Capitulum 1
Capitulum 1
An primus homo fuerit creatus in gratia
CUm naturam gratia perficiat, suadet ordinis ratio ut a libero arbitrio, quod a natuTra habemus, ad gratiam transeamus. Est autem prius agendum de gratia hominis integri, tum de gratia hominis lapsi. Et ad illam quidem pertinet quaestio, utrum primus homo fuerit creatus in gratia. Nam Magister id quod supra de angelis docuerat distinct. 3. eos non esse creatos in gratia qua mereri possent vitam aeternam, tradit etiam de primo homine initio distinctionis 24. scilicet utrobique eundem secutus authorem Hugonem Victorinum, apud quem haec doctrina legitur libro primo de sacramentis parte 6. capite decimoseptimo, tametsi profiteatur se nolle quicquam temere definire. Eadem fuit opinio Ruperti libro decimotertio in Matth. Horum sententiam non pauci Scholasticorum secuti sunt, velut Alexander Alensis parte 2. quaest. 96. membro 1. Bonaventura in 2. distinct. 29. articulo secundo addens istam opinionem esse communem simul & probabiliorem, Scotus & Richardus super eandem distinct. & alii nonnulli.
Verum sicut ostensum est supra veriorem esse sententiam eorum qui angelos in gratia conditos docent, utpote scripturis & patrum testimoniis magis consonam, imo & rationi congruentiorem; ita & de primo homine sentiendum. Quod priusquam doceamus, haec pauca pro ejus explicatione praemittenda sunt.
Primum est; gratiae nomine in hac disputatione (sicut & in quaestione de angelis monebamus.) intelligi donum quoddam habituale & supernaturale, inhaerens animae; quo qui praeditus est, formaliter constituitur Deo gratus ad vitam aeternam, per quod etiam possit exercere opera vitae aeternae meritoria.
Secundum: nulla ratione dubitari posse, quin Adam ante transgressionem habuerit dona quaedam supernaturalia; ut puta veram justitiam & sanctitatem, quae utique sine gratia non sunt: necnon immortalitatem corporis. Quae sententia liquido probatur, quia secundum doctrinam sanctorum patrum, haec omnia primus homo peccando amisit. Quod & synodus Trid. testatur can. I. sess. 5. his verbis: Si quis non confitetur primum hominem Adam cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem & justitiam in qua constitutus fuerat, amisisse, anathema sit: & can. 2. de eodem primo homine: Si quis acceptam a Deo sanctitatem & justitiam quam perdidit, sibi soli & non nobis etiam eam perdidisse asserit, anathema sit. Quo pertinet item quod sess. 6. capite 1. affirmat eadem synodus, omnes homines in praevaricatione Adae innocentiam perdidisse; & capite 7. Catholicos in baptismo accipere primam stolam, id est, veram & Christianam justitiam pro illa quam Adam sua inobedientia sibi & nobis perdidit, ipsis per Christum donatam. Manifestum est autem justitiam & caetera dona, quae in baptismo accipimus, esse supernaturalia. Igitur juxta synodi definitionem credendum est, talia fuisse in Adam ante peccatum.
Tertium: Non posse sine temeritate & periculo defendi sententiam, quae dicit primum hominem in puris naturalibus ita fuisse conditum ab initio, ut prorsus omni dono supernaturali careret, probatur hac ratione; quia non est ambigendum quin im¬ mortalitas primi hominis fuerit donum supernaturale, uti demonstravimus ad dist. 19. Atqui certum est ex scripturis & definitione Patrum, primum hominem ab initio factum fuisse immortalem, ita nimirum ut posset non mori.
Quartum: nihil esse temeritatis aut periculi in ea sententia, quae tradit primum hominem non fuisse creatum in gratia, dum tamen non negetur quin eam (quod secundo loco posuimus) saltem ante lapsum habuerit. Ratio est, quia haec sententia multis plaeuit viris doctis & gravibus, quos paulo ante recensuimus, fuitque aliquando communior opinio teste Bonaventura; neque est contra expressum aliquod testimonium scripturae, neque doctores qui in diversa sunt sententia, hanc tanquam erroneam aut temerariam rejiciunt, sed potius ab ea tanquam probabiliter ab aliis asserta cum modestia recedunt. Denique contra eam nulla exstat ecclesiae definitio.
