Text List

Capitulum 14

Capitulum 14

Libertatem nostrae voluntatis non tolli per hoc quod movetur a Deo

§. 14. Libertatem nostrae voluntatis non tolli per hoc quod movetur a Deo.

QUae jam dicta sunt pro concordia gratiae & liberi arbitrii, clariora evadent, si ostenderimus, libertatem voluntatis nostrae non tolli per illam operationem Dei qua efficaciter movet & ad agendum determinat ipsam voluntatem; non tantum ad ea quae sine dono gratiae ipsius agi non possunt, sed ad quamcunque actionem. Hoc enim argumento ad tollendum penitus e creatura liberum arbitrium, usi fuerunt Petrus Abaillardus & Joannes Vvicleff, atque etiam utitur Calvinus. Itaque hoc argumentum latius patet superiore, atque illud intra se complectitur. Nam omne opus quod fit a voluntate nostra per operationem gratiae Dei, fit Deo efficaciter movente, sed non contra.

Pro hujus argumenti solutione primo declarancreatum moveatur a Deo; & utrum fatendum sit liberum arbitrium nostrum a Deo determinari, deinde satisfaciendum est argumento. D dum est, quomodo voluntas seu liberum arbitrium

Primum igitur non est dubitandum, quin voluntas omnis creata ad operationes suas a Deo moveatur tanquam a prima causa & primo motore. Nam ab hoc ordine quo omnes causae creatae subordinatae sunt Deo tanquam primae causae, ut ab ea motum & actionem suam omnem accipiant, nequaquam excepta est, neque excipi potest creata voluntas.

Huc igitur pertinent generales scripturae Rom. I1. Quoniam ex ipso & per ipsum & in ipso sunt omnia. Et 1. Cor. 12. Qui operatur omnia in omnibus. Super quem locum scribens S. Thomas dicit, quod Deus tanquam prima causa creat omnes operationes. Ne tamen, inquit, aliae causae videantur superfluae, idec subdit Apostolus. In omnibus: quia in causis secundariis prima causa operatur. Et ut intelligas S. Thomam velle comprehendere etiam liberas actiones, pro confirmatione sui commentarii citat illud Isa. 26. Omnia opera nostra operatus es nobis Domine.

Item pertinent hae scripturae: Proverb. 16. Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Act. 17. Cum ipse det omnibus vitam, & inspirationem & omnia. Sap. 8. Attingit a fine usque ad finem fortiter, & disponit omnia suaviter. Et aliae hujusmodi, quae testantur Deum authorem esse, & efficacem causam omnium rerum, actionum, motuum, ita ut ipse omnes alias causas moveat, & ad operationes suas applicet; adeóque prius natura etsi non tempore, effectus omnes causarum secundarum producat.

Neque enim admittenda est ea quorumdam opinio, qua dicunt Deum authorem naturae non prius, sed simul tam natura quam tempore cum causis secundis operari, easque in operando comitari; scilicet eo modo quo se mutuo comitantur ea, quae inter creaturas simul natura esse dicuntur. Quod profecto non modo falsum est, sed prorsus impossibile; utpote repugnans rationi primae causae, & primi motoris. Nam si Deus non prius natura causat & movet, quam quaelibet causa creata, non poterit earum respectu vere & proprie dici prima causa & primum movens. Sic enim dicitur, non quia ipse secundum se & per essentiam suam est ens omnium primum, sed quia in causando & movendo, sive, quod idem est, in ordine causarum & moventium omnium primus est; quomodo dicuntur etiam inter causas secundas aliae priores aliis, quia nimirum in causando priores sunt.

Deinde probatur etiam hac ratione, quia Deus utitur omnibus causis secundis tanquam instrumentis suis ad producendos effectus, ut saepe dicit S. Thomas: At causa principalis & instrumentum non movent simul natura, quia instrumentum ut tale non movet nisi prius motum a causa principali; ergo Deus non simul natura cum causis secundis producit earum effectus, sed eas tanquam instrumenta sua movet, & applicat ad operandum.

