Capitulum 11
Capitulum 11
Ejusdem doctrinae per rationes evidens probatio
EX scripturis & patribus facile est insignes aliquot rationes colligere, quibus doceatur esse in homine etiam lapso liberum arbitrium, nec id modo quoad actiones externas civiles, sed etiam quoad internas & morales, atque eas quae pertinent ad veram pietatem.
Prima ratio sit ista: Homo per peccatum non desiit esse animal rationale, & naturam habere rationalem. Hanc autem naturam arbitrii libertas inseparabiliter consequitur, utpote ab intellectu seu ratione velut apice necessario profluens; igitur homo naturaliter habet, neque per peccatum habere desiit liberum arbitrium.
Hanc rationem illustrat secunda, quae talis est; Modus appetendi sequitur modum cognoscendi: at in homine etiam post peccatum est cognitio tam finis quam mediorum, non eorum tantum quae sunt ad finem necessaria, verum etiam eorum quae non necessaria sunt sed contingentia; ergo appetitus illi cognitioni respondens, id est, voluntas hominis ex necessitate quidem movetur in finem & in media necessario cum fine cohaerentia; contingenter autem in media contingentia, id est, non necessariam cum fine connexionem habentia. Est igitur in hominis voluntate libertas contingentiae, qua nimirum inter plura media necessario cum fine connexa, possit prout voluerit, aliud amplecti, aliud rejicere. Haec autem est libertas arbitrii. Sumpta est haec ratio ex S. Thoma 1. p. q. 80. art. 2.
Tertia: Homo etiam peccato vitiatus deliberare, consultare, eligere potest, ut latissime probat experientia, & sermo omnium gentium. Actiones enim his vocabulis significatae, ubique gentium tribuuntur hominibus, tam malis quam bonis sine exceptione; atqui hae actiones vel sunt propriae libero arbitrio, ut eligere, vel sine eo esse non possunt, ut deliberare & consultare; ergo in omnibus hominibus est liberum arbitrium.
Quarta: Homo etiam post lapsum multa agit quae posset omittere, & contra; potest enim ire ad ecclesiam, ire ad forum vel non ire, prout voluerit: Tales autem actus manifeste arguunt liberum arbitrium, utpote ab eo imperati.
Quinta: Homini etiam lapso dantur leges & praecepta, proponuntur praemia & supplicia. Nec vero fuit unquam ulla respub. nec omnino esse potest, quae careat legibus, & transgressores earum non puniat. Nec Deus hominem postquam lapsus est sine lege reliquit; sed praeter aeternam atque immutabilem legem etiam mutabilia apposuit praecepta, tam in veteri quam in novo testamento. Addidit etiam promissa, exhortationes & comminationes; at haec omnia frustra, si non habet homo libertatem agendi, vel non agendi.
Sexta: Si homo post lapsum non habet liberum arbitrium; ergo non peccat. Consequens manifeste falsum est, etiam adversariorum judicio, quorum dogma est, hominem in omni opere peccare; consequentia vero non minus est manifesta, quia nemo peccat in eo quod vitare non potuit, & a quo abstinere liberum non fuit, uti docet Augustinus locis dudum allegatis, ac nominatim libro de vera religione cap. 14. & lib. de duabus animabus cap. 11. His enim duobus locis affirmat, tam esse certum omnibus ac manifestum, neminem peccare in eo quod necessitate facit, ut dicat nullum esse genus hominum a quo hoc ignoretur. Fatendum igitur est hominem post lapsum esse liberi arbitrii.
Septima: Si non est in hominibus libertas arbi¬ trii, non igitur alii boni sunt, alii mali; sed vel omnes boni vel omnes mali; vel potius nulli boni aut mali moraliter; si de morali bonitate ac malitia loquamur. Nam hujusmodi bonitatis aut malitiae capax non est natura, quae caret libero arbitrio.
Octava: Si non est in homine libertas arbitrii; nulla igitur est ratio, cur quisquam agat de malis actis poenitentiam, ad quam tamen scriptura peccatores toties cohortatur. Quis enim seipsum accuset de eo quod non potuit non facere?
Nona: Si non est in hominibus liberum arbitrium, crudelis & injustus est Deus, dum punit hominum facta legi suae contraria; siquidem ea non potuerunt non facere, libero arbitrio ad non faciendum destituti.
Decima: Si non est in hominibus liberum arbitrium; igitur in Deum authorem rejicienda sunt omnia quaecunque male & scelerate ab hominibus committuntur; si enim non libere ea agunt: ergo necessitate agunt naturali; quidquid autem sic agitur, Deum habet authorem.
