Capitulum 5
Capitulum 5
Justitia originalis quae sit, et quae ejus partes
NOn eadem est quaestio, sitne primus homo creatus cum gratia, & an creatus sit cum justitia originali. Nam omnes quidem Catholici doctores fatentur eum creatum cum justitia quam originalem vocant: Fecit enim Deus hominem rectum, id est justum. At de gratia multi dubitaverunt, ut supra ostendimus. Proinde explicandum hoc loco quae sit originalis justitia; & in quibus consistat; & quemadmodum a gratia differat; & utrum fuerit donum supernaturale.
Quod igitur ad primum attinet, nomen ipsum originalis justitiae expendendum est. Nam justitia quidem vocatur, non quae principalis est inter virtutes cardinales; cujus nimirum est, unicuique quod suum est tribuere, sed ut justitiae nomen significat rectitudinem & ordinem alicujus totius & omnium ejus potentiarum, tam inter se quam respectu suorum actuum: Originalis autem dicitur, quia eam homo ab origine sua habuit, eandemque nisi peccando amisisset, transmisisset ad posteros; non quidem virtute seminis, sed Deo eam in singulorum generatione subministrante, sicut & ipsas animas; nimirum ea saltem parte, qua donum est supernaturale. Quoniam autem angelorum natura simplex est, nec diversis constans potentiis, quarum aliae sint intellectivae, aliae sensitivae, sed omnes prioris generis, nec apta propagationi sui generis, sicut hominum natura, fit ut angelis justitiam originalem adscribere non soleamus. Quam tamen hactenus vere in eis agnoscimus, quia cum vera justitia & sanctitate in ipsa origine creati sunt, Deo perfecte subjecti & in quibus nihil esset inordinatum.
Porro justitia originalis in qua primum hominem conditum dicimus, quaenam res sit, utrum habitus unus aut plures, an quid aliud, variant sententiae doctorum. Quidam existimant unum aliquem habitum, vel unum aliquod Deidonum fuisse, quod totum hominem secundum omnes potentias rectum atque perfectum redderet, idque esse justitiam originalem. Atque horum alii censent hujusmodi habitum esse reipsa eundem cum gratia, ac sola ratione distinctum, ut Dominicus Soto lib. 1. de natura & gratia cap. 5. & Medina in 1. 2. qu. 83. art. 2. Alij ponunt realiter a gratia seu dono supernaturali distinctum, ut Henricus quodlibet. 6. qu. 11. Durandus in 2. distin. 20. qu. 5. art. 1. Scotus in 2. distinctio. 29. ad 4. Gabriel in 2. distin. 30. qu. 2. artic. 3. dubio 2. Cajetanus in 1. partem quaest. 95. art. 1. & Bannes ibidem, aliique complures, qui suam sententiam colligunt ex S. Thoma in 1. p. q. 100. art. 1. ad 2. quo loco gratiam vocat radicem justitiae originalis, & proinde intelligere videtur esse res diversas. Siquidem radix diversa est ab eo quod ex radice nascitur.
At vero qua parte ab his omnibus justitia originalis ponitur habitus quispiam unus, sive ille sit idem cum gratia, sive diversus, refelli videtur eorum sententia non infirmis argumentis. Primum, quia cum potentiarum animae quaedam sint immateriales, ut intellectus & voluntas; quaedam materiales, ut omnes potentiae sensitivae & vegetativae, non videtur fieri posse, ut unus numero habitus tot potentias toto genere distinctas ordinet ac perficiat, praesertim cum habitus distinguantur per actus, & actus per objecta. Deinde, quia non facile dici potest, in qua potentia unus ille habitus originalis justitiae situs fuerit. Non enim in intellectu, quia sic voluntate non perficeret; neque in voluntate, quia sic non perficeret intellectum. Ac rursus non in utralibet, quia sic appetitum sensitivum perficere non posset.