Item: Omne creatum est a Deo, ut causa; atqui causam secundam producere suum effectum est quid creatum; ergo est a Deo, & proinde Deus prius natura causam secundam ad operandum applicat, quam illa operetur. Omnino igitur fatendum est, omnem effectum prius natura procedere a causa prima quam a secunda, id est, causam primam in producendo quemcunque effectum causae secundae, natura esse priorem in illo effectu producendo.

Quod quidem plenius probare ex doctrina sancti Thomae & aliorum doctorum, non est hujus loci. Satis mihi nunc fuerit pro ejus confirmatione adduxisse illud quod habet Romanus Catechismus ad parochos in explicatione primi articuli fidei sub finem: Non solum, inquit, Deus universa quae sunt, providentia sua tuetur atque administrat, verum etiam quae moventur & agunt aliquid, intima virtute ad motum atque actionem ita impellit; ut quamvis secundarum causarum efficientiam non impediat, praeveniat tamen: cum ejus occultissima vis ad singula pertineat, & quemadmodum Sapiens testatur, attingat a fine usque ad finem fortiter, &c. Quae sane verba manifeste significant Deum causas secundas applicare ad actionem, & per hoc earum efficientiam causaliter praevenire, quod non aliud est quam prius natura causare earum effectus. Quae doctrina cum sit universalis, necessario etiam ad actiones liberas creatae voluntatis extendenda est.

Atque hoc ita esse docet S. Thomas multis locis. Scribens enim in distinct. 37. hujus libri qu. 1. art. 2. in fine, dicit de agentibus liberis, quod quamvis per se agant, quia per propriam naturam & proprium judicium actus suos determinant; non tamen a se habent quod agant, sed a primo agente, quod eis & esse & posse & agere confert. Idque etiam plenius probat ibidem q. 2. art 2. Idem 1. p. q. 103. art. 8. ita scribit: Omnis inclinatio alicujus rei vel naturalis, vel voluntaria, nihil est aliud quam quadam impressio a primo agente. Rursus 1. 2. q. 6. articul. 1. ad 3. Dicendum, inquit, quod Deus movet hominem ad agendum, non solum sicut proponens sensui appetibile, vel sicut immutans corpus, sed etiam sicut movens ipsam voluntatem; quia omnis motus tam voluntatis quam naturae a Deo procedit sicut a primo movente, & quae sequuntur. Et in 2. 2. quaest. 104. artic. 4. Deus, inquit, est primus motor omnium voluntatum, sicut est primus motor omnium quae naturaliter moventur. Item libro 3. contra gentes cap. 67. docet omnem motum voluntatis reduci in Deum tanquam primum volentem: Et capite 91. quod oportet omnium voluntatum & electionum motus in divinam voluntatem reduci.

Huc etiam spectant ea loca quibus docet solum Deum immutare posse voluntatem creatam & in eam imprimere, ut 1. p. qu. 105. artic. 4. & quaestione 111. artic. 2. & 1. 2. quaest. 75. art. 3. Sunt & alia loca apud eundem doctorem fere innumera, quibus haec eadem docet, sed haec adduximus e multis pauca. Nec minus clare de hac voluntatis a Deo motione loquitur Bonaventura scribens in dist. 25. hujus libri artic. 2. quaest. 1. & sequentibus & in dist. 37. quaest. 1.

Probant autem hanc doctrinam ex his & hujusmodi scripturis specialiter de voluntate loquentibus. Proverb. 21. Cor regis in manu Domini: quocunque voluerit inclinabit illud. Job. 12. Qui immutat cor principum. Esdrae 6. Quoniam converterat Deus cor regis Assur ad eos. Ester 14. Transfer cor regis in odium hostis nostri, & 15. Convertit Deus spiritum regis in mansuetudinem. Isa. 26. Omnia opera nostra operatus es nobis Domine.

