Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Eadem doctrina probatur ex Patribus

§. 10. Eadem doctrina probatur ex Patribus.

TAntus est omnium patrum cujuscunque aetatis tam Graecorum, quam Latinorum consensus ineam doctrinam, quae tradit hominem etiam lapsum, sive adhuc in peccato jaceat, sive erectus sit a lapsu tam in moralibus, quam in civilibus actionibus, liberum habere arbitrium, ut supervacaneum videri possit, testimoniis eorum referendis vel locis designandis immorari. Sed quoniam adversarii qui hoc saeculo liberum arbitrium oppugnant, potissimum niti sese profitentur authoritate eorum qui contra Pelagianos scripserunt, quasi illi re accuratius expensa, quaestionem liberi arbitrii sincerius quam alii tractaverint; idcirco nobis sufficiet eorum quaedam de multis testimonia produxisse, ex quibus planissimum fiat, quae fit etiam illorum de libero arbitrio sententia.

Atque horum primus sit Augustinus, ut quem constat causam fidei Catholicae contra Pelagianos prae caeteris ecclesiasticis scriptoribus acrius uberiusque defendisse

Is igitur lib. de quantitate animae capite 36. sic inter alia scribit: Datum est animae liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinationibus labefactare conantur, usque adeo caeci sunt; ut ne ista ipsa quidem vana atque sacrilega, propria voluntate se dicere intelligant. Item lib. 1. Soliloquiorum cap. 1. Deus cujus legibus arbitrium animae liberum est, bonisque praemia & malis poenae distributae sunt. Item lib. de fide contra Manichaeos c. 10. Quis non clamet stultum esse, praecepta dare ei, cut liberum non est quod praecipitur facere, & iniquum esse eum damnare, cui non fuit potestas jussa complere? Item lib. de duabus animabus cap. 11. Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat, & unde liberum est abstinere. Et cap. 12. Peccati reum teneri quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis est & insaniae. Et alia quae scribit utroque hoc cap. Item lib. 5. de civit. Dei cap. 10. Quocirca, inquit, nullo modo cogimur; aut retenta praescientia Dei, tollere voluntatis arbitrium, aut retento voluntatis arbitrio, Deum, quod nefas est, negare praescium futurorum: sed utrumque amplectimur, utrumque fideliter & veraciter confitemur.

His adde tres ejus libros, quibus de libero arbitrio titulum fecit; nempe quod in co opere id agat ex professo, ut contra Manichaeos liberum arbitrium statuat ac defendat. Videantur autem praecipue quae scribit lib. I. cap. 12. lib. 2. cap. 1. lib. 3. cap. 4. & 18. Adde & haec loca, libro primo de vera religione cap. 14. lib. de unitate ecclesiae cap. 9. & lib. 2. de actis cum Felice Manichaeo cap. 3. & 4. tractatu 4. in epistolam Joannis quaestione 24. inter 83. & alia quam plurima.

At dicunt adversarii haec ab Augustino scripta fuisse ante exortam haeresim Pelagii, idcóque cum judicio & cautela esse legenda. Primum respondeo, Augustinum nihil istorum postea retractasse, tametsi quaedam exposuerit, sed non ita ut veritati liberi arbitrii in homine etiam lapso quicquam vellet detractum. Quod certo argumento est, hanc ejus fuisse certam & stabilem & irretractabilem doctrinam. Deinde quod amplius est, dico hanc doctrinam ab ipso postea repetitam, & clarissimis testimoniis confirmatam fuisse in iis libris & tractatibus, quos edidit adversus Pelagianos. Cujusmodi sunt ista, lib. de spiritu & liter. cap. 30. liberum ergo arbitrium evacuamus per gratiam? Absit, sed magis liberum arbitrium statuimus. Sicut enim lex per fidem, sic pliberum arbitrium per gratiam non evacuatur, sed statuitur? Lib. de gratia & libero arbitrio c. 1. Revelavit Deus per scripturas snas sanctas esse in homino liberum voluntatis arbitrium. Et cap. 2. Praecepta divina homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia perveniret. Et infra, Quomodo jubet Deus, si non est liberum arbitrium? Lib. I. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 2. Quis nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Et paulo post: Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccet. In epistola 46. Credite divinis eloquiis, quia liberum est hominis arbitrium. Et epistola 47. Fides Catholica neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam, sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia valeat aliquid. Et alia quae scribit in his duabus epistolis. Item epistola 89. q. 2. Neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur, quia juvatur; sed ideo juvatur, quia non tollitur. Et libro 2. de peccatorum meritis capite 18. Ipsa ratio quemlibet nostrum quaerentem vehementer angustat, ne sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre videamur: rursus nec liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati Dei gratiae judicemur. Ac ne dubites, proprie eum loqui de libero arbitrio, paulo inferius docet agnoscen¬ dum esse voluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur; atque in eis naturalibus bonis est, quibus etiam male homines utuntur.

