Text List

Capitulum 18

Capitulum 18

Quibus modis vitiata sit hominis natura per peccatum

§. 18. Quibus modis vitiata sit hominis natura per peccatum.

NAturam humanam peccato primorum parentum corruptam seu vitiatam esse, Catholica doctrina est a Patribus contra Pelagianos tradita, & duobus primis canonibus Arausicani Concilii comprehensa. Quorum videlicet priore definitur, per offensam praevaricationis Adae totum hominem secundum corpus & animam in deterius esse commutatum; posteriore vero, praevaricationem Adae non ipsi soli, sed ejus etiam propagini nocuisse, tam quoad animam quam quoad corpus. Quae definitio repetita est in Concilio Trident. sess. 5. can. 1. & 2.

Non mirum autem, si per peccatum invecta est corruptio in naturam humanam; quandoquidem ipsum peccatum, per quod corruptionem invectam dicimus, prima est & praecipua naturae nostrae corruptio. Hoc enim nomine vocatur in scripturis, ut 2. Pet. 2. Libertatem, inquit, illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis, id est, peccati. Nam seequitur: A quo enim quis superatus est, hujus & servus est: Quod de peccato dictum esse a Petro probat similis sententia magistri ejus, Joannis cap. 8. Qui peccatum, servus est peccati

Porro ad eandem Catholicam doctrinam pertinet illud a Patribus frequentatum: Quod homo per peccatum vulneratus est in bonis naturalibus, spoliatus autem gratuitis. Sic enim docent Ambrosius in expositione Lucae 10. tractans parabolam de eo qui incidit in latrones, & Beda commentans in eundem locum, & Augustinus libro secundo quaestionum evangelicarum qu. 19. qua eandem narrationem edisserit. Et idem rursus libro de natura & gratia capite 3. Quos authores secutus Magister dist. 25. §. H. ita scribit: Per illud namque peccatum naturalia bona in ipso homine corrupta sunt, & gratuita detracta. Hic est enim ille qui a latronibus vulneratus est & spoliatus: vulneratus quidem in naturalibus bonis, quibus non est privatus, alioqui non posset fieri reparatio, spoliatus autem gratuitis, quae per gratiam naturalibus addita fuerant. Haec Magister. Ubi & naturalium bonorum quae per peccatum corrupta, id est, vitiata esse dicit, haec ponit exempla, ingenium, memoriam, intellectum, arbitrii libertatem, quae ad animam pertinent. Quibus adde naturalia bona corporis, & maxime appetitum sensitivum.

Quaeritur autem quo sensu dicatur homo vulneratus in bonis naturalibus. Quidam dicunt eum in naturalibus vulneratum ac laesum esse eo ipso quo spoliatus est gratuitis. Nam, ut aiunt, per hoc quod justitiam, fidem, spem, charitatem, sapientiam, caeteraque dona amisit; vulneratus censetur in naturalibus bonis intellectu, memoria, voluntate, parte animae inferiore, a quibus ablatae sunt illae perfectiones. Unde & proprie loquendo censent negandum esse, quod homo laesus sit in naturalibus, eo quod spoliatus ac denudatus gratuitis nihil minus habeat quam habiturus erat si conditus fuisset in puris naturalibus. Ita docet Barth. Medina 1. 2. quaest. 85. articulo 3. & quaest. 109. in prooemio, & alibi saepe. Idque profecto consequens est ad eorum opinionem qui hominem qualis ex Adam nascitur, ab homine in solis naturalibus creato non aliter differre volunt, quam hominem vestibus nudatum ab homine nudo qui nunquam vestitus fuit.

Sed ea sententia aliis non placet, nec nobis placere potest. Nam patres dicentes hominem per peccatum esse vulneratum in naturalibus, non ad solam aspexerunt gratuitorum spoliationem, verum etiam ad ipsorum naturalium quandam in seipsis corruptionem, ut Magister loquitur, id est, in deterius mutationem. Quod quidem etiam postulare omnino videtur nomen vulnerationis. Quis enim dicat eum vulnera accepisse in corpore, cui vestium tegumenta & ornamenta fuerint detracta, corpore ipso manente illaeso? Spoliatum quidem & nudatum dicimus talem hominem, sed vulneratum nequaquam. At patres vulneratum fuisse affirmat, idque ad modum illius evangelici viatoris, quem latrones non tantum despoliaverunt; verum etiam plagis seu vulneribus ita affecerunt, ut semivivum relinquerent, non tantum spoliatum. His accedit quod vulnera ipsa quae ex sententia patrum inflicta sunt humanae naturae per peccatum, aliena videntur esse a statu hominis naturali, etiamsi sine gratuitis donis fuisset creatus, sed de hac re alibi plenius.