Porro ex his jam consequens est illud etiam fatendum esse, voluntates nostras a Deo determinari ad actiones suas etiam liberas. Si enim Deus efficaciter movet voluntatem, certe consequens est ut eam determinet ad omnem illam actionem ad quam eam efficaciter movet.

Deinde, si voluntas seipsam determinat; omnis autem effectus causae creatae debet reduci in Deum tanquam primam caulam: igitur Deus voluntatem determinat.

Tertio: Deus in operationibus suis non est indeterminatus, sed omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, quod consilium certum est & determinatum, unde & decretum vocatur: ergo ad omne id quod agit, suam voluntatem determinat; & per consequens ad hoc idem determinat omnes medias causas quibus utitur, inter quas sine dubio est voluntas creata.

Quarto: Omne principale agens determinat suum instrumentum ad opus; atqui voluntas creata est instrumentum Dei, sicut omnis alia causa creata: ergo Deus eam ad omne opus determinat.

Quinto: Sicut voluntas habet dominium suarum actionum, sed sub Deo supremo Domino; ita ipsa se ad actiones suas determinat, sed Deo primo determinante. Nam sic voluntas habet plenum dominium sui actus, ut tamen ejusdem actus, plenius atque perfectius dominium habeat Deus creator ejus; quippe cujus dominium in omnem creaturam perfectissimum sit & prorsus absolutum. Unde dicit Augustmus libro de correptione & gratia capite 14. quod Deus magis habet in potestate voluntates hominum, quam ipsi suas.

Sexto: Deus non minus proprie & perfecte causa est actionum voluntatis, producens eas per voluntatem tanquam causam secundam, quam si eas etiam per impossibile sine causa secunda produceret. Hoc enim verum est de omnibus effectibus per causas secundas productis. Unde dicit S. Thomas super 1. Corinth. 12. Deum creare omnes operationes; ergo adhibendo voluntatem creatam ad producendas ejus actiones, non minus eas actiones determinat, quam si solus eas produceret; & consequenter ad eas determinat voluntatem, sicut & caeteras causas secundas ad suos effectus.

Septimo: Deus producit determinationem voluntatis ad actum; ergo determinat voluntatem ad actum. Antecedens manifestum est, quia Deus producit omnem effectum; sequela quoque probatu facilis est, quia similiter bene sequitur: Deus producit motum lapidis; ergo movet lapidem.

Nec valet objectio, qua dicunt non sequi in omnibus similibus; Non enim sequitur, inquiunt, Deus produeit ambulationem, cursum, volatum, ergo Deus ambulat, currit, volat. Dicendum enim haec non esse similia. Nam vocabula ista ambulare, currere, volare, & alia hujusmodi significant actionem simul cum passione, id est, actionem ut suscipitur in eo quod agere dicitur. Ambulare enim est producere ambulationem in seipso, & ita de aliis. Tale autem vocabulum non est determinatum, sicut nec movere, & alia his similia. Nam determinare non est aliud, quam producere determinationem, sicut & movere non aliud est, quam producere motum sive in se, sive in alio; unde sicut optima consequentia est, Deus producit motum lapidis, ergo movet lapidem, ita & ista: Deus producit determinationem voluntatis nostrae; ergo eam determinat.

Postremo: Deus in voluntate operatur sicut in natura, ut docet S. Thomas quaest. 22. de veritate art. 8. at Deus sic operatur in natura ut eam determinet ad actionem; ergo sic etiam operatur in voluntate. Unde & ibidem S. Thomas subjungit, quod Deus tanquam primum agens, vehementius imprimit in voluntatem, & multo amplius actum ejus immutare potest in aliud, quam ipsa voluntas. Quod consonat cum eo quod in quinto argumento citavimus ex Augustino.

