Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

Liberum arbitrium non esse mere passivum, ne ad bonum quidem

§. 12. Liberum arbitrium non esse mere passivum, ne ad bonum quidem.

AB illis qui liberum arbitrium peccato primi, parentis extinctum esse dicunt, non re sed vobis tantummodo diversi sunt, qui ipsum aut simpliciter, aut in negotio justificationis velut inanime quiddam nihil omnino agere, mereque passi ve se habere affirmant; dicentes solum Deum in nobis operari, nobis nihil agentibus, sed tantum operationem Dei recipientibus; videlicet instar instrumenti cujusdam manimati, quod seipsum ad actionem cujus est instrumentum, excitare & movere non potest. Quem errorem synodus Tridentina damnavit sess. 6. cap. 5. & can. 4. cujus canonis haec sunt verba: Si quis dixerit liberum arbitrium a Deo motum & excitatum nihil cooperari assentiende Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac praeparet, neque posse dissentire si velit, sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere, anathema sit.

Et quidem merito. Nam hujusmodi assertio revera liberum arbitrium tollit, utpote cujus ad rationem pertineat non agi tantum, sed agere; nec id quomodocunque, sed ita, ut ex praevia cognitione mentis ac deliberatione rationis ad libere eligendum aliud prae alio, semetipsum moveat atque inclinet aliarumque facultatum actus faciendos imperet. Et hanc consecutionem satis agnovit ipse Lutherus: unde dicebat liberum arbitrium (subtracta nimirum hac activitate, ut ille eam subtrahebat) rem esse de solo titulo, vel potius titulum sine re

Igitur quaecunque probant liberum arbitrium in homine lapso reliquum esse, etiam ad electionem boni, eadem & hunc errorem destruunt. Praeter haec vero sunt peculiares scripturae, quibus ista liberi arbitrii ad bonas operationes activitas clare ostendatur, ut imprimis omnes illae quae testantur hominem posse semetipsum ab iniquitate avertere & ad Deum convertere. Qui enim semetipsum avertit & convertit, seipsum inclinat & movet; & proinde non tantum agitur & movetur.

Idem probant hae scripturae & similes: Josue ult. Inolinate corda vestra ad Dominum. Psal. 118. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas. Ezechiel 18. Facite vobis cor novum & spiritum novum. 1. Reg. 7. Praeparate corda vestra Domino. Matth. 12. Facite arborem bonum & fructum ejus bonum. 1. Cor 3. Dei adjutores sumus, Graece, cooperatores, & 9. Sic currite ut comprehendatis, & 15. Abundantius omnibus illis laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum. 1. Tim. 4. Exerce teipsum ad pietatem, & 2. c. 4. Bonum certamen certavi, cursum consummavi. 1. Petri 1. Anmas vestras castificate. 1. Joan. cap. 3. Omnis qui habet hanc spem, sanctificat se. Quem locum exponens Augustinus tractu 4. ait: Videte quema dmodum non abstulit liberum arbitrium. Ubi deinde docet nos adjungere voluntatem nostram Deo, & nos agere aliquid voluntate.

Denique in universum huc spectant omnia loca scripturae, quae laborem, operationem, cursum, certamen, motionem homini tribuunt respectu bonarum actionum. Nihil enim istorum vere competit homini, nisi liberum ejus arbitrium ad ea active sese habeat.

Idem probatur ex eo quod gratia Dei hominem adjuvare dicitur, ut Psalm. 26. Adjutor meus esto, & alibi. Nam, ut ait Augustinus lib. de perfecta justitia cap. 19. nemo adjuvatur, nisi qui & ipse aliquid agit. Quo argumento utitur etiam tracta 4. in epistolam Joannis, & sermone 13. de verbis Apostoli cap. 11.

Rursum ex eo probatur quod scriptura non tantum dicit Deum operari, & facere opera nostra bona, sed etiam testatur Deum facere ut nos ea faciamus, id est, agere ut agamus: Faciam, inquit Dominus Ezechiel. 36. ut in praeceptis meis ambuletis, & judicia mea custodiatis & operemini.

Unde sequitur operationem Dei, qua facit in nobis opera bona, adeo non tollere activitatem liberi nostri arbitrii, ut potius eam statuat. Nam operatio Dei efficax est ad producendam ipsius liberi arbitrii operationem. Sed de hoc infra plenius.

Neque vero laborandum nobis, ut activitatem liberi arbitrii patrum testimoniis comprobemus, cum sicut pro libero arbitrio, ita pro virtute ejus activa & electiva passim obviae sint in eorum scriptis sententiae. Quare suffecerit in eam rem huc ascripsisse verba Leonis, quae sunt serm. 5. de quadragesima. Quamvis, inquit, aedificium nostrum sine opere sui non subsistat artificis; nec fabrica nostra possit esse incolumis, nisi ei protectio praefuerit conditoris: tamen quia rationabiles lapides sumus, & viva materies, sic nos authoris nostri extruxit manus, ut cum opifice suo etiam is qui reparatur, operetur. Gratiae igitur Dei obedientia humana se non subtrahat, nec ab illo bono, sine quo non potest bona esse, deficiat. Haec ille.

