Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Distincta ad quaestionem responsio cum solutione objectionum

§. 4. Distincta ad quaestionem responsio cum solutione objectionum.

PRo determinatione quaestionis propositae, memoria repetenda sunt quae ad dist. 19. dicta sunt de quaestione: Utrum immortalitas corporis fuerit primo homini naturalis. Illic enim ostendimus id quod dicitur naturale, varie posse accipi, atque ejus varietatis distinctione quaestionem explicavimus, quod & hic nobis faciendum est.

Nam si naturale id dicatur, quod Deus indidit aut contulit cuique rei quando naturam ejus instituit; hoc modo non dubitatur ab iis qui hominem in gratia conditum docent, quin gratia fuerit ei naturalis; quomodo etiam corporis immortalitatem ei naturalem fuisse diximus loco memorato. Rursum si naturale dicitur, quod naturae consentaneum est, quodque eam ornat ac perficit, etiam hoc modo certum est gratiam non solum primo homini fuisse, verum etiam nobis esse naturalem, ut & caeteras omnes virtutes, ipsamque adeo vitam aeternam. Quod si naturale vocetur, quod cuique inest a nativitate; sive sit naturae bonum & perfectivum, sive e contrario malum & noxium; hoc quidem pacto justitia & gratia primo homini naturalis erat; nobis autem peccatum & gratiae privatio naturalis est, juxta illud Apostoli Ephes. 2. Eramus natura filii irae.

Verum praeter haec & propriissime id dicitur naturale, quod est aut ipsa natura, aut pars naturae, aut quod a naturae principiis profluit, quodve in natura sufficientem causam habet. Juxta quem modum corpus & anima, sensus, intellectus, caeteraeque facultates animae cum suis operationibus naturales dicuntur; quomodo etiam artes, scientiae, caeterique habitus, qui solis naturae viribus acquiri possunt, recte vocantur naturales. Hoc autem modo gratia non potest dici naturalis fuisse primo homini. Constat enim quod neque natura ipsa, neque pars naturae ejus fuerit, neque potentia naturalis, neque habitus ejusmodi, quem solis naturae viribus acquirere possibile sit.

Sciendum autem, inter quatuor modos jam enumeratos, quibus aliquid naturale dici consuevit, solum postremum proprie opponi ei quod dici solet supernaturale. Nam ei quod primo aut tertio modo naturale dicitur, id opponitur quod rei institutae aut genitae postea ad venit, sive naturaliter adveniat, sive secus, & sive bonum sit sive malum. Ei vero quod secundo modo naturale dicitur, opponitur id quod est contra naturam. Cum ergo quaeritur, utrum gratia fuerit primo homini naturalis an supernaturalis, necesse est, si supernaturale intelligas id quod communiter Theologi intelligunt, naturale accipi in ea quaestione postremo modo jam explicato. Quocirca ad quaestionem simplex & absoluta erit responsio, non naturalem, sed supernaturalem primo homini fuisse gratiam.

Quod ut plenius intelligatur, diligentius considerandum est, qualis sine vitio creari potuerit humana natura, quidve ejus innocentia neccslario postulaverit. Certe illud satis apparet, neque humanae naturae rationem, neque simplicis cujusdam innocentiae integritatem requisivisse tantum honoris & gloriae, ut in consortium divinae naturae & adoptionem filiorum Dei, & in spem ac participationem gloriae caelestis, quae in clara visione Dei consistit, homo assumeretur; quasi nimirum aut non potuerit esse homo, nisi tali dignitate in creatione sua praeditus esset; aut non potuerit esse rectus & ab omni vitio liber, nisi tam praeclaris animi dotibus esset exornatus, tantaeque similitudinis ac societatis excellentia Deo conditori suo propinquaret. Quocirca potius existimandum est, primo homini supra eam cognitionem, quam naturaliter velut creatura mente ac ratione praedita, de Deo ut rerum omnium authore ac gubernatore habere & consequi potuit; nec non supra eum dilectionis affectum, quo ex naturae viribus in Deum ut benefactorem suum assurgere potuit, altioris ac divinioris sapientiae lumen infusum fuisse, quo mens ejus illustrata non solum sublimiori cognitione, verum etiam praestantiori dilectione, suo conditori velut patri & amico, tanquam unus cum eo spiritus, arctissimo cujusdam societatis vinculo jungeretur.