Aliorum itaque sententia est, justitiam originalem fuisse quid aggregatum ex pluribus, ac definiunt eam fuisse absolutam quandam complexionem seu comprehensionem omnium habituum, quibus homo secundum omnes vires & facultates suas rectus & perfectus reddebatur. Juxta horum sententiam justitiae originalis partes integrales erant plures habitus in pluribus ac diversis potentiis existentes: In intellectu quidem speculativo omnes scientiae speculativae rerum omnium, ut aiunt, quae naturaliter sciri ab homine possunt: In intellectu practico, prudentia cum scientiis practicis: In voluntate, habitus religionis erga Deum, & justitiae erga proximum: In appetitu sensitivo, temperantia & fortitudo.
Verum etsi non sit dubitandum, quin justitia originalis haec bona vel omnia vel pleraque in primo homine habuerit conjuncta, quod & futurum erat in posteris ex eo nascituris statu innocentiae durante; non tamen justitiae nomine videtur proprie tale aliquod aggregatum seu complexum significari, sed potius rectitudo quaedam, quae in toto homine ex partium ac potentiarum ejus ordine atque optima dispositione consurgebat. Quare justitia originalis ad omnes hujusmodi habitus, seu dispositiones ac perfectiones potentiarum, videtur sese habuisse tanquam relatio quaedam ad rationes fundandi; ut non sit nobis necesse vel unum aliquem habitum, vel plures quaerere, qui proprie sint vel constituant justitiam originalem, sed sufficiat intelligere, quod homo secundum partes & potentias suas ita fuerit ordinatus, ut absolute rectus ac justus diceretur, utpote nihil habens in se inordinatum, curvum aut vitiosum.
Haec autem rectitudo atque integritas primi hominis in tribus potissimum consistebat. Primum in eo quod pars animae superior, id est, intellectiva Deo perfecte subjiceretur & adhaereret; mens quidem per perfectam Dei legisque ejus notitiam, voluntas autem per plenam obedientiam, ut vere dicere posset homo illud Psalmi: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Et hac quidem parte justitia originalis comprehendebat gratiam, cujus est proprius effectus & officium, mentem ac voluntatem hominis per scientiam & amorem Deo conjungere atque subjicere.
Secundo, consistebat in eo, quod partes animae inferiores, id est, appetitus sensitivus tam concupiscibilis quam irascibilis, sine ulla pugna & rebellione superioribus subjacerent.
Tertio, in eo quod omnia corporis membra voluntatis seu rationis imperio ad nutum subservirent; ita ut sicut nullus exurgeret motus in parte inferiori animae contra rationem, ita nec in ullo corporis membro
Ex his porro tribus quasi partibus originalis justitiae colligere licet aliquot insignes effectus ejusdem justitiae in homine. Primum enim fiebat, ut omnes & singulae facultates hominis possent omnes actiones suas expedite perfecteque exercere, habebant enim singulae in seipsis optimam dispositionem.
Secundus effectus erat, quod inferiores animae vires ita subjicerentur superioribus, ut earum actiones neque impedirent, neque retardarent, sed potius adjuvarent, utpote quarum omnes motus & actiones sic essent in potestate rationis dominantis, ui neque judicium ejus perverterent unquam, neque imperio repugnarent; sed tam quoad initium, quam quoad progressum, intensionem, remissionem, cessationem, a nutu rationis dependerent. Quod enim Scotus scribens in dist. 29. hujus libri disputat & sub dubio relinquit, utrum in illo statu sensitivus appetitus ita subjectus esset rationi, ut nunquam contra praescriptum ejus insurgeret, soilicet nec praecurrendo ejus judicium, nec imperio ejus repugnando; certe non videtur dubitandum, ut mox ex scripturis ostendemus.
Tertius effectus, erat plena corporis ac membrorum ejus subjectio sub imperio rationis, ut paulo ante diximus
Quarto, fiebat ex illa originali rectitudine, ut esset in homine ingens cupiditas, sed ordinata tamen, veri cognoscendi; & omnium rerum, saltem quae naturaliter sciri possunt, perfectam scientiam consequendi.
Postremum addunt, quod justitia originalis constituebat hominem in foelicitate naturali, id est, ea quae naturaliter ab homine expeti & comparari po test. Quam quidem in eo positam esse volunt, quod, ut ait Augustinus lib. 14. de civitate cap. 10. nullum bonum abesset homini, quod recta voluntas optare posset; nullumque malum adesset, quod hominis feliciter viventis carnem vel animam ob fenderet.