Quin & idem doctor alibi dicit expresse, voluntatem creatam a Deo determinari, & praedeterminari. Nam libro tertio contra gent. capite 90. verba Damasceni dicentis libro 2. de fide capite 30. quod Deus ea quae sunt in nobis, id est in nostro arbitrio, praenoscit, sed non praedeterminat, exponenda esse dicit hoc modo; ut intelligantur ea quae sunt in nobis, divinae determinationi non esse subjecta, quasi ab ea necessitatem accipientia. Eodem modo Damascenum exponit & excusat parte 1. q. 23. articulo 1. ad 1. dicens eum praedeterminationis nomine significasse impositionem necessitatis, qualis est in naturalibus quae sunt praedeterminata ad unum. Et ante Thomam prorsus similiter verba Damasceni exposuit Alexander Alensis. At vero nulla excusatione opus erat, si simpliciter & proprie verum est, Deum non praedeterminare actiones nostras. Igitur ex mente S. Thomae & Alexandri simpliciter dicendum est, Deum actiones nostras, vel quod idem est, voluntatem nostram ad actiones praedeterminare.

Rursus S. Thomas quodlib. 12. art. 5. de fato disserens, probat eorum sententiam qui reducunt omnia in providentiam Dei a qua omnia sunt praedeterminata & ordinata. Quidam respondent S. Thomam non aliud velle, quam quod omnia ab aeterno sint praedeterminata in Dei praescientia, non autem causalitate: Atqui S. Thomas de causalitate disserit quando agit de fato, quia fatum non dicitur praescientia, sed praeordinatio. Et manifestum est, quando respondet ad objectionem ex Damasceno, quod agat de prioritate causalitatis; nam de tempore non poterat ullum esse dubium, quin ab aeterno Deus ordinasset.

Huc praeterea facit quod idem doctor docet, Deum applicare secundas causas ad agendum ut 1. parte q. 105. art. 5. Deus, inquit, movet res ad operandum, quasi applicando formas & virtutes rerum ad operationem.

Nec moveat, quod dicit, quasi applicando, tanquam dicere velit eum non proprie applicare. Nam illud, quasi, non est extenuantis, sed rem ipsam declarantis quomodo dicit Joannes, Vidimus gloriam eius, quasi unigeniti a patre. Et Paulus, quod habitu inventus est ut homo. Quod enim non id addat S. Thomas, ut rem diminuat, patet, quia alibi loqui tur absolute; ut de potentia quaestione 3. art. 7. ubi dicit ac subinde repetit, Deum applicare virtutes agentium ad agendum.

Rursus idipsum aperte significat, quoties dicit Deum sic movere voluntatem nostram, ut eam non ex necessitate determinet. Namque non ob aliud addit illud, non ex necessitate; quam quia simpliciter verum esse censet, quod Deus voluntatem nostram movens eam determinat; sed quoniam ea determinatio non efficit quo minus motus voluntatis sit liber & non necessarius, exceptis dumtaxat iis ad quae naturaliter movetur, hinc dicit eam determinari a Deo non ex necessitate. Sic loquitur & declarat 1. 2. quaestione decima, articulo quarto. Similia loca sunt 1. parte quaestione 19. articulo 3. ad 5. de veritate, quaestione 23. articulo 14. & alia passim.

Similiter docent & loquuntur alii clari Theologi. Nam Scotus scribens in distinctionem 37. hujus libri, quaesito secundo, supponit in sua disputatione tanquam rem confessam & indubitatam, quod voluntas creata determinatur a voluntate divina, ad dens etiam quae absurda sequantur, si id negetur. Idem scribens in 4. distinctione 49. quaestione 6. dubio 1. reprobat opinionem, quae dicit voluntatem creatam non posse determinari a Deo, salva sua libertate, & solvit ejus opinionis argumenta. Vide eundem quodlibeto 16.

Joannes Bassolius Scoti discipulus in distinctionem 27. hujus libri disputans tacito nomine contra opinionem Durandi, quae ponit Deum non aliter esse causam actionum causarum secundarum, quam quia causis secundis indidit virtutem agendi, vocansque eam opinionem periculosam, docet quomodo idem actus voluntatis simul procedat a Deo & voluntate, tanquam utraque causa determinante, salva libertate voluntatis; ubi & inter caetera dicit voluntati hominis competere libertatem, qualis potest convenire creaturae quae non potest esse primum agens, nec primum determinans in ulla actione.