Illud porro nequaquam credibile est, ad eum finem ultimum, qui in clara Dei visione consistit, quo nihil homini contingere potuit neque majus neque optabilius, tendere ac pertingere eum potuisse per merita, quae ex solis haberet naturae viribus, scilicet non adjutis aliquo dono supernaturali; cum potius ratio doceat, ad ejusmodi finem consequendum opus esse homini magna Dei dignatione & liberali benignitate, quae vires naturae ejus ad eam rem prorsus deficientes longissime excellat

Nam nec illud negari potest, Deum potuisse hominem facere servili conditione, qui pro suis obsequiis aliam nullam a Deo mercedem expectaret. Quamvis enim non potuisset homo alicujus saltem suae beatitudinis fine frustrari (finis enim intellectualis creaturae est beatitudo, quam proinde appetit necessario) longe minoris tamen appetitum beatitudinis homini sicut & angelo inserere Deus potuit, qua sola secundum naturam suam contentus, sublimiori illa felicitate sine molestia careret.

Quod igitur homo in tanto honore a Deo conditus & constitutus est, ut non tantum servus ejus esset, sed & filius, quodque finis ei attributus est illa beatitudo, qua nulla potest excellentior attribui creaturae; tametsi quodam modo naturale ei dici possit, secundum ea quae dicta sunt, negari tamen non potest, quin rectissime ac propriissime supernaturale dicatur. Siquidem haec duo, id est, gratia & gloria, sunt bona naturae humanae ac totius creaturae facultatem excedentia. Nam etsi forte verum sit, hominem na turaliter appetere finem illum, qui est videre Deum per essentiam (de qua re varie disputant scholastici doctores, quorum sententias expendit Dominicus Soto in 4. dist. 49. q. 2. art. 1. & 2.) omnium tamen constans doctrina est, ad eum finem neque hominem neque angelum pertingere unquam potuisse sine mediis supernaturalibus, quorum praecipuum est, quod gratiam vocamus.

Hanc nostram de praesenti quaestione responsionem & sententiam satis probant testimonia Patrum posteriori loco superius adducta; nec non rationes illis subjunctae, tametsi non negamus quasdam earum non omnino convincere.

Restat igitur ut ad argumenta diversae partis respondeamus. Quod quidem non erit difficile, si respexerimus ad variam acceptionem ejus quod naturale dicitur. Nam quicunque Patres naturalem esse dixerunt primo homini gratiam, justitiam, felicitatem, dignitatem in qua conditus est; id intellexerunt naturale homini, quod Deus ei contulit tunc quando naturam ejus instituit, sive ex naturae principiis ortum haberet aut habere posset, sive non. Hoc igitur modo sunt accipienda testimonia quae ex Leone, Prospero, Cassiodoro, Caelestino, & Arausicano concilio allata sunt.

Tertium testimonium quod erat ex Augustino, veritatem habet de homine & angelo quales facti sunt, non quales fieri potuerunt. Ex quo enim conditi sunt in gratia vitiosum est illis & eorum naturae sic conditae, quod gratiam non habeant; tum quia gratia in creatione data quodammodo erat naturalis; tum quia sine peccato non amittitur. Unde patet gratiae privationem, non posse non homini & angeo esse vitiosam.

Per quod etiam responsum videtur ad testimonium quintum ex eodem Augustino productumNam anima carens spiritu Dei, ideo mortua dicitur, quia sic in primo homine creata est, ut spiritum Dei haberet, quo numquam destituta fuisset, si non peccasset.

Ad quartum quod ex eodem est Augustino, responderi potest, omnia animorum vitia dici naturalium bonorum privationes, quia privationes sunt naturalis rectitud inis, qualis in primo homine fuisset, si in solis naturalibus conditus fuisset. Eam enim rectitudinem vitio carentem tolleret omne peccatum & omnis habitus pravus. Attamen in homine sic creato carere dono gratiae non fuisset vitium, nunc autem vitium est ob rationes paulo ante dictas.