Sed nunc ea per quae diximus justitiam originalem constitui, scripturae sacrae testimoniis asseramus. Ac ne repetamus ea quae supra adduximus ad probandum primum hominem in gratia conditum esse, quae erat praecipua & praestantissima portio ju stitiae originalis; illud solum sufficere potest ad statuendam justitiam originalem in genere, quod dixit Ecclesiastes cap. 7. Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum & ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Hanc enim rectitudinem in qua Sapiens hominem a Deo factum affirmat, nunc in humano genere non videmus. Quin potius de eo enim ex carnis corruptione quam contraximus ex dictum est a Domino Gen. 6. quod cuncta cogitatio cordis hominum intenta est ad malum omni tempore. Et a Propheta Jeremia cap. 17. Pravum est cor hominis & inscrutabile. Et a Davide, in omnium hominum persona. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis, &c. Fuit igitur in primo statu rectitudo quaedam & integritas hominis, quam peccando amisit in se & in tota sua posteritate. Quam rectitudinem scholae Christianae originalem vocant. Ac de ea dictum locum Ecclesiastae intellexerunt Augustinus compluribus locis, alique Patres. Et quia rectitudo illa ne intelligi quidem potest sine subjectione, qua pars animae superior Deo subjecta esset, eique tanquam bono suo per dilectionem adhaereret; hinc primum illud in quo justitiam originalem consistere dicebamus, satis ex hujusmodi testimoniis scripturae confirmat.
Alterum vero & tertium probatur ex scripturis, quae in peccatum primi hominis, & corruptionem naturae nostrae ex illo peccato consecutam, referunt rebellionem carnis, ad versus spiritum, & inobedientiam membrorum adversus imperium rationis. De qua rebellione Apost. Rom. 7. Non enim, inquit, quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ago. Et iterum: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem leci mentis meae, & captivantem me in lege peccati quae est in membris meis. Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et ad Gal. 5. Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecunque vultis, illa faciatis
Eodem referendum videtur illud Sap. 9. Corpus quod corrumpitur aggravat animam, & terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Provenit Adam, quod animae pars superior, ab inferiori quae corporalis & organica est, quasi gravi pondere detrahatur ad sensibilia & terrena, nec libere & sine impedimento possit intendere spiritualibus. Unde & S. Job cap. 7. suspirat ad Deum dicens: Quare posuisti me contrarium tibi, & factus sum mihimetipse gravis? De membrorum autem rebellione, praeter id quod ex Rom. 7. adduximus, apertissime loquitur scriptura Genesis. Cum enim de primis hominibus quales erant ante peccatum dixisset: Erant ambo nudi & non erubescebant; de iisdem post peccatum statim dicitur, quod cognoverunt se esse nudos, & fecerunt sibi perizomata, quodque propter hoc absconderunt se a facie Dei. Hanc enim absconsionis causam confitetur Adam dicens: Timui eo quod nudus essem, & abscondi me¬
Jam quod in hac rebellione, seu partis inferioris animae contra superiorem, seu membrorum contra voluntatis imperium, sit injustitia quaedam sive iniquitas contraria rectitudini, in qua originaliter factus est homo, facile tum ex iisdem scripturis, tum ex aliis docetur. Nam. Apostolus ad Roman. 7. legem quae in membris est, vocat legem peccati, eamque repugnare dicit legi mentis, quam eandem vocaverat legem Dei. Itom aliquoties cap. 6. & 7. rebellionem illam sub nomine concupiscentiae, vocat peccatum. Idem Galat. 5. carnem dicit pugnare ad versus spiritum, quem Augustinus spiritum sanctum interpretatur. S. quoque sob propter hanc carnis rebellionem dicit se Deo esse contrarium.
Unde & Patres in hac carnis rebellione contra spiritum, iniquitatem agnoscunt. Iniquum est enim, ait Augustinus lib. 2. contra Julianum cap. 5. ut caro concupiscat adversus spiritum. Et lib. 5. cap.