Nam quod concilium Trident. sess. 9. can. 1. verbis supra citatis definit primum hominem per peccatum amisisse sanctitatem & justitiam in qua constitutus fuerat, non per hoc definire voluit eum in sanctitate & justitia creatum fuisse. Siquidem aliud est creatum esse in sanctitate & justitia, aliud in ea constitutum esse. Constitui enim in ea potuit post creationem. Nam & in Paradiso constitutus, id est, positus fuit primus homo, Gen. 2. non tamen in eo creatus. Unde satis liquet, Patres concilii Tridentini dum ita cirscunspecte locuti sunt, ut constitutum dicerent, non creatum, aut conditum, studio voluisse abstinere a definienda quaestione inter Catholicos disputata, an homo fuerit creatus in gratia. Si qui autem in canone pro constitutus, legunt, creatus, ii vel parum considerate verba canonis inspexerunt, vel usi sunt vitioso exemplari.
His ita praemissis, eam sententiam quae primum hominem asserit in gratia conditum fuisse, velut probabiliorem statuimus. Ad quam probandam vaient imprimis ea quae suo loco de angelis dicta sunt. Par enim ratio videtur esse utriusque naturae angelicae & humanae, quando attinet ad rem praesentem. Utraque enim intellectualis est, ad hoc condita, ut perfecta Dei contemplatione fieret beata.
Deinde de ipso homine propria sunt hujus rei testimonia, tum in sacris literis, tum vel maxime in Patrum monumentis. Scripturae quidem quibus ad id probandum tam veteres quam recentiores usos invenimus, sunt istae Gen. 1. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram, Ecclesiast. 7. Hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, Ecclesiastici 17. Deus creavit de terra hominem & secundum se vestivit illum virtute. Quae sententiae etsi non omnino convincunt, hominem in tali rectitudine conditum esse, qua mereri posset vitam aeternam, accedente tamen huc patrum fere omnium consensu, non immerito in eum sensum quem diximus, accipiuntur, praesertim si etiam illud cogitetur, scripturam non agnoscere aliam hominis rectitudinem, quam qua ordinetur ad vitam aeternam.
Quod autem ex dictis scripturis certum argumentum pro hac sententia accipi non possit, facile apparet. Nam in scriptura Gen. Imulti satis probabiliter similitudinem intelligunt eandem cum imagine. Qua de re diximus ad dist. 16. Secunda scriptura generalis est, & per se minime limitata ad rectitudinem supernaturalem. Cajetanus quoque eam non de solo Adam interpretatur, verum etiam de caeteris hominibus. In tertia scriptura virtus non ea intelligitur quae vitio opponitur (tametsi nec eo pacto certa foret probatio) sed quae infirmitati. Nam vox Gaeca fortitudinem significat; de quo vide Jansenium.
Alii proferunt illud apostoli Ephes. 4. Renovamini spiritu mentis vestrae, & induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia & sanctitate veritatis. Et illud ejusdem Col. 3. Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis & induentes novum, cum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum. Sed neque ex his scripturis evidens aut certa est probatio: Nam apostolus novum hominem in justitia & sanctitate creatum, non intelligit Adamum, sed eum qui renovatur ex vetustate, id est, hominem lapsum & restitutum per Christum; qui quidem renovari spiritu mentis dicitur, quia reducitur ad novitatem mentis quam aliquando habuit in primo parente, ipsum autem primum parentem in tali novitate fuisse creatum, apostolus non dicit.
Caeterum illustrior hujus doctrinae probatio est ex patribus, qui omnes primo homini justitiam & sanctitatem tribuunt ante lapsum; plerique autem etiam ab initio creationis. Quod ut ab aliis non expresse asseritur, ita nec negatur.
Dionysius libro de Ecclesiastica Hierarchia capite 3. parte 3. dicit, Deum fecisse nos in primo parente participes divinae similitudinis ac divinistatus, quem interpretatur secundum omne genus virtutum.
Irenaeus lib. 3. contra haereses cap. 20. dicit, nos in Jesu Christo recuperare, quod in Adam perdidimus, & cap. 37. ipsum Adam sic facit loquentem: Quoniam eam quam habui a spiritu sanctitatis stolam, amisi per inobedientiam, &c.
Cyprianus in epistola 74. quae est ad Pompeium verba illa scripturae: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, exponit de gratia spiritus sancti, in animam primi hominis a Deo infusa. Et sermone 3. qui est de patientia, affirmat Adamum acceptam divinitus gratiam, per transgressionem divini praecepti amisisse.