Ad testimonium allatum ex Apostolo Paulo respondetur, non ideo dictum esse ab eo, gentes legem non habentes naturaliter ea quae legis sunt facere, quod gratia sit homini naturalis. Nam hac ratione non potius gentes legem non habentes, quam Judaeos qui legem acceperant, nominare debuisset. Sicut enim quidam ex gentibus, sic quidam ex Judaeis faciebant ea quae legis sunt: Sed sensus est, gentes ad fidem conversas naturaliter, id est, natura duce & commonstrante lege naturae, cum legem scriptam non haberent, fecisse ea quae legis sunt, tametsi non sine gratia Christi. Patres autem qui dixerunt. naturale nobis esse credere in Deum, & caetera hujusmodi, respexerunt ad naturam ut instituta fuit in primo homine cum gratia; & naturale vocant totum illud, quod in sua conditione homo accepit, etiamsi tale sit, ut ipsius naturae facultatem excedat. Ac fortasse quidam naturale intelligunt, quod est naturae admodum conveniens & perfectivum. Quid enim naturae convenientius quam credere Deo?

Nunc ad rationes quoque breviter respondeamus. Ad primam respondetur, controversum esse, utrum beatitudo quae in Dei visione consistit, sit finis hominis naturalis an supernaturalis; eo tamen concesso, quod naturalis sit finis, non esse consequens ipsum acquiri posse per media haturalia. Naturalis enim esse conceditur quoad appetitum, non quoad consecutionem; quomodo anima corpore soluta naturaliter appetit rursus uniri corpori, quod tamen consequi non potest sine miraculo atque operatione supernaturali Ac sane pertinere id videtur ad hominis dignitatem, quod finis ejus ultimus tantae sit excellentiae, ut quamvis eum appetat naturaliter, ad eum tamen solis naturae viribus nequeat pertingere; sed opus sit ipsiusmet finis, id est, Dei operatione supernaturali, qua & media ad se assequendum tribuat, & tandem seipsum illi, cujus est finis, conjungat.

Ad secundam rationem potest responderi, si praeter finem jam dictum, est aliquis finis naturalis menti creatae, velut contemplatio Dei in creaturis; ad hunc finem posse eam pertingere sine beneficio gratiae, de qua nobis sermo est. Sin autem non est alius, satis esse ad hoc ut non male ei sit, quod ab eo fine non avertatur, quodque media ad eum ducentia suo tempore sit habitura.

Ad tertiam, ideo caelestis beatitudo patria nostra vocatur a Patribus, quia ad eam consequendam in primo parente nostro conditi sumus, & media perveniendi accepimus; unde & exules ejusdem patriae vocamur propter primorum parentum praevaricatioonem, qua factum est, ut ejus consequendae media amitteremus.

Ad quartum respondetur, naturam gratiae amissione spoliatam esse, vulneratam autem propter amissa quaedam bona naturae, de quibus infra. Alii respondent, amissione gratiae vulneratam esse naturam, ratione peccati per quod amissa est gratia. Nam, ut supra dictum est, omne peccatum est privatio quaedam rectitudinis naturalis, quatenus eam destruit, atque etiam destrueret, si in sola rectitudine naturali conditi essemus. Hinc est quod docet S. Thomas, omni peccato laedi ac minui bonum naturae. Qua de re diximus ad superiorem distinct.

Ad ultimam rationem respondetur, argumentationem S. Thomae recte procedere in statu naturae lapsae. Nam gratia quam habuit homo in statu integro, data ei fuit per modum naturae, ita scilicet ut simul cum natura omnibus ejus posteris communicaretur, quomodo & angelis data est gratia per modum naturae, quem modum explicavimus ad dist. 3. hujus libri. Caeterum posteaquam homo sponte peccando gratiam amisit, voluit Deus ostendere quanta sit differentia inter naturam & gratiam. Itaque post lapsum non omnibus datur gratia sicut natura, sed paucis dumtaxat, idque secundum beneplacitum voluntatis divinae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4