Julianum alloquens: Si, inquit, prudenter hic saperes, profecto esse iniquitatem videres, qua pars inferior hominis repugnat superiori, atque mesed magis rectitudinem atque justitiam illi contraliori. Et libr. 6. cap. 8. Neque enim nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter serviunt; inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi vincero non sinantur. Qua ratione etiam ab Ambrosio dictum est libr. de Isaac & anima cap. 8. in renatis & sanctis manere iniquitatem, contra quam iis assidue pugnandum sit.
Quae omnia non eo dicta sunt a Patribus, quod concupiscentiam in renatis veri nominis esse peccatum crediderint, ut volunt haeretici, quibus ad dist. 32. respondebitur; sed quia ipsa per se concupiscentia malum quoddam est, non qualecunque, sed ea ratione, qua id malum dicitur, quod spiritui ac legi divinae repugnat, & adversatur, quemadmodum Apostolus loquitur; etiamsi voluntatem ad assentiendum non trahat, ideóque nec peccatum proprie dici possit.
Praeterea nisi & illud iniquum esset, quod pars aliqua corporis resistat imperio voluntatis, inhonesta & pudenda membra non essent; quae magis suo jure quam voluntatis imperio moventur in homine. Neque enim nos in eis aliud pudet, quam quod imperio nostro caro non servit, ut ait Augustinus lib. 2. de peccatorum meritis cap. 22.
Satis igitur ex dictis patet, primum hominem per peccatum amisisse eam rectitudinem qua inferiora ejus subjiciebantur superioribus, absque ulla pugna & molestia. Quod & Apostolus significat exclamans his verbis: Infelix eoo homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Dicens enim, de corpore mortis hujus, vult intelligi in corpore quale erat ante mortalitatem istam quam ex peccato primi parentis incurrimus, rebellionem illam carnis ad versus spiritum (de qua pluribus verbis jam egerat) minime fuisse, riam. Unde Augustinus c. 23. libri memorati: Primorum hominum, inquit, prima justitia fuit, obedire Deo, & hanc in membris adversus legem mentis sua lecem concupiscentiae non habere.
Patet insuper ex iis quae diximus, gratiam & justitiam originalem non esse remunam & eandem, sed alteram in altera comprehendi & ejus quodammodo partem esse.
Illud etiam ex dictis colligi potest, quod quaeri solet de subjecto justitiae originalis, de quo quidem varie docti disputant. Sed si justitia proprie & per se rectitudinem significat, id est, relationem quandam, ut diximus, consequitur subjectum originalis justitiae esse partes seu potentias inter se coordinatas. Rectitudo enim, sive in corporalibus, sive in spiritualibus intelligatur, existit in partibus cum inter se ordinem habentibus, a quo totum quod ex illis constat, rectum dicatur.
Quod si quaeras, an sine gratia potuerit esse justitia originalis. Respondeo, potuisse quodam sensuPotuit enim homo condi ab initio cum justitia quadam naturali, quae proinde sine gratia consisteret. Atque haec videtur fuisse sententia eorum, qui primum hominem sine gratia conditum putaverunt. Non enim negare potuerunt, quin justus & rectus conditus esset homo, cum id scriptura manifeste testetur. Sed justitiam solummodo naturalem ei tribuisse videntur.
Postremo quaeret aliquis, an justitia originalis complectatur etiam immortalitatem & impassibilitatem corporis. Hoc enim quidam inveniuntur sentire, dum immortalitatem corporis enumerant inter ea in quibus donum illius justitiae consistere dicunt. Sed responsio negativa est, atque ejus aperta probatio, quia in Christo Domino ad perfectissimam hominis justitiam nihil defuit; qui tamen carnem gessit mortalem & passibilem. Nec obstat illud Sap. 9. Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, &c. Nam ut supra indicavimus, loquitur ibi Sapiens non tam de corruptibilitate, id est, mortalitate corporis, quam de ea corruptione, qua fit, ut etiam anima corpori conjuncta male affecta sit, atque a suis actionibus impediatur.
On this page