Text List

Capitulum 17

Capitulum 17

Libertas ad bonum vel malum quomodo se habeat ad libertatem arbitrii

§. 17. Libertas ad bonum vel malum quomodo se habeat ad libertatem arbitrii.

FAcit ad explicationem dictorum quaestio quam movet Magister dist. 25. §. L. utrum libertas ad malum sit ipsa libertas arbitrii, ut & ea quam proximo, deinde 5. similiter movet de libertate ad bonum. Ad utramque autem una est responsio, libertatem sive ad malum sive ad bonum esse ipsam libertatem arbitrii, ratione tamen differentem. Unde sit, ut quemadmodum ait Magister, ex diversis causis sortiatur diversa vocabula. Libertas enim arbitrii dicitur, quatenus per eam voluntas libera est ad eligendum hoc vel illud, non addita determinatione boni vel mali; eadem vocatur libertas ad bonum, quatenus per eam voluntas ad bonum eligendum libera est, & libertas ad malum, quatenus per eam voluntas libera est ad eligendum malum.

Veruntamen sciendum est, libertatem tam ad bonum quam ad malum duobus modis intelligi posse; Uno modo, eam intelligendo libertatem, qua simpliciter quis potest bonum vel malum agere aut eligere, sive in alterutrum horum propensus sit eique addictus, sive non; qualis ad malum libertas erat etiam in primo homine & angelo ante lapsum; qualis item libertas ad bonum est in homine lapso ac nondum reparato, licet illic tantum ad bonum, hic ad malum habeat inclinationem. Et juxta hunc sensum definitur liberum arbitrium, facultas eligendi bonum vel malum. Quam definitionem supra ostendimus convenire libero arbitrio secundum statum viae: Altero modo, ut libertas ad bonum intelligatur, qua quis ita erga bonum affectus est, ut ad illud cligendum libenter ac prompte moveatur; qualis ad bonum libertas erat in homine integro, qualis etiam, licet minus perfecte, in homine post lapsum reparato. Ad malum vero libertas, qua quis ad malum eligendum simili modo affectus est ac dispositus, cujusmodi est in homine lapso nondumque redempto.

Hoc posteriori modo acceptum nomen libertatis in utramque partem, id est, bonam & malam, passim occurrit apud Augustinum disputantem contra Pelagianos, ut Enchiridii capite 30. lib. de gratia & libero arbitrio capite 15. lib. 1. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 2. & 3. & aliis locis superiori capite allegatis. Intelligit enim libertatem ad bonum eam, qua quis a peccato liber, servus est justitiae, & libertatem ad malum, qua quis a justitia liber, servus est peccati, juxta scripturae testimonia. Rom. 6. Joan. 8. 2. Petri 2. Et quidem cum servitutis vocabulum seorsim positum intelligi soleat in malo, sicut libertas in bono, fit ut ea quae ad bonum & a peccato est libertas, hominem simpliciter liberum constituat, servum autem non nisi secundum quid, quomodo dicimus quod Deo servire, regnare est; libertas autem a justitia & ad malum constituat servum simpliciter, liberum vero secundum quid tantummodo.

Jam quod dictum est, libertatem ad bonum & ad malum esse eandem reipsa cum libertate arbitrii, non tantum de priori libertatis utriusque significatione, verum etiam de posteriori recte accipitur, ut libertas arbitrii esse intelligatur libertas ad bonum, quatenus addicta est operibus bonis, ad malum autem, quatenus addicta peccatis.

Quanquam & alii qui non eandem esse volunt, non tam sensu quam verbis a nobis dissident. Libertatem enim ad bonum ipsam intelligitur gratiam qua a peccato liberata est voluntas, aut certe proclivitatem iplam ad bonum, libertatem vero ad malum, pronitatem peccandi & curvitatem quandam voluntatis ex peccato contractam, uti Magister loquitur. Sic autem acceptam libertatem non dubium est a libertate arbitrii diversam esse.

Non dissimile est quod quaeritur ultima dist. hujus libri, de potentia peccandi, utrum, eadem sit cum voluntate ut est ad malum flexibilis. Cujus proinde quaestionis explicatio conferet etiam huic loco illustrando.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 17