Franciscus Ferrariensis in commentario super lib. 5. S. Thomae contra gentes capite 89. aperte docet, Deum determinare omnes causas secundas, etiam liberas, ad suos effectus, idque sine praejudicio libertatis earum.

Cajetanus super 1. partem quaest. 83. art. 1. docet, liberum arbitrium secundum se quidem non esse determinatum ad unum, sicut agentia naturalia, determinari tamen a Deo & a seipso¬

Joannes Driedo libro de captivitate & redemptione generis humani, tractatu 5. capite tertio fatetur, voluntates humanas divina praedestinatione determinari ad opera praedestinata. Et libro de concordia gratiae & liberi arbitrii cap. 3. primum dicit quod ad omnia quae facit & facturus est Deus, sua voluntas ab aeterno sese determinavit. Deinde addit, Deum sua praedestinatione determinare hominum voluntates, & facere ut homines determinent seipsos.

Ruardus in explicatione articuli de libero arbitrio, dicit voluntates nostras tam in politicis quam in moralibus moveri & determinari ad opus per divinam providentiam. Addit & alia in eandem sententiam. Idem in quadam altercatione de gratia & libero arbitrio, propositione. 9. Prius natura, inquit, voluntatem Deus determinat & applicat tanquam principale agens suum instrumentum: nec major est in operibus gratiae difficultas quam in operibus naturae.

Dominicus Bannes in 2. 2. quaestione 10. articulo primo docet non primam causam determinari ad actionem a libero arbitrio, sed e diverso liberum arbitrium a divina providentia, certaque Dei praefinitione ad suos actus certissime determinari: quia, inquit, agens increatum non determinatur ab agente creato, sed contra. Deinde idem probat deductione ad absurda; quia nimirum sequeretur, quod in actu libero, qui a Deo simul & homine procedit, homo esset primum deliberans, atque ita non esset actus praedefinitus a Deo. Sequeretur etiam providentiam hominis circa hunc singularem actum perfectiorem esse providentia Dei. Haec & alia plura author ille eo loco, ut probet actus liberi nostri arbitrii prius natura deliberari & determinari a Deo quam a nobis.

Cum igitur ex dictis pateat voluntatem nostram ad actiones suas efficaciter moveri ac determinari a Deo tanquam prima causa, primoque movente, agente, deliberante, & proinde ab eo praeveniri ac praedeterminari; restat explicandum quomodo cum efficaci illa motione ac determinatione, imo praemotione ac praedeterminatione divina, consistat libertas voluntatis nostrae. Non enim videtur relinqui liberum ad utrumlibet, id quod a priori causa efficaciter movetur ac determinatur in alteram partem

Pro hujus difficultatis enodatione sciendum imprimis, vehementer falli eos, qui existimant nomen libertatis arbitrii hoc includere, ut dicat causam independentem ab aliqua priori respectu suae liberae actionis. Hoc enim constat Deo, id est, primae causae proprium esse. Unde S. Thomas in dist. 37. hujus libri quaestione 2. articulo 2. dicit, eos qui aliquam actionem voluntatis negant esse a Deo, propinquare errori. Sequeretur enim plura esse prima principia, & Deum qui est primum ens, non esse causam universalem omnium entium. Quod utrumque impossibile est & sanae doctrinae contrarium.

Itaque secundum ea quae dudum dicta sunt, dicimus, ad rationem liberi arbitrii hoc sufficere; ut oex praevio judicio intellectus practici sic eligat

unum oppositorum, ut tamen ex ejusdem intellectus diverso judicio possit eligere alterum. Nam, ut illic ostendebamus, radix & fundamentum libertatis arbitrii est in intellectu, quatenus ille diversas boni rationes circa opposita potest considerare & voluntati proponere.

