Capitulum 2
Capitulum 2
Ad argumenta diversae opinionis respondetur
QUi sentiunt hominem sine gratia creatum esse, illud imprimis pro confirmatione suae sententiae proferunt, quod ait apostolus 1. Corinth. 15. Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale; deinde quod spiritale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Quorum verborum apostoli prima pars significare videtur, primum hominem quando creatus est, non habuisse spiritum sanctum, sed solum animam viventem. Secunda, eum initio non fuisse spiritalem, sed animalem. Atqui teste eodem apost. 1. Corinth. 2. Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Tertia, eum fuisse terrenum non caelestem, id est rebus terrenis ac sensibilibus deditum, non caelestibus. Unde & sequitur: Qualis terrenus, tales & terrem; & qualis caelestis, tales & caelestes. Igitur sicut portavimus imaginem terrem, portemus & imaginem caelestis.
Confirmant autem hoc argumentum authoritate Augustini ex libro quaestionum veteris testamenti quaest. 123. ubi post recitata apostoli verba, subjungit. Quid tam apertum, quam quod Adam non habuit spiritum sanctum? Additque eum non nisi sensibilia & terrena sapuisse; & proinde falli eos, qui dicunt nos adoptionem filiorum Dei in Adam perditam, in Christo recuperare.
Respondetur, verborum apostoli longe alium esse sensum, quemadmodum ostendimus ad dist. 19. Disserens enim apostolus de corporum resurrectione, docet illis verbis, quod sit discrimen inter corpus hominis, non solum quale est per peccatum, sed etiam quale initio creatum est; & inter corpus ex resurrectione gloriosum, quale nunc est corpus Christi, & quale nos exspectamus. Discrimen hoc est, quod primus Adam, ut & nos omnes, caeterorum animantium more, cibo ac potu ad motum & sensum & conservationem sui corporis indiguerit; Christus autem qui est secundus Adam, per resurrectionem immortale corpus acceperit, cui pro vica sufficiat sola animae tanquam vivificantis spiritus praesentia. Quae expositio est apud Augustinum lipro 6. de Genesi ad litteram capite 19. & lib. 12. c. 7. Item epistola 146. & lib. 13. de civitate cap. 2. & 23. Similia leguntur Enchiridii capite 91. & libr. 1. retractationum cap. 12. Eadem est expositio Chrysostomi Theophylacti, authoris Ambrosiani, Anselmi, Thomae, & aliorum in ejus loci commentario. Quin & ipse Magister, licet non putet hominem in gratia conditum, hanc tamen quam diximus intelligentiam loci apostolici tradit distinct. 19. Jam autem nihil prohibet primum hominem habuisse corpus animale dicto modo, & tamen animum habuisse spiritualem per gratiam; quandoquidem & in nobis id contingit, qui corpora habemus jam mortua propter peccatum, ut loquitur apostolus Rom. 8. Quod autem ita primus homo sit factus in animam viventem, ut tamen ea ipsa anima a spiritu sancto jam inde ab initio vivificata fuerit, idem Augustinus affirmat libr. 13. de civitate cap. 24. Et rationem addit, quia licet animarum praesentia sit corporum vita, rationales tamen sine spiritu sancto mortuae deputandae sunt. Illud etiam observa, non dicere apostolum, quod primus homo factus fuerit, animalis, sed quod corpus ejus animale; unde cessat objectio de homine animali. Caeterum terrenum eum vocat ratione corporis, ut jam explicatum est.
Subjuncta confirmatio ex Augustino nihil habet momenti: constat enim apud omnes doctos, opus gustini esse, neque omnino probati cujuspiam authoris.
Sed iterum objiciunt ex vero Augustino quaedam loca, velut libr. 3. de libero arbitrio cap. 24. ubi proposita sibi quaestione, qualis factus sit primus nomo, stultus an sapiens, & facto ad utramque partem dilemmate, tandem eo disputationem suam perducere videtur, ut concludat eum, neque stultum neque sapientem factum esse, sed medio inter utrumque modo effectum. Item libr. 2. de Genesi contra Manichaeos cap. 8. ubi scribit Adam factum animalem, quales nos sumus. Deinde accepto Dei praecepto spiritualem factum, sed per peccatum iterum eo recidisse, ut animalis fieret. Item libr. 11. de Genes. ad litteram cap. ult. ubi rursum ita disputat, quasi sentiat Adam non ab initio spiritalem fuisse, at Evam ne tunc quidem quando a serpente tentata fuit. Sed & libr. 1. contra adversarium legis & prophetarum cap. 14. loquitur de hac quaestione tanquam problematica & incerta. Verum ad haec omnia prompta responsio est ex ipso Augustino. Quicquid enim tale dixit, retractavit tanquam minus recte dictum, ut videre est lib. 1. retractationum cap10. 12. & 14. & lib. 2. cap. 24.
Tertia objectio est ex eodem Augustino dicente libro de correptione & gratia cap. 10. sic Deum condidisse angelum & hominem, ut prius in eis ostenderet, quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae beneficium justitiaeque judicium. Ex his enim verbis apparet in angelo & homine fuisse a principio liberum arbitrium sine gratia. Sed ad hoc responsum est circa distinct. 3. ubi de angelis eadem quaestio tractabatur.