Et ne singula persequamur, sciendum est, adeo post exortam haeresim Pelagii Augustinum a priori sententia quam de libero hominis arbitrio tenuerat, non recessisse, ut etiam graviter atque indigne tulerit, hoc sibi objici a Pelagianis, quod immodica & incauta gratiae defensione liberum arbitrium destrueret, eamque calumniam calamo suo studiose depulerit, ut lib. 2. de nuptiis & concupiscentia cap. 3. libr. 4. contra Julianum cap. 8. lib. 1. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 2. & alibi. Quin & post exortum Pelagium, non minus quam ante, retulit Aug. ad haeresim Manichaeorum eam doctrinam quae negat liberum arbitrium, ut patet ex lib. 4. contra duas epistolas Pelagianorum capit. 4. & plenius ex opusculo de haeresibus ad Quodvult Deum. Itaque ex his concludo, Augustinum etiam in iis quae contra Pelagium scripsit, non modo non favere sententiae eorum qui hodie liberum arbitrium negant, verum etiam eos censere pro haereticis habendos.

Nunc caeteros qui contra Pelagianos gratiam Dei defenderunt adducamus. Hieronymum quidem in iis quae scripsit Pelagio nondum exorto, admodum esse frequentem in assertione liberi arbitrii, palam est. Loca sunt in epistola 147. ad Damasum de filio prodigo: in epistola 150. ad Hedibiam qu. 10. & I1. lib. 2. contra Jovinianum cap. 2. In commentario super Isa. cap. 1. & 50. super Jerem. cap. 5. 26. & 32. super Ezechiel. cap. 3. & 20. & alia pene innumera. Ab hac autem doctrina nequaquam eum declinasse, quando jam senex in Pelagium scribere coepit, apertissime docent ex iis quae contra ejus haeresim scripsit, haec testimonia. In epistola ad Ctesiphontem sic alloquitur Pelagium; Frustra blasphemas & ignorantiam auribus ingeris, nos liberum arbitrium condemnare, damnetur ille qui damnat. Et in prooemio dialogorum contra Pelagianos: Manichaeorum est hominum damnare naturam, & liberum auferre arbitrium, & adjutorium Dei tollere. Et in tertio dialogo: Hoc est quod tibi in principio dixeram, in nostra esse potestate peccare vel non peccare, ut liberum servetur arbitrium.

Innocentius I. in epistola ad concilium Carthaginense contra Pelagianos habitum: Liberum arbitrium, inquit, cum nasceremur accepimus. Et in epistola ad concilium Milevitanum item habitum contra Pelagianos: In omnibus divinis paginis voluntati liberae non nisi adjutorium Dei legimus esse nectendum, eamque nihil posse caelestibus auxiliis destitutam.

Author hypognosticon, quod opus scriptum est contra Pelagianam haeresim, lib. 3. sic loquitur. Ipsum liberum arbitrium in hominibus esse, certa fide credimus, & praedicamus indubitanter. Et infra: Liberum arbitrium quisquis negaverit, Catholicus non est.

Caelestinus in prima epist. ad episcopos Galliae cap13. ita scribit. Auxilio & munere Dei liberum arbitrium non tollitur, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum.

