Capitulum 9
Capitulum 9
In homine etiam lapso esse liberum arbitrium docetur ex scriptura
Libertatem arbitrii humani jam olim a multis haereticis oppugnatam fuisse constat ex scriptis patrum & historiis ecclesiasticis. Simpliciter enim sustulerunt liberum arbitrium, partim expresso dogmate, partim assertione eorum dogmatum, ex quibus id manifeste sequeretur, Simon Magus, Bardesanes, Valentinus, Manichaeus, Priscillianus, Petrus Abailardus, Joannes Vvicleff.
Porro nostri temporis haereticis peculiare est, quod licet fateantur in primo homine ante peccatum fuisse liberum arbitrium; negant tamen relictum esse in homine lapso. Quanquam inter eos differentia quaedam est hujus doctrinae. Quidam enim homini lapso simpliciter adimunt liberum arbitrium, adeo ut ne in civilibus quidem & indifferentibus rebus homini libertatem hanc concedant; ut Bucerus & Calvinus, & ante eos Laurentius Valla in libro quem scripsit de libero arbitrio. Alii vero tametsi in rebus externis & civilibus hominem post lapsum fateantur esse liberae voluntatis, in iis tamen quae spectant pietatem & observationem legis divinae, & it loquuntur; in moralibus, negant liberum arbitrium quiequam posse ac quicquam agere. Et hommem quidem peccatore mita censent servituti peccati esse addictum, ut liberam facultatem boni eligendi non habeat: eundem vero post reparationem ita dicunt ab operante in eo Dei gratia agi atque impelli, ut malum eligere non possit. Atque haec Lutheranorum sententia est.
Igitur hoc loco tam contra istos, quam contra superiores veteres ac novos haereticos ostendendum est, in homine etiam post lapsum relictam esse facultatem, qua non tantum ad diversa pro arbitrioflectere se possit, qualis est in angelis beatis & miseris: verum etiam malo relicto vel omisso bonum agere; & contra.
Primum igitur, ut a scriptura sacra auspicemur, hanc libertatem clarissime astruunt verba Dei ad Ca in dicentis Gen. 4. Nonne si bene egeris, recipies, sin autem male, statim in foribus peccatum tuum aderit? sed sub te erit appetitus tuus & tu dominaberis illius. Quod dominium non aliud est, quam id in quo propria libertatis arbitrii ratio consistit. Eandem libertatem confirmant omnes scripturae, quibus homini deliberatio & consultatio ascribitur, atque e pluribus electio proponitur, velut Deut. 30. Proposui in conspectu tuo vitam & bonum, & e contrario, mortem & malum. Et infra: Elige ergo vitam, ut & tu vivas, &c. Item Ecclesiastici15. Deus ab initio constituit hominem rectum, & reliquit eum in manu consilii sui, & quae sequuntur. Quam scripturam non ad solum hominem integrum, ut cavillantur adversarii, sed ad homines etiam peccato vitiatos pertinere, partim ex ipsius loci contextu doceri potest; partim manifestum est ex loco Deut. ad quem omnino apparet in his verbis Ecclesiasticum respexisse. Similis est locus Isa. 1. Si volueritis & audieritis me, bona terrae comedetis: Quod si nolueritis, &c. Tale est illud Zachariae 11. Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam, & si non, quiescite. Et Matth. 12. Aut facite arborem bonam & fructum ejus bonum, Aut facite arborem malam & fructum ejus malum. Legimus quoque Davidi datam optionem, ut ex tribus plagis quam vellet eligeret 2. Reg. ult. & 1. Paralip. 21. Sed & Susannae in angustiis constitutae deliberatio atque electio, quae describitur Danielis 13. palam arguit hanc arbitrii libertatem. Pertinet huc & illud 1. Corinth. 7. Non habens necessitatem, potestatem autem habens suae vo¬ luntatis. His enim verbis non tantum excludi necessitatem coactivam, ut quidam volunt, sed & naturalem; patet ex eo quod praecedit: Quod vult faciat, id est, utrumlibet eligat.
Idem praeterea docent scripturae, quae testantur ita aliquid ab homine fieri, ut possit hoc ipsum omittere & non agere, vel contra. Quod praeter supra dictas sententias apertissime significat illa Ecclesiastici 31. Qui potuit transgredi, & non est transgressus, facere mala, & non fecit. Cujusmodi libertas etiam Pilati verbis a Christo approbatis significata est Joannis 19. Nescis, inquit, quia potestatem habeo crucifigere te, & potestatem habeo dimittere te?
His adjungendae sunt & illae scripturae, quae praecipiunt facere bonum & declinare a malo, ut psal. 36. & aliae pene innumerae.
Item illae quibus continentur promissiones & comminationes, quae similiter plurimae sunt. Nam praeceptis, exhortationibus, promissis, comminationibus quis locus esse poterit, ubi nulla est humanarum actionum ad utrumque libertas; sed naturalis & inevitabilis in alteram partem necessitas?
Denique & illae scripturae hanc libertatem astruunt, quae docent unicuique reddendam esse mercedem juxta opera sua. Neque enim locus relinquitur meritis bonis aut malis, & consequenter nec praemiis aut suppliciis, ubi necessitas est operandi. Nam, ut ait Damascenus lib. 2. de fide cap. 7. quod ex necessitate fit, neque virtus est, neque vitium est.
Possent huc & alia multa adferri ex scripturis, ut quaecunque continent reprehensionem, correptionem, objurgationem, exprobrationem malorum. Haec enim vane prorsus adhibentur & stulte, ubi non est liberum arbitrium, velut si bestiis haec eadem adhibeantur. Item ea quae continent laudes & praemia bonorum & sanctorum hominum. Nam haec perspicue probant hominem esse liberi arbitrii, quemadmodum etiam Augustinus testatur lib. de gratia & libero arbitrio capite 2. Verum ex scripturis quae dicta sunt, satis abunde sufficiunt.
On this page