Capitulum 6
Capitulum 6
Utrum originalis justitia fuerit homini supernaturalis
QUaerendum nunc, an illa rectitudo seu justitia, cum qua primum hominem creatum fuisse monstravimus, fuerit ei naturalis, an supernaturalis. Quae quidem quaestio nullam dubitationem habet secundum eos, qui justitiam originalem a gratia non distinguunt. Cum enim constet gratiam esse supernaturalem, consequens illis est, ut idem omnino dicant de originali justitia. Si vero (quae aliorum sententia nobis probabilior visa est (non eadem prorsus est originalis justitia cum gratia, merito dubitari potest, utrum supernaturalis sit, non quidem ea parte qua gratiam comprehendit, per quam superior animae pars Deo perfecte subjiciebatur; nam de gratia, sicut jam diximus, nullum est dubium, sed quatenus consistebat in perfecta subjectione animae ad Deum, & partium inferiorum sub parte superiori, & membrorum corporis sub imperio voluntatis. Quod enim harum partium rectitudo non fuerit a natura, sed ex beneficio supernaturali, doceri videtur his argumentis.
Primo: Compositus est homo naturaliter ex carne & spiritu; ideóque natura communicat partim cum bestiis, partim cum angelis; ergo naturaliter ratione carnis, qua cum bestiis communicat, propensionem habet ad bonum corporale & sensibile, in quod fertur per sensum & sensualem appetitum; ratione spiritus autem, quo participat cum angelis, propensionem habet ad bonum spirituale & intelligibile, in quod fertur per intellectum & appetitum intellectivum seu rationalem. Quocirca naturale est homini, contrarias & pugnantes inter se habere propensiones; ac proinde pugna carnis contra spiritum, id est, rebellio appetitus inferioris contra superiorem, naturaliter homini competit. Consequens igitur est, beneficium illud quo pugna & rebellio hujusmodi tollebatur, efficiendo nimirum ut pars inferior superiori perfecte subjiceretur, supernaturale donum fuisse, non conditionem naturalem.
Secundo: Perfecta subjectio corporis ad animam & virium inferiorum ad rationem, si naturalis homini fuisset, remansisset in eo post peccatum, siquidem naturalia permanserunt integra post peccatum etiam in daemonibus, Dionysio teste; non remansit autem; ergo non erat naturalis homini, sed supernaturalis. Nec valet si dicas primum Adae peccatum ideo potuisse corrumpere naturam tollendo aliquid naturale; quia ille peccavit ut caput totius naturae humanae. Nam ratio capitis non aliud exigebat, quam ut illo servante justitiam omnes nascerentur justi, & illo peccante, omnes nascerentur peccatores, quod fieri potuit absque violatione boni naturalis.
Tertio: Rebellio inferiorum contra superiora in homine consecuta est ex sola remotione doni supernaturalis, id est, per ablationem gratiae. Dicit enim Augustinus lib. 11. de Gen. ad literam cap. 31. & lib. 4. contra Julianum capite 13. & lib. 13. de civitate Dei cap. 13. Deo & gratia ejus deserente, surrexisse in homine malam libidinis & membrorum rebellionem. Idem sic probatur: Deus illius, rebellionis non est author. Nam concupiscentia non est ex patre, ait Joannes 1. ep. cap. 2. At nequo diabolus est ejus author, utpote qui tantum suasit peccatum, non etiam punivit; neque ipse homo illius author fuit peccando, nisi tantum ut causa meritoria, multo minus in bonum vetitum causa ejus referenda est, sic enim referretur in Deum. Restat igitur ut referatur in conditionem materiae, velut causam efficientem; in Deum vero ac divinam justitiam, non aliter quam ut causam removentem prohibens, inquantum scilicet Deus hominem praevaricatorem juste spoliavit eo beneficio, quod pugnam & rebellionem illam ex conditione materiae, & proinde naturaliter in homine, orituram, inhibebat. Erat igitur hoc beneficium supernaturale.
Quarto: Deus potest hominem mortuum revocare ad vitam, absque eo quod eum donet justitia originali, & quidem ita fecit; neminem enim eorum quos ad hanc mortalem vitam a morte reduxit, ea justitia donavit. Erat ergo in eis resuscitatis pugna carnis contra spiritum; quare & creare sic hominem potuit. Nam creandi, & quod extinctum erat recreandi, seu reparandi, eadem ratio est. Imo si Deus potuit animas justas, quales fuere omnium fere quos resuscitavit, iterum conjungere corpori, non solum mortali & passibili, sed etiam obnoxio concupiscentiae, qua caro concupiscit adversus spiritum; quanto magis initio tali corpori conjungere potuit animam neque justam neque injustam? Atqui talis homo constitutus esset in naturalibus, ergo concupiscentia naturale quiddam est, rectitudo vero eam tollens aliquid supernaturale.