Prosper libro 1. de vocatione gentium cap. 8. breviter ostendit, nec gratiam nec peccatum tollere liberum arbitrium his verbis: Nec quia spiritu Dei agitur, ideo se putet homo liberum arbitrium non habere; quod ne tunc quidem perdidit quando diabolo voluntate se dedit; a quo judicium voluntatis depravatum est, non ablatum. Quod ergo non interfectum est per vulnerantem, non tollitur per medentem. Item in epistola ad Ruffinum de libero arbitrio: Nimium vero inepte, nimiumque inconsi derate ab adversantibus dicitur, quod per hanc Dei gratiam libero nihil relinquatur arbitrio. Et ad capitula Gallorum sententia 6. Qui dicit quod liberum arbitrium in homine nihil sit, sed sive ad bonum, sive ad malum praedestinatio Dei in hominibus operetur, non est Catholicus. Arbritrium enim hominis gratia Dei non abolet, sed adolet, & ab errore in viam revocat ac reducit; ut quod sua libertate erat pravum, spiritu Dei agente sit rectum. Et contra Collatorem cap. 11. Non est periculum libero arbitrio ex gratia Dei, nec voluntas aufertur cum in ipsa velle bene generatur. Vide etiam carmen de ingratis cap 26. 28. & ult.

Leo in epist. 19. ad Turibium episcopum in prooemio docet, ex necessitate fatali, quam ponebant Priscillianistae, consequi ut nec virtutibus praemia, nec vitiis poenae debeantur, omniaque non solum humanarum legum, sed etiam divinarum constitutionum decreta solvantur; nimirum sublato per eam doctrinam libero hominum arbitrio, sine quo nihil istorum consistat

Fulgentii lib. de incarnatione & gratia Christi cap. 20. sententia est, gratia Dei humanum non auferri sed sanari arbitrium.

Gregorius primus lib. 18. Moral. cap. 22. ita scribit: Ex aspiratione gratiae virtutum opera in corde generantur, ut ex libero quoque arbitrio subsequatus actio, cui post hanc vitam retributio aeterna respondeat; & lib. Moral. 33. c. 25. Idcirco nequaquam caelestis patriae praemia aeterna percipiunt, quia nunc dum promereri poterant ex libero arbitrio, contempserunt.

Beda in Gen. 4. super verbis Domini ad Cain ita commentatur. Sub te erit appetitus ejus, id est, peccati, & tu dominaberis illius. Ac si aperte diceret, sub tua potestate est, si bene vel male egeris. Et in commentario super Luc. 20. Abire Dominus dicitur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat. Et infra: Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. Quae eadem habentur in hom. feriae 6. post Reminiscere.

Anselmus super 2. Tim. 2. Liberum, inquit, arbitrium dedit nobis Deus, ut arbitrio propriae voluntatis recedamus ab iniquitate, vel permaneamus in iniquitate. Hujus etiam authoris exstat liber de libero arbitrio, & alter de concordia gratiae cum libero arbitrio.

Bernardus serm. 81. in Cantica sic ait: Arbitrii libertas est plane divinum quiddam praefulgens in anima, tanquam gemma in auro. Ex hac nempe inest illi inter bonum & malum, vitam & mortem, lucem & tenebras cognitio judicii & optio eligendi. Et post pauca: Unde & liberum nominatur arbitrium, quod liceat versari in his pro arbitrio voluntatis, & caetera quae sequuntur. Exstat etiam Bernardi liber de gratia & libero arbitrio, in quo commonstrat per gratiam liberum arbitrium non evacuari. Et quidem omnes hi patres quos commemoravi, non modo post exortum dogma Pelagii vixerunt, verum etiam Pelagianam haeresim scriptis suis impugnarunt.

Sed his omnibus demum conclusionis loco subjungatur definitio duorum generalium conciliorum, scilicet concilii Constantiensis, in quo hic articulus Joannis Vvicleff num. 27. condemnatus est: Omnia de necessitate absoluta eveniunt: per quem ille liberum arbitrium tollebat. Et concilii Tridentini sessione 6 can. 5. directe contra Lutherum ejusque doctrinae sectatores edito, qui sic habet. Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum C extinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, imo titulum sine re, figmentum denique a Satana invectum in ecclesiam, anathema fit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10