Capitulum 13
Capitulum 13
Libertatem arbitrii per operationem gratiae non impediri
POstquam satis demonstratum est esse in homineliberum arbitrium, idemque etiam in bonis operibus active se habere; veniendum nunc ad confutationem argumentorum, quibus totam eam doctrinam opugnant adversarii, sive ea spectent ad tollendum liberum hominis arbitrium simpliciter, sive tantum in operibus bonis. Nam, ut ante commemoravimus, fatentur quidem adversariorum nonnulli in rebus politicis & adiaphoris hominem esse liberae voluntatis, ut agere possit & non agere: sed in operibus ad pietatem & salutem aeternam pertinentibus, contendunt eum vi divinae gratiae ita impelli, ut in iis ad non agendum libertatem non habeat; quod nimirum ea opera proficiscantur a gratia Dei efficaciter in eis operante. Hoc enim potissimum est eorum argumentum ad excludendam a bonis operibus arbitrii nostri libertatem.
Cujus etiam argumenti difficultatem agnoscit Augustinus lib. de gratia Christi cap. 47. cum dicit, eam quaestionem qua de arbitrio voluntatis & gratia Dei disputatur, ita esse ad discernendum difficilem; Ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videatur: quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri. Et lib. 2. contra literas Petiliani cap. 84. dicens, quod pauci valent intellectu penetrare quomodo Deus per gratiam homines attrahat, & tamen eos dimittat libero suo arbitrio. Unde & e contrario Pelagiani gratiam oppugnabant argumento sumpto ex libero arbitrio: cum quo negabant auxilium gratiae Dei ad opera bona necessarium posse consistere; & hoc argumentum sursum deorsum jactabant, ut refert Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem.
Nobis igitur pro solutione hujus argumenti primum ostendendum est, quantum praesens locus postulat, quam falsum sit quod haeretici hoc argumento concludunt; nempe libertatem arbitrii in bonis operibus tolli per gratiam Dei. Deinde adhibenda solutio argumenti, qua doceatur, quam male colligant ejusmodi conclusionem.
Quanquam autem ex iis quae hactenus pro libero arbitrio dicta sunt manifeste pateat etiam in bonis operibus, quae utique sine gratia Dei fieri non possunt, hominem esse liberum; peculiariter tamen & propriis quibusdam argumentis idipsum nunc breviter astruemus. Qualia sunt in primis testimonia scripturae, quaecunque significant opera bona sic ab homine fieri, ut possit ea non facere. Non enim sine gratia Dei justitiam faciebat & a peccatis abstinebat ille de quo dicit Ecclesiasticus cap. 31. Petrus transgredi, & non est transgressus. Quod tamen falsum esset, si gratia Dei sic hominem impellit ad bonum, ut malum eligere non possit. Nec sine gratia Dei perseverare poterant, quibus dicebat Dominus: Manete in dilectione mea. Joannis 15. Quod tamen frustra dictum est, si non libere, sed necessario permansuri erant. Idem judicium de caeteris praeceptis, monitis, adhortationibus ad quaecunque virtutum opera, quibus ad salutem adducamur, ut quorum nullum sit quod sine gratia Dei praestari ab homine queat.
Clarius autem id docent scripturae quae gratiam Dei conjungunt cum libera nostra voluntate. Quod quidem facit apostolus in omnibus suis epistolis, cum & hortatur & praecipit, & promissis invitat ad omne genus bonorum operum; ac nihilominus ubique sollicite inculcat necessitatem gratiae divinae ad ea opera facienda, ut Philip. 2. Cum meta, inquit, & tremore salutem vestram operamini. Ac mox subjungit: Deus est enim qui operatur in nobis velle & perficere.
Huc pertinent sententiae patrum quibus diserte testantur, etiam in bonis operibus hominem sic esse liberum, ut ea possit non facere. Augustinus tract. 81. in Joannem affirmat ita sine gratia vivere hominem non posse; utique vita spirituali, ut & mors, id est peccatum; in potestate sit liberi arbitrii. Et lib. de correptione & gratia cap. 11. dicit electis dari per gratiam ut bene agant, non autem ut male agere non possint.