Quinto: Rectitudo qua inferiora continebantur sub obedientia superiorum, non erat ex ullis causis naturalibus, neque omnino nata ex talibus causis oriri; non ergo naturalis erat, sed supernaturalis.
Sexto: Joannes Chrysostomus hom. 15. in Gende primis hominibus, qui cum nudi essent, tamen non erubescebant, dicit quod gloria quae superne venerat, vestiti erant; ergo quod non erubescebant, id secundum Chrysostomum habebant ex dono superno, id est, caelesti ac supernaturali. Quod donum etiam idcirco vestimento comparat, quod de natura esset hominis, sed naturae ejus superadditum, quomodo vestis superadditur corpori. Similiter & Ambrosius loquitur aliquot locis, innocentiam illam erubescentiae expertem comparans indumento, ut libro primo de Isaac & anima cap. 5. lib. 2. de Jacob & beata vita cap. 5. & libro de Elia & jejunio cap. 4. Sic & Augustinus lib. 4. contra Julianum cap. ult. Quid est, inquit, gustato cibo prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum, quod gratia contegebat? gratia quippe Dei ibi magna erat, ubi terrenum & animale corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo vestitus gratia non habebat in suo nudo corpore quod puderet, spoliatus gratia sensit quod operire deberet.
Septimo: Idem Augustinus libro 2. de nuptiis & concupiscentia cap. 14. beatos vocat homines ante peccatum, eo quod caruerint pudenda libidine, & sine ea generare & concipere potuerit; dicitque hoc eis Dei benignitate fuisse concessum. Beati autem non dicerentur ab eo quod pure naturale est; benigna etiam concessio sonat aliquid donatum supra naturam.
Octavo: Idem Augustinus lib. 1. retractationum cap. 9. sic ait: Ignorantia & difficultas, etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic culpandus esset Deus, sed laudandus. Potuit ergo Deus sic hominem creare, ut ignorantia veri & difficultas bene agendi, quae accidit ex rebellione carnis contra spiritum, inessent ei tanquam naturalia quaedam: At non per hoc mutaretur hominis natura: ergo revera nunc etiam ei naturalia sunt; & proinde donum ea prohibens supernaturale.
Postremo accedit Scholasticorum authoritas: Nam S. Thomas 1. p. q. 95. artic. 1. de rectitudine cum qua creatus est Adam, ita scribit: Manifestum est, quod illa subjectio corporis ad animam, & inferiorum virium ad rationem, non erat naturalis; alioquin post peccatum mansisset, cum etiam in daemonibus data naturalia post peccatum permanserint. Ubi deinde ex eo quod Augustinus dicit libro 13. de civitate cap. 13. primos homines statim post transgressionem, gratia Dei deserente, de corporum suorum nuditate fuisse confusos, sic ratiocinatur. Quod si gratia deserente soluta est obedientia carnis ad animam; ergo per gratiam in anima existentem inferiora ei subdebantur. Idem doctor in 2. distin. 31. qu. 1. art. 1. Deus, inquit, humanae naturae in sui principio supra conditionem suorum principiorum contulerat, ut esset in ratione rect tudo quaedam originalis justitiae, quam sine aliqua resistentia imprimere posset inferioribus viribus. Et quia hoc gratis collatum fuerat, ideo per ingratitudinem inobedientiae substractum est: unde factum ut primo homine peccante, natura humana quae in ipso erat, sibi ipsi relinqueretur, ut consisteret secundum conlitionem suorum principiorum. Rursum idem in summa 1. 2. qu. 82. artic. ad 1. docet, ex peccato originali non directe, sed indirecte sequi inclinationem in actum inordinatum, scilicet per remotionem prohibentis, id est, justitiae originalis, quae prohibebat inordinatos motus. Scribit & alibi similia ut 1. 2. quaest. 87. art. 7. & 2. 2. quaest. 164. art. 1. Item lib. 4. contra gentes cap. 52. & q. 4. de malo art. 1.
Tradit eandem sententiam Durandus scribens in hujus libri distin. 20. q. 5. & in dist. 30. q. 1. Item Scotus in hujus libridistin. 29. His consentiunt Capreolus & Gabriel in dist. hujus libri 20. q. 1. Ferrariensis in lib. contra gentes cap. 52. Cajetanus in 1. 2. qu. 85. art. 3. dubio 2. & qu. 109. art. 2. Dom. Soto libro 1. de natura & gratia, cap. 13. & post hos Bartholomaeus Medina in 1. 2. q. 85. art. 3. 5. & 6. q. 109. in prooemio, & rursus art. 2. 3. & 4. Quibus locis author iste sententiam istam multis explicat, & communem esse Theologis affirmat. Quam etiam tradidisse videtur Catechismus Romanus ad parochos. Nam in explanatione oratio„nis Dominicae, ad illud: Fiat voluntas tua, dicit „genus humanum in primo homine amisisse bona „justitiae originalis, quibus a Deo supra naturae suae „facultatem auctum ornatumque fuerat. Et infra sic „loquitur: Nam ut semel primus homo justitiam „originalem, qua tanquam fraeno quodam cupidita„tes regebantur, amisit, &c.