Quare impertinens est libero arbitrio, utrum illam suam electionem sibi impressam habeat a causa priori, an non. Sola est enim voluntas increata quae electionem suam ab aliquo priori non habet. Neque vero potest Deus ullam facere creaturam, quae vel in essendo, vel in operando ordinem sui creatoris, ut primae causae, egrediatur; ita ut non dependeat ab ea tanquam a primo efficiente conservante, operante, denique etiam ut ab exemplari causa. Quare sicut omnis creata sapientia & omnis creata justitia habeatur ex participatione sapientiae & justitiae increatae, ita ut Deus, qui est sapientia & justitia increata, sit causa prima, propria atque intima omnis sapientiae & justitiae creatae, omnisque creatae actionis sapientis, & justae, & similiter de aliis quibuscunque bonis creatis; sic omnis creata libertas voluntatis non aliunde habetur, quam ex participatione summae & increatae libertatis, quae est in voluntate divina; ita scilicet ut illa libertas increata divinae voluntatis sit causa prima, propria atque intima omnis creatae libertatis, omniumque liberarum actionum creatarum. Tantum igitur abest ut efficax operatio liberrimae voluntatis divinae destruat libertatem actionum voluntatis creatae, ut haec absque illa prorsus consistere nequeat, sed ab ea necessario dependeat tanquam bonum participatum a bono essentiali.

In hanc sententiam explicat & dissolvit praesentem difficultatem S. Thomas 1. p. quaestione 83. articulo 1. Cum enim sibi tertio loco objecisset hoc argumentum: Liberum est, quod sui causa est; ergo voluntas hominis quae movetur ab alio, scilicet a Deo, non est libera. Dicendum, inquit, quod liberum arbitrium est causa sui motus, quia homo per liberum arbitrium seipsum movet ad agendum. Non tamen hoc est de necessitate libertatis, quod sit prima causa sui ad id quod liberum est, sicut nec ad hoc quod aliquid sit causa alterius, requiritur, quod sit cansa prima ejus. Deus igitur est prima causa movens & naturales causas & voluntarias. Et sicut naturalibus causis movendo eas, non aufert quin actus earum sint naturales, ita movendo causas voluntarias non aufert quin actiones earum sint voluntariae, sed potius hoc in eis facit. Operatur enim in unoquoque, secundum ejus proprietatem. Sic ille & quidem doctissime.

Vide eundem eadem parte 1. quaest. 19. articulo 8. ubi docet, omnem in rebus contingentiam sequi ex efficacia voluntatis divinae, ut quae sit efficacissima non tantum quoad effectus, sed etiam quoad modum. Et libro 1. contra gentes capite 68. ubi ex professo docet quomodo libertas arbitrii consistat cum Dei causalitate dantis esse & operari. Idem quaestio. 3. de malo articulo 2. in fine dicit; Cum aliquid movet seipsum, non excluditur quin ab alio moveatur, a quo habet hoc ipsum quod seipsum movet; & sic non repugnat libertati, quod Deus est causa actus liberi arbitrii. Et quaestione 6. articulo 1. ad 3. Deus, inquit, movet voluntatem immutabiliter propter efficaciam virtutis moventis, quae deficere non potest: sed propter naturam voluntatis motae, quae indifferenter se habet ad diversa, non inducitur necessitas; sed manet libertas. Sicut etiam in omnibus providentia divina infallibiliter operatur, & tamen a causis contingentibus proveniunt effectus contingentes, inquantum Deus omnia movet proportionabiliter, unumquodque secundum suum modumHaec ibi.

Denique in compendio Theologiae, quod opusculum scripsit omnium postremum, capite 129. cujus titulus est, quod solus Deus movet voluntatem hominis, non res creata, scribit in hunc modum; Sed cum actus voluntatis sit inclinatio quaedam ab interiori ad exterius procedens, & comparetur inclinationibus naturalibus: sicut inclinationes naturales rebus naturalibus solum insunt a causa suae naturae, ita actus voluntatis a solo Deo est, qui solus causa est naturae rationali. voluntatem habentis. Unde patet quod non est contra arbitrii libertatem, si Deus voluntatem hominis movet: sicuti non est contra naturam quod Deus in rebus naturalibus operatur, sed tam inclinatio naturalis quam voluntaria a Dec est: utraque proveniens secundum conditionem rei cujus est. Sic enim Deus res movet, secundum quod competit earum naturae. Hactenus S. Thomas.