Methodius Martyr apud Epiphanium, id haeresi Origenis per spiraculum vitae quod in faciem hominis inspiravit Deus, similiter intelligit spiritum sanctum. Quae interpretatio etiam apud alios nonnullos invenitur, uti annotavimus ad dist. 17. ac nominatim apud Basilium in expositione psalmi 48. ad illum versum: Homo cum in honore esset, &c. Atque hic idem in hom. quod Deus non est author malorum, sic de Adam loquitur: Quod vero erat ei praecipuum bonum, assessio Dei & conjunctio per dilectionem, &c. Et libro de Spiritu sancto capite 15. Per spiritum sanctum, inquit, contingit restitutio in paradisum, reditus in adoptionem filiorum, &c. vide ibidem cap. 9.
Basilii sententiam secutus est Ambrosius. Nam libro sexto Hexameron cap. 7. cum imaginem Dei interpretatus esset de vario ornatu & gratia virtutum, ita subjunxit: Secundum hanc imaginem Adam factus est ante peccatum; sed ubi lapsus est, deposuit imaginem caelestis, & sumpsit terrestris effigiem. Idem in commentario super Lucam exponens illud capitis 10. de eo qui incidit in latrones, testatur nos exspoliatos & nudatos fuisse in Adam indumentis gratiae spiritalis. Eundem vide scribentem in Luc. 4. ubi tractat illud psalmi: fordanis conversus est retrorsum, & libro de dignitate hominis capite tertio.
Hilarius quoque in homilia quadam de S. Job. dicit, nos in Adae offensa generositatem primae & beatae illius creationis amisisse. Quae homilia non exstat, sed verba leguntur apud S. Augustinum lib. 2. contra Julianum cap. 8.
Gregorius Nazianzenus oratione 4. quae est de paschate, disserens de creatione primi hominis, dicit eum fuisse angelum terrestrem, eundemque spiritum & carnem; spiritum videlicet propter gratiam, qua cum Deo manebat. Nazianzeno subscribit Joannes Damascenus lib. 2. de fide cap. 12. Nec ab eodem praeceptore suo dissentit Hieronymus lib. contra Jovinianum, dum tractat illud Sapientis: Virum unum de mille inveni. Sed & Chrysostomus hom. 16. super Gen. fere iisdem cum Nazianzeno verbis extollit hominis primi dignitatem, vocans eum angelum terrestrem, & Dei gratia praeditum affirmans.
Sequitur Augustinus, cujus est omnium apertissima de hac re sententia variis locis. Nam libro 11. de Genes. ad litteram capite 31. de primis parentibus sic ait: Mox ut praeceptum transgressi sunt, intrinsecus gratia deserente omnino nudati, in sua membra oculos conjecerunt. Quod & repetit libro 13. de civitate cap. 13. Idem libro de correptione & gratia capite 11. Quid ergo, inquit, Alam non habuit Dei gratiam? Imo vero habuit magnam, sed disparem. Et infra: Nec ipsum Deus esse voluit sine sua gratia, quam reliquit in ejus libero arbitrio. Similia docet libro 13. de civitate cap. 1. nec non capite 19. ubi dicit fidem Christianam praedicare primos homines ita fuisse conditos, ut si non peccassent, pro meritis obedientiae, viverent in aeternum. Item capite 24. ejusdem libri, & praeterea libro 14. capite 10. 11. & 17. libro de spiritu & litera capite 27. de libero arbitrio capite undecimo, ub Evodium introducit dicentem, se credere ac firmissima fide tenere, quod homo tam perfecte sit conditus a Deo & in beata vita constitutus, ut ad aerumnas mortalis vitae ipse inde propria voluntate delapsus sit: Eamque perfectionem ibidem significat nomine sapientiae.
Augustinum sequuntur Prosper libro scripto contra Collatorem c. 18. & 19. & lib. 2. de vita contemplativa cap. 18. Leo Papa sermone 1. de jejunio decimi mensis. Petrus Diaconus lib. 1. de gratia Christi capite 6. & Fulgentius libro 2. ejusem operis capite 12. idemque de fide ad Petrum cap. 25. & Gregorius Magnus lib. 5. epist. 115. libr. 6. epist. 195. Eandem sententiam diligenter inculcat Cyrillus Alexandrinus in suis scriptis, ut lib. 1. in Joannem cap. 15. lib. 2. cap. 3. libro undecimo capite 36. & libro 12. cap. 55. Itemque lib. 6. dialogorum, & lib. de adoratione & spiritu ante medium.
