Capitulum 20
Capitulum 20
Quaedam notanda circa ordinem tentationis in homine
DOcet hac dist. Magister eundem nunc esse tentationis ordinem & progressum in hominibus, qualis sub quadam typica significatione praecessit in primis parentibus, quando praeceptum Beitransgressi sunt; atque hac occasione satis prolixe de ratione duplici & sensualitate disserit. Vult autem per serpentem significari sensualitatem, per mulierem rationem inferiorem, quae temporalibus intendit; per virum rationem superiorem, quae considerat aeterna. Sicut ergo serpens peccatum persuasit mulieri & mulier viro; ita secundum Magistrum sensualitas conceptam peccati illecebram suggerit inferiori parti rationis, quae si consentiat, eandem suggerit rationi superiori, qui similiter consentiente, consummatur peccatum. Haec doctrina Magistri est in §. H.
Verum multo aptius & ad explicandum tentationis ordinem convenientius per mulierem intelligi poterit ratio inferior, id est, imperfecta, nec plane deliberans aut actum considerans. Per virum autem ratio superior, id est, perfecta, deliberata, & ad actum attenta. Caeterum in hac comparatione & tentationis ordine, quaedam occurrunt notanda.
Primum est, sensualitatem proprie acceptam & appetitum sensitivum esse eandem potentiam, ratione tamen differre. Nam sensualitas significat appetitum sensitivum, quatenus praevenit rationis deliberationem, & omnino quatenus vitiatus ac vulneratus est ex prima transgressione. Unde in Christo Domino & in primis parentibus ante transgressionem sensualitas non fuit. Hujus autem discriminis ratio sumitur ex usu scholasticorum magis quam veterum, apud quos nomen sensualitatis vix invenitur. Vide S. Thomam in 1. 2. q. 74. art. 3. & commentatores ejus Cajetanum & Medinam in eundem locum, & Durandum in distin. 21. hujus libri.
Secundum; ut haec Magistri doctrina ad omne genus peccati extendatur, sensualitatis etiam nomen latius extendendum esse. Cum enim multa sint peccata quae non committuntur circa sensibilia; per sensualitatem intelligere oportet non solum appetitum sensus, sed in genere appetitum hominis vitiatum & corruptum. Hoc enim ipse etiam Magister annotandum putavit in fine distinctionis. Unde & Apostolus Gal. 5. nomine carnis quae concupiscit ad versus spiritum, non solum intelligit vitium, quo tentatur homo ad ea peccata quae carnalia vocantur, sed totam hominis vetustatem & corruptionem qua contra spiritum ac rectam rationem commovetur. Quod ex eo perspicuum est, quia ibidem consequenter carnis opera recensens, multa etiam spiritualia vitia inter ea commemorat, ut contentiones, sectas, invidias & alia hujusmodi. Quare & desideria carnis eodem loco conformiter intelligenda sunt in illa sententia: Spiritu ambulate, & desideria carnis non perficietis.
Tertium; in sola sensualitate sive specialiter eam accipias, sive generaliter, nullum esse peccatum. Diversum quidem hic docere videtur Magister dum dicit veniale ac levissimum esse peccatum, si in motu sensuali tantum peccati illecebra teneatur. Quod iterum ac tertio repetit. Sed id veritatem habere non potest, nisi quando hujusmodi motus vel ex praevia culpa nascitur, vel non statim ut subortus fuerit, cohibetur ac repellitur. Nam priori modo voluntarius est a voluntate culpae praecedentis ex qua sequitur. Posteriori modo propter negligentiam rationis voluntarius est interpretative, a voluntate praesente. AAlioqui sine consensu voluntatis nullum committi peccatum, ne veniale quidem, supra demonstravimus ad dist. 21.
Quartum; doctrinam Magistri non in omni materia peccatorum locum habere, sed tantum in materia gravi seu mortali; velut in materia fornicationis, ebrietatis, homicidii & aliorum hujusmodi. Nam consensus etiam deliberatus in peccatum quod genere suo veniale est, nisi contemptus adsit, tantum venialis est, ametsi nec omne peccatum ex contemptu factum, mortale dicimus. Quod bene docet Navarrus.
