Text List

Capitulum 15

Capitulum 15

Solvuntur alia contra liberum arbitrium argumenta ex scripturis

§. 15. Solvuntur alia contra liberum arbitrium argumenta ex scripturis.

Espondendum nunc ad alia quaedam argumenta, quibus oppugnari solet liberum hominis arbitrium, ac praecipue hominis lapsi. Sunt autem haec e scripturis

Primum: Saepe testatur scriptura hominem, quoad actiones suas, esse in manu Dei, sicut lutum in manu figuli, ut Isa. 45. Jerem. 18. Eccles. 33. Roman. 9. ergosicut lutum tantum patitur & non agit, neque movere seipsum potest, neque resistere dum figulus ex ipso facit opus aliquod; ita & homo se habet in his quae Deus in ipso operatur.

Secundum: Dicit idem Jerem. cap. 10. Non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet & dirigat gres¬ sus suos, ergo homo non habet actiones suas in potestate, quod proprium est liberi arbitrii. Unde & glossa ejusdem loci ex Hieronymi commentario sumpta dicit; Erubescant qui dicunt unumquemque suo regi arbitrio.

Tertium: Quod bene quisquam agit, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, teste Apostolo Rom. 9. ergo in bonis operibus locum non habet liberum arbitrium.

Quartum: Dominus dicit Matth. 10. Non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis; ergo ad loquendum non seipsos movent Christi discipuli, sed tantum moventur a spiritu Dei.

Quintum: Homo trahitur per gratiam juxta illud Joannis 6. Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum; tractus autem necessitatem importat libertati contrariam. Nam & Hieronymus libr. 3. contra Pelagianos hanc Domini sententiam adducens animadvertendum monet, quod qui trahitur, non sponte currit, sed aut retractans & tardus, aut invitus adducitur.

Sextum: Homo ante reparationem servus est peccati, post reparationem servus justitiae, juxta scripturas, Joannis 8. Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 2. Petri 2. Libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis. A quo enim quis superatus est, hujus & servus est. Et Rom. 6. Liberati a peccato, servi facti estis justitiae. Et iterum: Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae: At servitus libertati repugnat, sive in bonis sive in malis.

Septimum: Apostolus dicit de quibusdam 2. Tim. 2. eos a diabolo captivos teneri ad ipsius voluntatem. Captivitas autem est libertati contraria; ergo illi quos diabolus captivos tenet in peccatis, quales sunt omnes peccatores, libero carent arbi) trio. Unde dicit author operis imperfecti in Matthhom. 38. quod homo ligatus peccato per propriam8 voluntatem, jam non agit quod vult, sed quod diabolus vult.

Sunt & alia quae contra liberum arbitrium ex scripturis adferre solent adversarii, sed pleraque releganda ad alios Theologicae doctrinae locos; ut de providentia & de voluntate Dei, de quibus actum est lib. 1. Ubi etiam nominatim ad dist. 40. produximus ac dissolvimus objectiones quae ex divina praedestinatione & reprobatione contra liberum arbitrium adferuntur. Nunc igitur ad argumenta proposita respondeamus.

Ad primum respondeo, similitudinem de luto quod est in manu figuli, non eo adduci, ut significetur homo nihil agere Deo in ipso operante; sed partim ad significandum, quod homo non magis possit impedire voluntatem Dei circa ipsum statuentis quaecunque voluerit, sive bona, sive mala, sive prospera, sive adversa, quam lutum impedire possit operationem figuli, quo minus qualecunque voluerit vas ex ipso faciat: Partim ad significandum non ex ullis meritis, sed ex sola Dei voluntate unumquemque hominem a Deo eligi aut reprobari juxta sensum priorem loquuntur Isaias & Jeremias, juxta posteriorem Ecclesiasticus & Apostolus. Nusquam autem scriptura loquens de actu interno voluntatis, hominem respectu Dei dicit esse ut lutum in manu figuli. Quanquam si hoc diceret, non aliud significaretur, quam ita facile Deum posse voluntatem hominis vertere quocumque voluerit; sicut potest figulus molle lutum in quamcumque voluerit formam effingere: imo multo facilius quia Deus id facit solo nutu voluntatis suae, juxta illud Proverb. 21. Cor regis in manu Dei, quocunque voluerit, inclinabit illua. Verum quia homo animal est intellectu praeditum, ideo sic voluntas ejus a Deo movetur, ut & ipsa sese moveat, & quidem libere; nimirum Deo illam movente secundum modum naturae ejus. Hoc autem quia luto non convenit, idcirco non oportet hac parte similitudinem accommodari.