Quibus verbis continetur etiam insignis ratio pro praesenti doctrina; nempe Deum operari in homine secundum modum naturae ejus. Quare cum homo sit animal rationale & liberi arbitrii, quod natum est seipsum per rationem & electionem movere ad agendum; sic Deum in eo operari fatendum est, ut etiam ipse homo vere operetur atque ad operationem moveat seipsum.

Porro circa hanc Catholicam doctrinam notandum est, varie disputatum esse a Scholasticis, utrum liberum arbitrium sit potentia activa, an passiva Furrunt enim qui dicerent, voluntatem esse potentiam simpliciter & pure passivam, ut quae actum suum recipiat ab objecto, vel a phantasmate, vel ab ipso intellectu apprehendente & judicante ob¬ jectum, tanquam a causa efficiente totali: vel etiam, ut nonnullis placuit, ab alia quadam voluntate agente, cujus scilicet officium sic producere actum in voluntate passiva seu possibili; ita ut juxta istos voluntas non a seipsa, sed tantum ab alio efficienter moveatur.

Alii alterum tenentes extremum, dixerunt, voluntatem ita mere activam esse, ut quoad actum suum nullo modo dependeat ab intellectu, sed movere seipsam possit in objectum etiam incognitum. Alii vero dixerunt, voluntatem esse potentiam partim activam, partim passi vam; sic nimirum ut ex voluntate & intellectu proponente objectum constituatur una causa completa & totalis in genere causae efficientis respectu actus voluntatis. Ita docent Gregorius Ariminensis in 2. dist. 25. quaest. 1. & Gabriel in eandem distinct dubio 3. & Paludanus in 4. dist. 49. quaest. 3. artic. 1. Rursum alii dixerunt, voluntatem a seipsa quidem moveri quoad exercitium, sed ab intellectu quoad specificationem; & proinde priori ratione activam esse, posteriori passivam. Ita Cajetanus in 1. p. quaest. 80.: art. 2. & quaest. 83. artic. 4. & 5. & alibi. Denique alii sentiunt, voluntatem respectu sui actus simpliciter activam esse, ita ut neque ab objecto neque ab intellectu proponente objectum, moveatur efficienter, sed tantum

in genere causae formalis & finalis; sola vero seipsam efficienter moveat. Quae videtur esse sententia S. Thomae 1. p. qu. 82. artic. 4. libro 2. contra gentes cap. 72. ratione 6. & de veritate quaest. 22. artic. 9. & 11. ad 5. Quo postremo loco expresse dicit, intellectum non inclinare voluntatem in bonum quod appetit, unde videtur ab intellectu simpliciter removere rationem causae efficientis respectu voluntatis. Tradit hanc sententiam Capreolus scribens in hanc simul & in sequentem dist. & fere eam amplectuntur S. Thomae sequaces.

Harum opinionum prima prorsus rejicienda est, velut magnam affirmitatem habens cum errore dam nato in Concilio Trid. scilicet eorum qui liberum arbitrium in operibus bonis dicunt se habere mere passive. Secunda stolida est & contraria axiomati ab omnibus recepto, appetitum non ferri in incognitum.

Tertia & quarta, licet plus habeant probabilitatis quam priores, refelli tamen possunt iisdem argumen tis quibus postrema opinio, quam veram existimamus, stabilitur.

Primo, quia voluntas est domina respectu caeterarum potentiarum; ergo respectu intellectus non est potentia passiva, quasi efficienter ab eo mota.

Secundo, quia solus Deus imprimere potest in voluntate, quemadmodum docet S. Thomas non uno loco.

Tertio, quia patres passim libero arbitrio simpliciter tribuunt activitatem; ut, quod velle possit & non velle, agere & non agere.

Quarto, quia dici non potest quod voluntas effective moveatur ab objecto, id est, a re volita; cum res illa saepe non sit praesens, ac ne existat quidem in rerum natura, sed tantum in apprehensione.

Quinto, quia nec dici potest eam moveri a phantasmate; tum quia animae separatae quae non minus habent usum voluntatis quam conjunctae, carent phantasmatibus; tum quia phantasma res quaedam corporalis est, quae pronde in voluntatem, id est, potentiam spiritualem & immaterialem agere non potest.

Postremo nec dici potest, quod effective moveatur ab intellectu proponente objectum, quia intellectus est causa necessaria; quare sequeretur etiam actum voluntatis necessarium & non liberum esse, si ab actu intellectus effective procederet. Ee tota hac quaestione videat studiosus late disputantem Dominicum Bannes in commentario super 1. partem q. 80. art. 2.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12