Text List

Capitulum 19

Capitulum 19

Utrum peccatis actualibus laedatur bonum naturae

§. 19. Utrum peccatis actualibus laedatur bonum naturae.

NOn solum peccato primorum parentum sauciata est hominum natura, verum insuper in singulis jam ex vitiata origine vulneratis ipsa actualia peccata laedunt adhuc & gravius vulnerant naturale bonum hominis; quemadmodum docent Auglib. 3. de libero arbitrio cap. 13. & Prosper ad quintam objectionem Vincent. & sententia 382. quam ex memorato Augustini loco desumpsit.

Quamvis enim primo peccato dona gratuita perierint, & praeter hoc graviter etiam vulnerata sit natura, remansit tamen in ea aliquid boni praeter ipsas potentias; quod per actualia peccata minuitur, & magis magisque in hominibus sceleratis obliteratur. Id autem est generalis quaedam inclinatio ad virtutem. Nam, ut docet S. Thomas 1. 2. q. 63. articulo 1. in ratione hominis insunt naturaliter quaedam principia naturaliter cognita, tam scibilium quam agendorum, quae sunt quaedam seminaria virtutum intellectualium & moralium; in voluntate autem inest quidam naturalis appetitus boni quod est secundum rationem. Ea virtutum seminaria alii vocant reliquias, alii generalia praecepta legis naturae, cujusmodi sunt; quod honestum est, eligendum esse; quod inhonestum & turpe, fugiendum; benefactorem diligendum, bona pro bonis reddenda, & his similia. De quibus vide Augustinum lib. 2. de sermone Domini in monte ad illud Matth. 7. Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, &c. & lib. 2. de libero arbitrio cap. 10. & sermone 28. de verbis Domini. Item Basilium regula secunda & tertia, Cyrillum super Joannem ad illud cap. 1. Qui illuminat omnem hominem, &c. Et Damascenum lib. 1. de fide cap. 14.

Quomodo vero bonum hoc naturae, quod est naturalis ad virtutem inclinatio, per peccatum diminuatur, docet ex professo S. Thomas 1. 2. q. 85. art. 1. Per actus enim humanos, inquit, inclinatio quaedam fit ad similes actus. Oportet autem ex hoc quod aliquid inclinatur ad unum contrarium, diminui inclinationem ejus ad aliud. Unde cum peccatum sit contrarium virtuti ex hoc ipso quod homo peccat, diminuitur bonum naturae quod est ad virtutem inclinatio. Rursum ibidem art. 3. docet etiam supra dicta quatuor vulnera consequi ex actualibus peccatis, inquantum scilicet per peccatum, & ratio hebetatur praecipue in agendis, & voluntas induratur ad bonum, & major difficultas bene agendi accrescit, & concupiscentia magis exardescit.

Caeterum per istiusmodi vulnera nunquam tollitur totum naturae bonum multoque minus ipsa natura. Semper enim manent in homine quantumcunque per peccatum depravato reliquiae quaedam divinae similitudinis, cujusmodi sunt, quod beatus esse velit, quod falli nolit, quod in genere judicet virtutem amplectendam, vitium fugiendum & similia; quemadmodum testatur Aug. lib. de spiritu & litera cap. 27. ubi ejusmodi reliquias vocat extrema quaedam lineamenta virtutum. Hujus autem rei causa est, quia peccata non possunt efficere, ut pereat hominis natura qua homo est, id est, qua parte ratiocinatur, ad quam pertinet quaedam bonorum malorumque discretio, quo fit ut nec in damnatis hominibus nec in ipsis daemonibus hoc naturae bonum extinguatur. Cujus lignum est, quia manet in iis vermis seu remorsus conscientiae, qui non est aliud nisi dolor de bono naturae omisso, quod ipsum dolere ad bonum naturae pertinet. Ita docet S. Thomas qu proxime citata art. 2. ad 3.

Verum quo pacto fieri possit, ut hoc naturae bo num per peccata minuatur, nec tamen totaliter tandem pereat, explicat idem doctor ibidem in corpore articuli. Summa sententiae ejus est, causam hujus rei non esse, quod diminutio semper fiat secundum proportionem, non secundum aequalitatem, ut quidam dixerunt utentes exemplo magnitudinis finitae, quae secundum proportionem semper divisa minuitur quidem, sed non consumitur eo quod semper minus sumatur. Hoc enim in proposito locum non habet; non enim semper sequens peccatum minus diminuit bonum naturae quam praecedens, sed interdum magis si sit gravius.

Dicit itaque dupliciter intelligi posse diminutionem boni naturae; uno modo ex parte radicis suae, altero modo ex parte termini. Fundatur enim illa inclinatio in natura rationali velut in radice, tendit autem in bonum virtutis velut in terminum & finem. Primo igitur modo non diminuitur per peccatum, quia non potest peccatum diminuere ipsam naturam, sic enim natura tandem omnino consumeretur; sed diminuitur secundo modo, scilicet inquantum ponitur impedimentum pertingendi ad terminum; quod fit per quodcunque mortale peccatum. Sic ergo diminui quidem potest illud bonum naturae etiam in infinitum; quia possunt in infinitum impedimenta apponi, secundum quod homo semper potest addere peccatum peccatoNec tamen idem bonum poterit hoc pacto tandem totaliter consumi; quia, semper manet in sua radice, quae est natura intellectualis, etiamsi in quibusdam, ut in damnatis, ea inclinatio nunquam reducatur ad actum, eo quod desit gratia secundum divinam justitiam, ut ibidem ad 3. ait sanctus Thomas, comparans dictam inclinationem in damnatis cum aptitudine videndi in caeco, videlicet fundata in ipsa radice naturae animalis, quod natura liter habet visum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 19