Prosper libro 1. de vocatione gentium capite 8. admonet, non ideo quia spiritu Dei agitur homo, putandum esse, quod liberum arbitrium ad bona opera non habeat. Et lib. 2. cap. 28. dicit Deum sic donare ipsum velle, ut etiam a perseveraturis illam mutabilitatem qua possint nolle, non auferat. Ubi & late docet, posse eos qui gratia Dei in Christum credunt, non credere & posse eos qui perseverant, recedere.
Hieronymus libro 4. super Jerem. 18. vult non obstante libertate arbitrii nostri omnia bona nostra referenda esse ad gratiam Dei. Chrysostomus homil. 22. in Genes. loquens de bonis operibus: Quoniam, inquit, in nostra voluntate totum post gratiam Dei relictum est, ideo & peccantibus supplicia proposita sunt, & bene operantibus retributiones. Sunt & aliae quam plurimae in hanc rem sententiae patrum, quibus ita nobis commendant gratiam Dei, ut nihil detractum velint libero arbitrio. Quarum nonnullas supra pro liberi arbitrii assertione adduximus. Quin etiam diligenter ab eis ac praecipue ab Augustino, Anselmo, Bernardo disputatum est de concordia gratiae & liberi arbitrii; & tamo authoritate quam ratione ostensum, bona opera nostra ab utroque proficisci, tametsi modum, quo id fiat, fateantur intellectu & explicatu esse difficilem.
Denique regulam hanc generalem statuit Augustinus, ut quoties bona opera vel exiguntur ab homine, vel ei tribuuntur tacita Dei gratia, non tamen illa propter hoc intelligatur exclusa; & contra, quoties bona nostra opera gratiae tribuuntur, non intelligatur exclusum liberum arbitrium, sed potius utrumque alteri in omni bono opere intelligatur adjunctum. Ita docet epist. 46. ad Valentinum, & libro 1. retractationum cap. 9. & 10. Sciendum enim quod sicuti hodierni haeretici per gratiam oppugnant liberum arbitrium, ita quondam Pelagiani per liberum arbitrium oppugnarunt gratiam DeiQuare sictit Pelagianis restitit ecclesia, docens per liberum arbitrium nihil derogari gratiae Christi, ita & istis merito resistit, docens per gratiam nec auferri nec laedi liberum arbitrium.
Quae doctrina etiam ratione confirmatur multiplici. Primo, nam gratia non tollit naturam, sed instaurat eam & perfecit; ergo opus bonum per gratiam Dei factum, non minus est opus liberi arbitrii, quam si idem illud opus sine gratia Christi a libera voluntate hominis procederet.
Secundo, declaratur id per alia naturae opera. Non aliter enim peperit Sara quam Hagar, licet illa per gratiam, id est, operationem Dei supernaturalem, haec per naturam ut pareret, accepisset Neque aliter videt qui ex coeco videns factus est per miraculum, quam qui visum habet a natura, & ita in aliis. Quare non minus libere operatur, qui operatur per gratiam, quod est instar miraculi, quam quisine gratia quodcunque opus facit per naturam.
Nec refert quod in exemplis jam allatis tantummodo facultas operandi, ut pariendi & vivendi, data sit super miraculum; actiones vero subsecutae, ut parere & videre, non fuerint miraculosae, sed naturales, utpote naturaliter a sua facultate procedentes. Nam etsi miraculos e facultas hujusmodi fuisset conservata & actus ex ea miraculose producti, non aliter tamen actus illi fierent, quam si tantum procederent a natura.
Tertio: Primus angelus & primus homo ita ceciderunt ut stare possent; boni vero angeli ita steterunt ut cadere possent, ut fatentur adversarii, qui per peccatum dicunt amissum esse liberum arbitrium; ergo & nunc post lapsum homines ita agunt bene vel male, ut possint non agere, & proinde retinent liberum arbitrium non obstante eo, quod nihil agant bene sine gratia Dei; quando quidem nec angelus nec primus homo perseverare, aut omnino bene agere quicquam potuit sine gratia Del.