Illud huic loco proprium, ut exponamus, quaenam sint naturae vulnera, quae per peccatum sunt homini inflicta. Ea numero quatuor recenset & explicat S. Thomas 1. 2. quaest. 85. articulo 3. idque juxta quatuor principalia naturae bona, id est, quatuor potentias animae, rationis imperio directe ex prima institutione naturae subjectas, quae sunt intellectus, voluntas, vis concupiscibilis, & irascibilis.

Primum igitur naturae vulnus est in intellectu, scilicet ignorantia privativa agendorum, atque insuper ignorantia positiva, adeóque pronitas ad sequendum errores & credendum falsitati, in iis maxime quae ad salutem animae spectant. Quod vulnus agnovisse videtur etiam philosophus, licet causam ejus ignoraret, quando libro 3. de anima capite 3. dixit, errorem & deceptionem magis esse propria hominibus, quam eorum contraria.

Scriptura vero sacra frequentissime hoc vitiatae naturae vulnus attingit, ut cum ait Joannis 3. Dilexerut homines magis tenebras quam lucem, & Psal. 4. filis hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem & quaeritis mendacium? Et alibi.

Secundum vulnus est in voluntate, nempe malitia seu pronitas ad eligendum & committendum mala, non modo per ignorantiam intellectus, verum etiam scienter & contra dictamen rectae rationis.

Quod vitium notasse videtur Dominus, quando discipulis suis dixit Matth. 7. Si vos cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris.

Tertium est in appetitu concupiscibili, scilicet illud vitium quo contra rectam rationem ac Dei legem movetur appetitus ad ea quae sensibus jucunda sunt, & quae molesta sunt refugit, vocaturque speciali nomine concupiscentia.

Quartum in appetitu irascibili, per quod videlicet inordinate se habet appetens ad bona seu mala ardua prosequenda, fugienda vel repellenda; quod vulnus vocatur infirmitas. Ad hoc autem pertinent honoris & gloriae cupiditas, vindicandi libido, temeritas, desperatio, acedia, sive inclinationes ad hujusmodi vitia. Haec tria postrema vulnera in triplici appetitu residentia notat scriptura Genes. 6. dicens vidisse Deum, quod multa malitia hominum esset in terra, & cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore; Et capite 8. dicente Domino. Sensus enam & cogitatio humam cordis in malum prona sunt ab ado lescentia sua; sive ut in Hebraeo est, a pueritia siua.

Notandum autem per quatuor vulnera jam enumerata quadruplicem ordinem subverti & corrumpi in homine. Nam, ut ait S. Thomas loco supra citato, inquantum intellectus seu ratio destituitur suo ordine ad verum, est vulnus ignorantiae: Inquantum vero voluntas destituitur ordine ad bonum est vulnus malitiae. Inquantum vero appetitus concupiscibilis destituitur ordine ad delectabile moderatum ratione, est vulnus concupiscentiae. Inquantum vero irascibilis destituitur suo ordine ad arduum, est vulnus infirmitatis.

Porro quatuor haec naturae vulnera totiquidem humano generi communia sunt, quemadmodum docet eodem loco S. Thomas; verum aliter in bonis sunt, aliter in malis. In his enim cruda sunt & putrescentia, ideóque mortifera; in illis secundum parabolam evangelicam Luc. 10. infuso oleo ac vino mitigata atque alligata confoventur, ne mortem adferant, imo & paulatim sanantur juxta illud Psalmi, Que sanat omnes infirmitates tuas.

Etsi autem haec vulnera juxta dictarum potentiarum divisionem numero sint quatuor; a Patribus tamen plerumque breviori numero comprehendi solent, praesertim ab Augustino, qui modo duabus, modo tribus vocibus ea complectitur. Interdum enim nominat ignorantiam & difficultatem, ut libro de natura & gratia capite 67. & libro 1. retractationum cap. 9. interdum ignorantiam agendorum, & concupiscentiam noxiorum; interdum vero ignorantiam, malitiam & concupiscentiam. Itaque secundum Augustinum concupiscentia nunc ad duo, nunc ad tria postrema naturae vulnera referri debet, cum ignorantia semper in solo sit intellectu.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 18