Ad secundam: Jeremias loquitur de actionibus externis, & de cogitationum & consiliorum nostrorum successu. Negat enim in hominis potestate situm esse, ut quaecunque vult & proponit, exequatur; quia multipliciter impediri potest propter varios casus quibus obnoxia est humana vita, & quorum cognitio & dispositio non subjacet humana prudentiae. Hic sensus patet ex alioloco simili, sed clariore, Proverb. 16. Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. Augustinus quidem fibr. 2. de peccatorum meritis cap. 17. verba Jeremiae refert ad actiones internas, sed intelligit non esse positum in hominis potestate sine adjutorio gratiae divinae, ut vias suas dirigat, id est, ut rectas & bonas faciat actiones suas. In eum quoque sensum Hieronymus, ex quo glossa sumpta est, loquitur: Erubescant, inquit, novi praedicatores (Pelagianos designat) qui aiunt unumquemque suo arbitrio regi, scilicet cum exclusione directionis divinae. Unde & contra eos citat illud psalmi: ADomino gressus hominis dirigentur, & viam ejus volet. Denique opponendus est huic objectioni alter locus Jeremiae cap. 18. ubi Dominus ait: Dirigite vias vestras & studia vestra. Quo praecepto manifeste significatur hoc esse in hominis arbitrio situm, ut actiones suas dirigat.

Ad tertium, non loquitur Apostolus in ea sententia de bonis actionibus, sed de praedestinatione, cujus causam esse dicit non voluntatem aut cursum, id est opus hominis bonum, sed solam Dei misericordiam. Et nota, quod si argumentum valeret, non solum obtineret contra liberum arbitrium, sed absolute contra voluntatem, quia dicitur: Non est volentis. Non tamen volunt adversarii hominem lapsum non habere voluntatem. Neque enim de voluntate, sed de libero arbitrio litem movent nobis Catholicis. Quod si quando patres sententiam Apostoli referunt ad bonas actiones, non aliud volunt quam gratiam primas tenere partes in opere bonoNon enim voluntas nostra facit gratiam operari, sed gratia voluntatem.

Ac hujusmodi sensum habet quod quarto loco objicitur. Intelligendum est enim hoc pacto: Non vos loquimini a vobis ipsis, sed a Spiritu sancto in vobis & per vos loquente, id est, Spiritu sancto vobis suggerente quae loquenda sint, & linguam vestram velut organum suum movente. Verum id conditione instrumenti, quod est hominis rationalis.

Ad quintum respondeo, per tractum quo Deus pater trahit hominem ut veniat ad Christum, neque violentiam significari, neque necessitatem; sed potentissimam operationem gratiae Dei, quae etiam ex nolentibus & repugnantibus volentes & sequentes facit, idque illaesa libertate voluntatis.

Neque aliud sibi volunt verba Hieronymi. Sentit enim Hieronymus hanc Dei operationem ideo vocari tractum, quia per eam Deus pater adducit ad Christum homines repugnantes, invitos & tardos, sed sic ut ipso tractu fiant volentes & currentes. Quem sensum etiam Augustinus tum in hujus loci commentario, tum alibi diligenter exposuit.

Ad sextum, dicitur homo servus peccati vel servus justitiae, non quod necessitate peccatum aut justitiam operetur, quasi aliud facere non possit; sed quia sicut servorum est, addictos esse voluntati suorum dominorum, ita homo peccator tanquam peccati servus, addictus est operibus peccati, & nomo justus tanquam justitiae servus, addictus est operibus justitiae. Peccato enim & justitiae per prosopopoeiam affingitur persona dominorum, qui¬ bus homines sese tanquam servos addicunt dum

hujus vel illius opera exsequuntur; quod ipsum tamen non nisi libero faciunt arbitrio, sicut & ilIt qui civiliter servi sunt hominum, servitutis suae ministeria exsequuntur per liberum arbitrium.

Ad postremum respondetur, Apostolum loqui non de quibuscunque peccatoribus, sed de quibusdam insigniter malis; quales sunt qui veritati etiam satis declaratae repugnant. Hos autem dicit diaboli laqueis irretitos captivos ab eo teneri; non quia voluntas eorum ita subjecta est voluntati diaboli, ut nihil velle aut agere possint, nisi quod diabolus voluerit eos velle aut agere; sed quia merito suorum peccatorum ita derelicti sunt a Deo & traditi in potestatem diaboli, ut pravis ejus suggestionibus quasi continuo ad peccata inducantur, & quodammodo impellantur: & per hoc quasi videantur non agere quod ipsi volunt, sed quod ille vult tametsi quod addit Apostolus, ad ipsius voluntatem, non de voluntate diaboli, sed Dei accipiendum est, ut patet ex Graeco. Significat autem peccatores ita teneri captivos a diabolo, ut tamen voluntati Dei, si forte misereri & poenitentiam dare voluerit, non subtrahantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 15