Quarto: Bonum opus non procedit partim a gratia, partim a libero arbitrio, sed simul fit ab utroque, adeóque totum a singulis opere individuo, ut loquitur Bernardus in libro de gratia & libero arbitrio. Idemque docet sanctus Thomas 1. p. quaest. 23. artic. 5. rejiciens eorum sententiam qui distinguunt inter id quod est ex gratia, & id quod ex libero arbitrio. Similiter & Bonaventura in dist. 37. hujus libri quaest. 1. responsione ad penultimum argumentum. Quae doctrina plenius infra a nobis probabitur. Manet igitur salva in bono opere perficiendo tota liberi arbitrii ratio, perinde ut ipsa gratia.
Quinto: Cooperatio primae causae in operibus civilibus & externis non tollit arbitrii libertatem; ergo nec gratia Christi in moralibus. Probatur sequela. Nam gratia Christi revera est hujusmodi divina cooperatio in iis quae pertinent ad pietatem. Voco enim gratiam ipsum speciale auxilium, quo nimirum Deus hominem movet ad opus pietatis. Ac sane si cooperatio Dei repugnaret libertati actionis vel electionis nostrae, sequeretur nullam esse posse actionem liberam cujuscunque intellectualis creaturae; quia fieri non potest, ut Dei tanquam primae ac supremae causae efficax operatio a rebus excludatur. Sed de hoc argumento plura proximo capite.
Jam Vero ex iis omnibus facile potest accipi solutio argumenti haereticorum, quod contra liberum arbitrium faciunt ex efficacia gratiae Dei operantis in nobis opera bona. Nam Deus per gratiam suam non tantum facit ut faciamus bona opera, verum etiam facit ut ea faciamus secundum modum humanae naturae convenientem, id est, ut ea libere faciamus. Et sic per gratiam Dei non tollitur liberum arbitrium, sed statuitur, &t ait Augustinus libro de spiritu & litera capite 30. & alibi. Unde sanctus Thomas loco paulo ante citato; Non est distinctum, inquit, quod est ex libero arbitrio, & ex praedestinatione, sicut nec est distinctum quod est ex causa secunda, & causa prima. Divina enim providentia producit effectus per operationes causarum secundarum; unde & id quod est per liberum arbitrium, est ex praedestinatione. Et ejusdem quaest. art. 3. ad tertium argumentum quod tale erat: Nulli debet imputari quod vitare non potest; sed si Deus aliquem reprobat, non potest vitare quin ipse pereat, &c. Respondet dicendum, quod reprobatio Dei non subtrahit aliquid de potentia reprobati; scilicet in oppositum, qua nimirum is qui reprobatus est, possit non peccare & non perire. Quae responsiones plane quadrant huic loco, quandoquidem praedestinationis effectus est gratia, & reprobationis effectus gratiae privatio. Ac proinde eadem est ratio conciliandi liberum arbitrium cum praedestinatione seu reprobatione, & cum gratia Dei data vel non data. Propter quod etiam videnda sunt ea quae diximus ad dist. 40. libro 1. eo docoubi ostendimus divina praedestinatione, ac reprobatione non tolli libertatem arbitrii.
Idem sanctus Thomas 1. 2. quaest. 108. articulo I1. ad 2. hanc gratiae Dei & libertatis nostrae concordiam ad eundem plane modum explicat hujusmodi verbis: Quoniam, inquit, gratia spiritus sancti est sicut interior habitus nobis infusus, inclinans nos ad recte operandum, facit nos libere operari ea quae conveniunt gratiae, & vitare ea quae gratiae repugnant. Et addit, legem novam vocari l. gem libertatis; quia praecepta & prohibitiones legis facit nos libere implere, in quantum ex interiori instinctu gratiae ea implemus. Nonnulla quoque de hac re dicenda erunt infra, ubi de gratia efficace agetur. Denique plenius enodabitur haec difficultas capite proximo. Est enim utriusque argumenti eadem ratio.
On this page