quaest. 10. & in 1. dist. 38. quaest. 1. & Gabriel in eandem dist. & in 2. distinct. 25.

Horum argumenta, praeter illud quo Magistrum moveri jam diximus, haec fere sunt. Primum: Omne quod est, quando est, necesse est esse, ut ait philosophus lib. Periherm. cap. ult. ergo omne quod agit, quando agit, necessario agit; & proinde liberum arbitrium ad actum praesentem non habet se libere, sed solum ad actum futurum. Hoc etiam Magistri argumentum est.

Secundum: Ad praeteritum non est libertas; ergo nec ad praesens. Quae consequentia probatur a paritate rationis, quia utrumque jam suam habet determinationem.

Tertium: Non deliberamus nisi de futuris; at liberum arbitrium eorum est de quibus deliberamus: ergo non est nisi futurorum.

At vero hanc opinionem, quatenus negat liberum arbitrium praesentia respicere (nam de praeteritis verissima est) plerique omnes ut falsam ac prorsus improbabilem rejiciunt: nec immerito. Nam si liberum arbitrium non respiceret actiones praesentes, sed tantum futuras, multa sequerentur absurda.

Primo: Nunquam vere de quoquam diceretur: Hic libere agit; hoc enim dicitur de actione praesenti, non de futura.

Secundo: Nunquam vere diceretur, hominem peccare tunc quando male agit. Nam peccare significat actionem praesentem

Tertio: Sequeretur Deum quando mundum creavit, non libere creasse: imo simpliciter Deum non esse liberi arbitrii, quia Deo nihil est futurum.

Quarto: Sequeretur Christum in instanti conceptionis non habuisse nec habere potuisse actum liberum, & proinde in illo instanti nihil meruisse, nec mereri potuisse. Quod contrarium est receptissimae doctrinae.

Quinto: Sequeretur nec angelos in instanti creationis habuisse, nec habere potuisse actum liberum quo mererentur; quod similiter sententiae receptae contrarium est, tametsi illud concedant Magister & Hugo, praecipue ex fundamento ejus opinionis quam nunc refellimus.

Sexto: Haec opinio simpliciter, tollit meritum & demeritum. Noj enim meremur aut demeremur per actiones futuras, sed per praesentes.

Postremo: Si ad praesentia non est libertas, nihil ergo libere fit; non enim fiunt nisi actiones praesentes. Itaque tollitur hac opiniono penitus ipsum liberum arbitrium. Quare ut haec & hujusmodi absurda fugiamus, necessario nobis fatendum est, liberum arbitrium respicere praesentia. Revera autem si quis bene consideret, intelliges liberum arbitrium proprie non nisi ad praesentia referri posse. Tunc enim libertatem arbitrii sui exercet hbmo, quando in praesenti vult aut eligit aliquid, quod posset non velle aut non eligere, non autem tunc quando adhuc quid eligendum sit, deliberat, nisi quatenus etiam ipsa deliberatio actus quidam est a libera voluntate imperatus.

Quod vero objicit Magister, id quod in praesenti est, determinatum esse, ut jam non sit in nostrapotestate, non omnino verum esse apparet; si videlicet de determinatione prius facta sermo sit. Non enim prius determinata est, sed nunc determinatur actio praesens. Determinatur autem a libera voluntate, a qua ita procedit, ut possit omitti. Quod si determinata dicitur actio praesens (quod non puto negandum) non a praeterita, sed a praesenti determinatione, determinata dicatur; quomodo aer primo momento recepti luminis quo illuminatus, vere dicitur illuminatus. Nam in instantaneis esse & fieri simul sunt.

Ad caetera quoque argumenta respondemus. Ad primum, sententiam philosophi accipiendam de necessitate non absoluta, sed hypothetica. Juxta quam etiam verum est, omne quod agit dum agit, necessario agere; sed huic necessitati nequaquam repugnat libertas ad oppositum, ut nec contingentia rerum.

Ad secundum respondeo, non esse eandem rationem praeteriti & praesentis in ordine ad voluntatem praesentem. Nam praeteritum jam ante determinatum est, & ided non amplius subest libertati voluntatis ut fiat aut non fiat. Praesens autem nunc determinatur a praesenti libera voluntate ipsum eligente, atque ita subjicitur ei nunc in actu. Igitur determinatio praesens non repugnat electioni, quin potius haec illam facit; praeterita vero repugnat electioni dumtaxat praesenti. Nam alioquin & illa quando praesens erat, a sua procedebat electione tunc praesente, quemadmodum & futura determinatio fiet ab electione futura.

Ad tertium dico, liberum arbitrium si praesentem ejus actum spectemus, proprie non esse eorum de quibus deliberamus, sed potius eorum de quibus deliberatum est. Nam post deliberationem sequitur electio, quae proprius est actus liberi arbitrii. Ex quo rursum ostenditur, liberum arbitrium proprie non respicere futura, sed solum praesentia. Siquidem electio rei praesentis est deliberatio de re futura. Quo circa neque necessaria est ad actum liberi arbitrii deliberatio; nam Deus qui liberrimae voluntatis est, non deliberat, ut nec angeli. Quin & homines multa agunt libere & per electionem absque praevia deliberatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8