His addere licet Prudentium, qui libro 2. contra Symmachum, ita canit ex persona Dei: "Condideram perfectum hominem, spectare superna Mandaram, totis conversum sensibus in me Recto habitu, &c." Et in apotheosi, capite de natura animae, ubi de anima qualis initio creata est, sic loquitur. "Formata est namque ore Dei, quae non erat ante, Sed formata habitu pulcherrima, pictaque rebus Divinis, & plena Deo, similisque creanti" Et ibidem infra quaedam scribit his similia. Jam huc etiam referenda sunt testimonia Patrum, quicunque similitudinem divinam ad quam conditus est homo, interpretantur secundum virtutes, justitiam, pietatem, sapientiam & caeteras. Loca enumerata vide ad dist. 16. Item eorum qui parabolam hominis spoliati a latronibus interpretantur de spoliatione seu ablatione donorum gratuitorum, facta per transgressionem primi parentis. Quos citavimus ad dist. proxime praecedentem.
Insuper ad confirmandam hanc sententiam facit, quod saepenumero a patribus asseritur, hominem esse conditum ad videndum & contemplandum Deum. Sic enim docent Augustinus lib. 1. confess. c. 1. Leo serm. 4. de nativit. Domini, Gregorius lib. 4. moralium cap. 30. & lib. 8. cap. 14. & alii.
Denique plana est sententia concilii Arausicani secundi canon. 19. qui sic habet: Natura humana etiamsi in illa integritate in qua est condita, permaneret, nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante servaret. Unde cum sine gratia Dei salutem non possit custodire quam accepit; quomodo sine gratia Dei poterit reparare quod perdidit? Quae verba desumpta sunt ex epist. 106. Augustini. Significant autem hominem conditum fuisse in ea integritate quam peccando amisit.
Quamvis autem concilium illud ex authoritate Leonis papae habitum fuerit, non ideo tamen existimandum est definitum esse in ecclesia, quod homo creatus fuerit in gratia. Nam intentio concilii erat non totum hoc definire quod verbis canonis continetur, sed illud tantum de quo tunc propter Pelagianos vertebatur quaestio: Sine gratia Dei neque custodiri posse salutem, id est, justitiam, neque reparari. Verum est tamen ex hoc canone magnum pondus probabilitatis huic sententiae accedere, sicut & ex tam multis patrum testimoniist
Quocirca & apud Scholasticos magis recepta est. Nam S. Thomas licet in scripto super Magistrum lib. 2. dist. 20. qu. 2. art. 3. non omnino explicet, quid ipse sentiat, poste a tamen dist. 29. qu. 1. art. 2. praefert sententiam affirmantem. Quam deinde in summa 1. part. qu. 95. art. 1. citra ambiguitatem defendit, & 2. 2. qu. 5. art. iterato confirmat tam de angelis quam de hominibus. In eadem sententia est Albertus Magnus scribens in dist. 24. hujus libri, & in summa sua Theologica. Item Durandus in dist. 4. hujus libri qu. 2. & in dist. 29. qu. 1. Gregorius Ariminens. in dist. 24. & caeteri, de quibus dictum est ad dist. 4. Cum enim, ut jam diximus, angeli & hominis quoad praesentem quaestionem par sit ratio, quicunque dixerunt angelum in gratia conditum fuisse, putaverunt idem etiam de homine dicendum.
Porro pro eadem sententia sunt hae rationes: Prima S. Thomae quam habet parte 1. loco jam allegato, sumptam ex rectitudine primi status homi nis. Erat enim illa rectitudo posita in eo quod ratio subdebatur Deo, rationi vero vires inferiores, & animae corpus; prima autem subjectio erat causae & secundae & tertiae. Quandiu enim ratio manebat Deo subjecta, interiora ei subdebantur. At illa subjectio corporis ad animam & inferiorum virium ad rationem, non erat naturalis; alioquin post peccatum mansisset: Quare manifestum est & illam primam subjectionem, qua ratio Deo subdebatur, non fuisse solum secundum naturam, sed secundum supernaturale donum gratiae: siquidem fieri non potest, ut effectus sit potior sua causa; ergo cum illa rectitudine creatus est homo, consequens est eum fuisse creatum cum supernaturali dono gratiae. Haec ratio S. Thomae nonnullam difficultatem habet de qua infra suo loco
Secunda ratio: Homo creatus est a Deo ad finem supernaturalem; ergo creatus est cum gratia & virtutibus, quibus illum finem consequi & mereri posset. Valet consequentia; quia sic Deus naturam rerum instituit, ut quibuscunque finem aliquem praestituit, iisdem etiam statim cum natura indiderit virtutem ac facultatem pertingendi ad illum finem. Quod patet exemplo caeterarum rerum quibus Deus indidit semen & virtutes unicuique juxta genus suum, quibus fines suos consequerentur. At semen & virtus consequendi finem supernaturalem, id est vitam aeternam, quae in Dei visione consistit, est gratia & charitas.
On this page