Nec diversum ab eo sentit Bonaventura: Scribens enim in dist. 25. hujus lib. par. 2. q. 1. affirmat omne liberum arbitrium creatum immediate sub Deo esse constitutum, & quodlibet esse suarum operationum post Deum primum principium. Attenditur enim, inquit, secundum rationalis creaturae supremum, quo solus Deus superior est. Et q. 4. Hanc dignitatem habet liberum arbitrium, ut in quantum liberum, soli Deo sit subjectum. Quod autem loquatur de ea subjectione, qua possit efficaciter immutari a Deo, & non tantum induci ad actiones suas liberas, patet ex qu. proxime sequenti, qua id ex professo docet, adhibita distinctione inter haec tria, voluntatem induci, & voluntatem immutari, & voluntatem cogi; quorum primum fieri posse doce tetiam ab agente creato, secundum a solo agente increato, tertium autem a nullo, quia . hoc implicat contradictionem.

Ex his jam intelligitur quomodo non repugnet, sed bene consistat, imo necessario cohaereat libertas actionum voluntatis nostrae cum efficaci motione voluntatis divinae; tum quia libertas creata tam secundum actum quam secundum potentiam necessario dependet a libertate increata; tum quia Deus movet unamquamque rem juxta modum & conditionem naturae ejus. Quamvis enim per efficacem suam operationem attingat a fine ad finem fortiter, tamen disponit omnia suaviter, non laedens rerum naturas a se institutas, sed conservans, & naturali earum institutioni convenienter ipsas movens. Sic igitur liberum Dei arbitrium influit libertatem in creaturam angelicam & humanam, non solum conferendo ei facultatem liberam, id est voluntatem, sed etiam actum ipsum liberum, qui majus bonum est, majorque perfectio quam sola facultas. Nam potentiae sunt propter actus tanquam fines & perfectiones suas.

Quod vero nec determinatio primae causae praejudicet voluntati creatae, quo minus libera sit ad determinandum seipsam in quam partem voluerit, similiter ex dictis manifestum est. Cum enim voluntas creata libera sit sub Deo, necesse est ut sicut movet seipsam mota a Deo; sic etiam determinet se ipsam determinata a Deo. Sicut enim omnes alii effectus causarum secundarum procedunt a causa prima & secunda, sic nihil prohibet, imo necesse est, determinationem certi effectus vel causae secundae ad certum effectum simul fieri a causa prima & secunda, simul inquam, tempore. Nam ordine naturae necesse est causam primam in omniactione esse priorem.

Neque tamen hic imaginari oportet duas determinationes ejusdem secundae causae ad suum effectum. Sic enim revera prior excluderet posteriorem: quia quod semel determinatum est, non potest secundo determinari, sicut quod semel factum est, non potest iterum fieri. Sed intelligenda est una eademque determinatio, quam prius natura faciat causa prima quam secunda, sicut & quemlibet alium effectum secundae causae. De hac re vide Scotum in 4. dist. 49. quaest. 6. & Ferrariensem in 3. contra gentes cap. 89. utrumque dissolventem argumenta quae contra hujusmodi determinationem objiciuntur. Faciunt etiam ad totius doctrinae praesentis ampliorem intellectum, quae disputata sunt ad distinct. 38. lib. 1. de contingentia rerum subjectarum providentiae Dei, & ad dist. 39. ejusdem libri de actibus humanis divinae providentiae subjectis, & ad dist. 45. ubi quaerebatur, an voluntas Dei necessitatem rebus imponat; quaeque disputabuntur infra ad dist. 37. hujus libri in quaestione, utrum actus mali sint a Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 14