Capitulum 16
Capitulum 16
Solvuntur argumenta petita ex Patribus
SUperest ut ea quoque refellamus argumenta, quae contra liberum arbitrium ex Patribus & maxime ex Augustino proferuntur.
Quale imprimis est quod aliquoties liberum arbitrium dicit peccato primi parentis amissum esse, ut Enchirid. c. 30. Libero, inquit, arbitrio male utens homo, & se perdidit & ipsum. Et iterum: Cum libero peccaretur arbitrio, victore peccate amissum est & liberum arbitrium. Et epist. 107. ad Vitalem, liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus. Et sermone secundo de verbis Apostoli, cap. 6. Magnas arbitrii liberi vires homo cum conderetur accepit, sed peccando amisit.
Secundo: Idem Augustinus frequenter negat arbitrium hominis esse liberum priusquam per gratiam liberetur. Dicit enim libr. 1. retractationum capite 15. quod voluntas nostra in tantum libera est, in quantum liberata. Et libro primo contra duas epistolas Pelagianorum capite tertio. Arbitrium, inquit, liberum, in bono non est, quod liberator non liberaverit. Similia repetit tum eodem capite, tum libro 3. capite 7. Idem libro de spiritu & litera capit. 30. ait: Per gratiam sanatio animae abolitione peccati a vitio peccati, per aimae sanitatem libertas arbitrii. Et infra: Ut quid miseri homines audent superbire de libero arbitrio antequam liberentur, nec attendunt in ipso nomine liberi arbitrii utique libertatem sonare? Et epist. 144. ad Anastasium. Nec libera dicenda est voluntas quamdiu est vincentibus & vincientibus cupiditatibus subdita. Porro utrumque, scilicet amissionem liberi arbitrii per peccatum primi parentis & recuperationem ejus per Christi gratiam, conjungit Augustinus libro 14. de civitate Dei capite 11. sic inquiens: Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo, quod amissum proprio vitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potest. Quae verba etiam Prosper inter sententias suas ex Augustino collectas retulit num. 152.
Tertio: Rursum Augustinus lib. 2. contra Julianum capite 8. dicit, arbitrium voluntatis nostrae servum potius quam liberum appellandum esse. Quae appellatio ita placuit Luthero, ut libro suo quem contra liberum arbitrium scripsit, titulum fecerit P de servo arbitrio.
Quarto: Idem Augustinus docet, ex peccato per liberum arbitrium commisso, nos incidisse in necessitatem peccandi. Sic enim scribit libro de perfectione justitiae, capite 4. Per arbitrii libertatem factum est ut esset homo cum peccato, sed jam poenalis vitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem. Et mox: Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Et paulo post: Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas.
Quinto: Chrysostomus homil. 23. ex variis in Matth. locis, affirmat, hominem post peccatum amisisse liberum arbitrium.
Sexto: Concilium Carthaginense in epistola missa ad Innocentium Papam, quae est inter Augustini epistolas numero 60. loquens de gratia Christi: Qua, inquit, & ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur.
Septimo: Concilium Arausicanum jussu Leonis primi habitum, ex ejusdem praescripto inter alios hunc statuit canonem 13. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari. Quod amissum nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Quae posteriora verba sumpta sunt ex Augustino de civitate Dei, loco supra citato.
Haec argumenta fere omnia solvuntur distinctione multiplicis libertatis ac necessitatis. Nam, ut docet Bernardus libro de gratia & libero arbitrio, quantum ad rem propositam attinet, triplex est libertas; scilicet a culpa, a miseria & a necessitate. Per peccatum autem amisit quidem homo libertatem a culpa & a miseria: at vero libertatem a necessitate, quoniam illa naturam hominis necessario consequitur, amittere non potuit.
Totidem modis etiam servitus libertati opposita distingui potest. Nam servitutem peccati & miseriae incurrit homo per peccatum. Eam vero servitutem quae naturalem arbitrii libertatem, qua a necessitate agendi liberum est, excluderet, cujusmodi servitus competit bestiis ratione carentibus, nec incurrit, nec incurrere potuit aut potest, nisi desineret esse rationale animal. Nam eo ipso quo ratione praeditus est & de agendis deliberare potest, liberum habet arbitrium.
Necessitas quoque quoad praesens institutum, multiplex est; una patiendi motus concupiscentiae repugnantes legi mentis, secunda peccandi ex ignorantia, tertia peccandi ex infirmitate, quarta peccandi venialiter in genere, quinta peccandi aliquando mortaliter in eo qui nondum est per Christum liberatus, sexta necessitas mortis & poenarum hujus vitae, septima necessitas naturalis ad actiones voluntatis. Inter has necessitates sola postrema simpliciter repugnat libero arbitrio. Nam, uti suo loco ostendimus, liberum arbitrium proprie dicitur ab ea libertate, qua ex judicio rationis agere potest & non agere. Quae libertas locum non habet in iis ad quae voluntas est naturali necessitate determinata.