Quintum; consensum deliberatum in ea peccata, quae per se nata sunt ducere in actum peccati mortalis consummatum, dummodo ex agentis seu consentientis intentione non eo dirigantur, non semper esse mortalem. Quod quidem non obstante Cajetani & aliorum quorundam in contrarium opinione magis consentaneum arbitramur apostolo Jacobo dicenti cap. 1. Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: Peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem: Hinc enim apparet peccatum illud de quo ait, parit peccatum, non generare mortem; licet natura sua ducat ad illud de quo dicitur cum consummatum fuerit.
Sextum; distinguendum esse multiplicem consensum in peccatum: Aliis enim est consensus expressus, alius tacitus seu interpretativus. Et rursum alius deliberatus, qui & plenus & perfectus dicitur; alius surreptitius seu imperfectus. Interpretativum consensum dicimus, quando quis licet expresse non consentiat, non tamen impedit quod in sua est potestate, quodque impedire tenetur; velut accidit in cogitationibus rerum illicitarum, quae cogitationes animum afficiunt delectatione, & alliciunt ad peccatum. Tales enim cogitationes si non statim ut subierint animum, repellantur, interpretative jam in eas consentit voluntas. Quod si ejusmodi cogitatio cum de¬ lectatione diu in animo retineatur, morosam efficit delectationem, a mora temporis sic appellatam; quae si est de materia mortali, mortalis censetur. Non quod diuturnitas temporis per se mortalem efficiat culpam quae alioquin venialis esset, sed quia mora illa signum esse solet pleni perfectique consensus, si non expressi saltem taciti. Quandiu tamen revera consensus hujusmodi non est plenus, id est, neque actu neque virtute deliberatus, sed tantum subreptitius, & imperfectus, non alligat hominem mortali peccato.
Postremo notandum, dupliciter contingere, ut quis delectetur in cogitatione rei malae; uno modo si delectetur tantum de cogitatione & non de re cogitata, cujusmodi quidem delectatio non semper est mala, imo bona & laudabilis esse potest; ut si cogitatio rei malae & illicitae assumatur ad finem aliquem bonum, velut ad concionandum, ad docendum, ad consulendum, vel ad aliud tale. Quomodo licite & honeste quis etiam delectatur in scientia vitiorum & peccatorum, quae virtutibus sunt opposita; est enim eadem scientia contrariorum, & ut recte dixit philosophus initio libri primi de anima, omnis scientia bona est. Quod procul dubio pertinet etiam ad scientiam malorum sive in natura, sive in moribus. Unde & Deo perfectam tribuimus scientiam non bonorum tantummodos sed etiam malorum. Altero modo si delectetur de re cogitata, quae delectatio semper vitiosa est. At pro ratione consensus vel perfecti vel imperfecti, nec non pro ratione materiae circa quam versatur, nunc moralis, nunc venialis. Quod si nullus adsit consensus, nullum erit peccatum.
Si quaeras quomodo dignosci possit, an delectatio sit de cogitatione, an de re cogitata, hoc enim quibusdam videtur ad discernendum difficile. Respondeo id cognosci posse hujusmodi signo. Si cogitatio cum delectatione saepe alicui se ingerat, signum est delectationem esse de re cogitata, quia frequentia illa cogitationis ubi nulla est ejus neque necessitas neque utilitas, oritur ex prava inclinatione corrupti affectus erga rem ipsam quae cogitatur. Si vero talis cogitatio non sit importuna, sed sequatur judicium ac moderamen rationis, & ad ejus imperium facile absistat, signum est delectationem esse tantum de ipsa cogitatione tanquam assumpta ad bonum aliquem finem. Quanquam & delectatio quae cogitationem & non rem cogitatam pro objecto habet, vitiosa esse potest, si ob malum finem assumatur; ut contingit iis qui scientiam quaerunt non ut Deo & Ecclesiae serviant, sed ut opes, honores, gratiam apud homines consequantur.
Illud demum adjicimus, non esse eum a peccato immunem, qui principio quidem delectatur in ipsa cogitatione quam habet de re mala propter bonum finem, sed paulatim admittit in animum delectationem de re cogitata. Proclivis est enim homini corrupto gradus a delectatione cogitationis ad delectationem rei malae quam cogitat, praesertim in peccatis carnalibus.
On this page