Hae rationes quamvis non omnes probent in homine lapso esse libertatem ad eligendum bonum morale, (nam & in daemonibus absque hujusmodi libertate boni moralis, consistit liberum arbitrium) pleraeque tamen etiam hoc probant; at tamen omnes convincunt, absolute in hominibus etiam lapsis esse liberum arbitrium.
Cum autem hae rationes vel omnes vel saltem fere omnes, adeo sint clarae & evidentes, ut a quovis homine mediocris ingenii & judicii percipi queant, jam neque illud dubitandum est, quin haec ecclesiae doctrina qua docet in nobis esse liberum arbitrium; non tantum sit fide tenenda, verum etiam ex ratione ac lumine naturali evidens & manifesta. Quod quidem expresse docet S. Thomas in disputatis de veritate q. 24. art. 1. Gregorius Ariminensis in dist. 25. hujus libri q. 1. cap. 1. Gabriel in eandem dist. articulo 3. dubio 2. Quorum sententiam merito sequuntur Ruardus, Dom. Bannes & alii eruditi, licet quidam obscuri authores, ut Baridanus q. 1. super Ethicorum 3. & Andreas de Castro in 1. sent. distinct. 45. diversum senserint.
Accedit autem ad hanc evidentiam declarandam, quod etiam philosophi gentiles solo praediti lumine naturali, doctrinam hanc communi consensu tradiderunt; adeo ut & Stoici, quamvis caetera omnia fato subjicerent, humanas tamen voluntates ab ea lege fatalis necessitatis exceptas facerent, teste Augustino libro 5. de civit. cap. 10. Quod ipsum tam de Stoicis quam de Platonicis affirmat Gregorius Nyssenus lib. de fato cap. 1. 2. & 3. Refert idem Augustinus ejusdem lib. cap. 7. Ciceroni tam fuisse compertum homines habere liberum arbitrium; ut cum non posset liberum arbitrium cum divina futurorum praescientia conciliare, maluerit, non sine impietate, futurorum praescientiam in Deo negare, quam voluntatis arbitrium hominibus auferre. Legitur hoc apud ipsum Ciceronem lib. 2. de divinatione. Videatur etiam Eusebius lib. 6. de praeparatione evangelica cap. 5. 6. & 7. ubi tam rationibus quam ethnicorum testimoniis confirmat, esse in nobis liberum arbitrium.
Verum objiciet aliquis illud Augustini libro de gratia & libero arbitrio capite 2. Deus, inquit, revelavit nobis per scripturas suas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium. Quomodo autem revelaverit commemoro vos non humano eloquio sed divino. Haec enim verba videntur significare non humana ratione, sed sola divina revelatione cognosci, quod in homine sit liberum voluntatis arbitrium. Nam ea quae per experientiam ac rationem humanam passim omnibus nota sunt, non opus ha¬ bent divina revelatione; neque de illis ita loqui solemus, ut dicamus Deum ea nobis revelasse per scripturam sacram. Exempli causa, quamvis scriptura testetur, esse mundum, caelum, terram, aquam, solem, lunam, stellas, non tamen quis dixerit Deum haec nobis in scripturis revelasse, non humano sed divino eloquio; praesertim cum revelari non dicatur nisi quod prius velatum & occultum erat.
Respondeo aliud esse de iis quae sensibus exposita sunt, aliud de iis quae rationis adminiculo, tametsi mediante sensu, a nobis cognoscuntur. Sensibus exposita sunt elementa & lumina caelestia. Quare ut haec esse in rerum natura creantur, non solemus uti argumento sumpto ex revelatione divina, tum quia supponitur omnes sanae mentis homines sensibus suis credere, tum quia verisimile non est, eum qui prae absurditate ingenii aut judicii negat id quod sensu percipit, fidem habiturum revelationi scripturae sacrae. Ea vero quae ratiocinando cognoscimus per sensum, non perinde ut ipsa sensibilia, nota sunt evidenter intellectui humano. Non enim ipsa secundum se sensibus subjacent, imo per se sunt a sensibus remota, quo in genere est, hominem esse liberi arbitrii. Quocirca propter imbecillitatem vel corruptionem mentis humanae, non satis assequentis ea, quae sunt rationis naturalis; recte ad ea probanda adducitur authoritas Dei nobis ea revelantis in scripturis sacris. Quomodo autem possit idem aliquid esse fidei, & nihilominus evidens esse per rationem naturalem, ut contingit tum in hoc articulo, tum in quibusdam aliis, ostendimus alibi, scilicet ad dist. 3. lib. 1. & ad dist. 24. lib. 3.
On this page