His praemissis, respondemus ad ea quae primo loco allata sunt, Augustinum ubicunque dicit hominem peccato amisisse liberum arbitrium, loqui de libertate quae est a peccato & miseria. Sic seipsum explicat fere omnibus iisdem locis. Plerumque enim addit pro confirmatione illud Joannis 8. Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis, aut illud 1. Corinth. 3. ubi spiritus Domini, ibi libertas, aut aliud quid simile. Quas sententias manifestum est intelligi debere non de libertate naturali voluntatis nostrae, sed de libertate gratiae. Idque etiam patet per hoc, quod in epistola 107. non simpliciter dicitur nos perdidisse liberum arbitrium peccato primi parentis, sed perdidisse ad diligendum Deum; quia nimirum voluntas hominis lapsi, nisi reparata per gratiam, non potest Deum super omnia diligere. Sed de hoc notandum, quod sermone 2. de verbis Apostoli, non dicitur homo amisisse ipsum liberum arbitrium, sed magnas vires liberi arbitrii quas acceperat in sua conditione. Quae vires consistebant in justitia originali, donisque gratuitis & facilitate bene operandi. Quod autem non velit! dicere Augustinus liberum arbitrium simpliciter extinctum esse per peccatum, liquet ex eo, quia in Enchiridio dicit hominem male utentem libero arbitrio & se perdidisse & ipsum. Nam seipsum non ita perdidit ut non esset, sed ut deterior effectus fuerit; quomodo dicuntur quidam homines perditi, id est, vita ac moribus depravati. Sic igitur etiam perdidit, id est deterius reddidit ac depravavit liberum suum arbitrium. Denique ipse Augustinus de qua libertate per peccatum amissa in hujusmodi sententiis loquatur, apertissime exponit libro 1. contra duas epistolas Pelagianorum capite 2. Cum enim Julianus Pelagianus ei objiceret hoc ipsum, quod eum dicere nunc affirmant haeretici, scilicet primi hominis peccato liberum arbitrium periisse, & neminem jam habere potestatem bene vivendi, sed omnes in peccatum carnis necessitate cogi, quemadmodum eodem loco commemoratur, respondens ad eam calumniam Augustinus ita scribit:
Quis nostrum dicat quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa quae in paradiso fuit, hujusmodi plenam cum immortalitate justitiam: Propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Demino: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis; utique liberi ad bene justeque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent maxime omnes qui cum delectatione peccant. Et alia quae sequuntur.
Hinc etiam responsio patet ad ejusdem Augustini testimonia secundo loco allata. Nam voluntas nostra semper quidem retinet libertatem suam naturalem, quia possit agere & non agere, sed eam libertatem qua libera fiat a servitute peccati, non consequitur nisi per gratiam Christi. Atque hoc Augustinum velle rursum ex ipsis locis manifestum est. Nam libro de spiritu & litera confirmat id quod dicit per Apostolum dicentem: Ubi spiritus Domini, ibi libertas. In aliis autem fere addit illud: Si vos filius liberaverit, &c. Quod nec Prosper praetermisit in sententiis. Quanquam totum hoc argumentum etiamsi concluderet, non admodum faceret pro doctrina haereticorum; ut qui non tantum in statu peccati, verum etiam post acceptam Christi gratiam negant in homine esse liberum arbitrium. Praesens autem argumentum saltem post acceptam gratiam homini libertatem arbitrii vendicat.
Ad tertium, respondetur Augustinum eo loco disputantem contra haereticum qui liberum arbitrium immodice extollebat, significare voluisse quid nobis potius in libero arbitrio considerare expediat, nempe quod peccando inciderit in servitutem peccati, atque hac ratione servum factum sit: Verum haec servitus naturali libertati arbitrii non repugnat.
Ad quartum, patet responsio ex iis quae diximus de multiplici necessitate. Potissimum autem loquitur Augustinus de ea necessitate peccandi, quae etsi non obstet justitiae, obstat tamen perfectioni justitiae; qualis est necessitas peccandi venialiter, quia nec justi vivere possunt sine peccatis. Haec tamen necessitas non repugnat libero arbitrio; tum quia singula peccata vitare potest homo, licet non omnia: tum quia etiam daemones qui in omni actu peccant, ita tamen eligunt unum peccatum, ut eo omisso facere possint aliud, & proinde libere faciunt hoc particulare peccatum.
Ad quintum, respondeo eam homiliam non esse Chrysostomi, sed latini authoris, veruntamen & indubitatum sensum habere quod dicit, quia ut author explicat, homo semel subjectus peccato non potest sine Dei gratia se inde liberare; loquitur ergo de liber tate quae est a peccato
Eadem est responsio ad sextum9 manifeste enim loquitur concilium de libertate a dominio peccati, de qua & mox subjungit testimonium evangelicum. Si vos filius liberaverit, &c.
Ad septimum respondeo, si proprie loquamur, non posse liberum arbitrium simul & infirmatum esse & amissum. Quae tamen duo affirmat canon concilii. Amissum igitur est eo sensu quo loquitur Augustinus, ex quo verba illa desumpta sunt. Unde & hic additur illud: Si vos filius liberaverit, &c. Infirmatum vero, quia ut dicitur in canone 25. ejusdem concilii, & repetitur in concilio Trid. sess. 6. cap. 1. per peccatum primi hominis ita inclinatum est & viribus attenuatum, ut nullus postea aut diligere bonum Deum sicut oportet, aut credere aut operari quod est possit, nisi gratia eum & misericordia divina praevenerit. Ubi inclinatum & viribus attenuatum intellige, non quod ipsa facultas liberi arbitrii in se diminuta fuerit, sed quantum ad vires bene agendi, quemadmodum declarant verba subjuncta.
On this page