Quarto adferunt Cyprianum, qui in epist. 74. ad Pompeium ita scribit: Non per manus impositionem quis nascitur, quando accipit spiritum sanctum sed in baptismo, ut spiritum jam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. Ante enim Deus eum plasmavit, & tunc insufflavit in faciem ejus flatum vitae. Nec enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. Respondeo, Cyprianum, significare ordinem naturae non temporis; neque aliud convincit ratio subjecta: Nec enim potest, &c. Aut certe per flatum vitae intelligit animam quae corporis prius formato inspirata est, ac mystice significare potest spiritum sanctum, qui spiritualiter natis per baptismum datur in confirmatione. Quanquam illa Cypriani epistola ex professo scripta contra epistolam Stephani Romani pontificis, non magnum authoritatis pondus habere debet.
Quinta objectio: Hieronymus in epistola ad Philemonem, negat hominem bonum, rectumque conditum ab initio. Forte dices Hieronymum intelligere bonum necessitate, non voluntate, id est ita bonum ut malum recipere non posset. Iis enim verbis seipsum exponit. Sed urget argumentum ex eodem loco. Dicit enim hominem non esse bonum factum sine ipsius voluntate, ne bonum non esset voluntatis, sed necessarium, & proinde hominem, ut bonus esset, proprio relictum esse arbitrio. Ex quo apparet, Hieronymum non agnoscere bonitatem ullam moralem in homine, priusquam suo liHieronymum, si tamen ex propria sententia loquitur, (nam id dubitari potest) loqui non de quocunque bono moris aut gratiae, sed de bono meritorio, nam proprie meritum nullum est nisi ex actu liberi arbitrii
Et tamen utrum gratia detur aliquando habenti usum rationis absque praevia ejus dispositione, disputatur ambigue apud scholasticos. De quo vide S. Thomam 1. part. qu. 95. art. 1. ad 5. & 3. part. q. 34. art. 3. & in 2. dist. 29. art. 2. Item Cajetanum in 2. 2. qu. 24. art. 3. ad 3. Qui sentiunt gratiam non esse datam primo homini, nec dari cuiquam alteri usum rationis habenti, nisi mediante dispositione liberi arbitrii. Cui sententiae post alios S. Thomae sequaces accedit Dominicus Bannes in 1. p. qu. 95. art. 1. dubio 1. ad 3. Ac pro his facere videntur Hieronymi cverba jam allegata.
Diversum ab his sentit Dominicus Soto libro 1. de natura & gratia capite 5. Putat enim Deum primo homini (de angelis eadem ratio est) contulisse gratiam per modum naturae; scilicet nulla ad eam requisita dispositione liberi arbitri. Sic enim & scientia & sapientia & alia dona gratuita primo homini absque ulla liberi arbitrii dispositione collata fuerunt. Pro qua sententia facit quod S. Thomas in 1. 2. qu. 5. art. 7. ad 2. dicit, Deum primas creaturas statim fecisse porfectas absque alia dispositione, vel operatione ipsarum praecedente. Et quod Augustinus lib. 12. de civit. cap. 9. Deum in angelis simul & naturam condidisse, & gratiam largitum fuisse; quodque nec ipse nec caeteri patres ullam dispositionis liberi arbitrii mentionem faciant, ubicunque docent sive angelum, sive hominem in gratia seu justitia fuisse conditum. Sunt apud Dominicum Soto & alia argumenta, quae nobis hanc partem faciunt probabiliorem.
Sexta objectio: Bernardus in declamatione super illud: Ecce nos reliquimus omnia, &c. virtutes desiderat in primis hominibus ante transgressionem. Dicit enim Evae defuisse prudentiam, Adae temperantiam. Respondeo, Bernardum illi opusculo postea praefixisse prologum, in quo fatetur illic non deesse quod reprehendatur. Quamvis alioqui responderi posset, Bernardum non aliud voluisse quam virtutes illas defuisse primis hominibus, tunc quando peccabant.
Septima objectio: Homo creatus est extra paradisum, & postea positus in paradiso Gen. 2. ergo creatus est in puris naturalibus, postea vero adornatus donis supernaturalibus; hujus enim rei significandae causa illud factum videtur. Respondeo si homo non peccasset, totam terram velut paradisum quendam ab hominibus generatione multiplicandis incolendam fuisse; licet ille paradisus in quo positus dicitur Adam, esset insignior caeteris, ideóque primo homini attributus tanquam generis principi. Quatenus igitur totus orbis terrae erat aut futurus erat paradisus, dici potest primum hominem in paradiso creatum, & caeteros quoque omnes in eo nascituros fuisse. Praeterea responderi potest, per hoc quod homo creatus extra paradisum, postea in eo positus est, non aliud significari, quam gratiam in qua creatus est, fuisse naturae ejus indebitam; adeó¬ que sive illa creari eum potuisse, sicut creatus est extra paradisum.
On this page