Denique profertur hic a nonnullis pontificia condemnatio cujusdam articuli qui sic habet: Integritas primae conditionis non fuit indebita naturae humanae exaltatio, sed naturalis ejus conditio.
Primum: Nullum vitium est homini naturale; at si originalis justitia quoad subjectionem corporis ad animam, & virium inferiorum ad rationem, supernaturalis esset, multa vitia essent homini naturalia, ut concupiscentia seu rebellio carnis contra spiritum & quaecunque ex ea sequuntur; quae quidem non tam corporis quam animi sunt vitia. De quibus Augustinus Enchiridii cap. II. generaliter affirmat, quod animorum quaecunque vitia, naturalium sunt privationes bonorum. Ex quo consequens est ipsa bona vitiis opposita, naturalia esse.
Secundum: Joannes apostolus 1. ep. cap. 2. concupiscentiam dicit non esse ex patre sed ex mundo; ponitque eam in eodem ordine cum superbia vitae, at in statu pure naturali nihil esset ex mundo, sed totum ex Deo, neque ibi esset superbia vitae, excluso peccato; ergo concupiscentia in illo statu non esset. Quare consequens fit, ut ad eum statum pertineat concupiscentiae opposita rectitudo¬
Tertium: Concupiscentia qua caro concupiscit contra spiritum, per se mala est; non ut mors & morbi, caeterique defectus naturales, sed ut aliquid suapte natura inclinans & impellens ad peccatum. Nam hujus concupiscentiae proprii motus sunt desideria prava, uti docet apostolus Rom. 6. & 7. Ob quam etiam causam ab apostolo peccatum vocatur; ergo naturalis esse non potest.
Quartum: Etiamsi detur Deum posse creare hominem subjectum concupiscentiae jam dictae, non tamen consequens erit hominem in puris naturalibus talem fore. Potest enim Deus hominem creare caecum, unoculum, claudum, vel alio quopiam naturali membro vel facultate privatum; nec ideo tamen quicquam horum competet homini, quem ponimus in puris naturalibus
Quintum: Concupiscentia mali, & ignorantia agendorum, & rebellio carnis contra spiritum, sunt vulnera naturae, & propterea docent patres naturam hominis vulneratam fuisse: Nam eorum doctrina est, naturam hominis non tantum spoliatam fuisse, sed etiam vulneratam; nimirum spoliatam gratuitis, vulneratam in naturalibus, ut alibi ostendimus; ergo perfectiones vitiis jam dictis oppositae sunt homini naturales. Quod enim non sit dicendum, ut quibusdam placet, hominem eo ipso quo gratuitis spoliatus est vulneratum fuisse in naturalibus, sed secundum aliud spoliatum esse, & secundum illud vulneratum, manifeste significant haec Ambrosii verba lib. 7. in Luc. 10. cap. 47. Hi latrones (id est daemones) ante despoliant quae aeccepimus indumenta gra tiae spiritualis, & sic vulnera inferre consueverunt, ideóque ex his verbis apparet hominem prius fuisse spoliatum indumento gratiae, postea vero vulneratum violatione naturalis integritatis; scilicet non ob aliud, quam quia praeter gratiam amisit etiam quaedam bona naturae.
Sextum: Christus potuit assumere naturam humanam in puris naturalibus; non potuit autem assumere concupiscentiam, rebellionem carnis contra spiritum, pronitatem peccandi, difficultatem bonae voluntatis: Sic enim sequeretur eum peccare potuisse, quia pronitas peccandi supponit posse peccare.
Septimum: Sic Deus instituit naturam cujusque creaturae, ut ad finem suum naturalem pertingere posset per media naturalia, quemadmodum patet in pestiis & caeteris omnibus creaturis ab homine diversis. Quod & ratione probatur; quia medium non debet esse excellentius & ordinis superioris, quam finis ad quem ordinatur. At homo creatus in puris naturalibus non potuisset per media naturalia pertingere ad finem naturalem, si rectitudo originalis non fuisset ei naturalis, quia a fine suo fuisset impeditus per continuam rebellionem carnis contra spiritum, & caetera vitia supra dicta; ergo non est negandum, quod rectitudo illa fuisset ei naturalis. Alioquin sequeretur, hominem secundum naturam suam esse animal omnium infaelicissimum, ut pote quod solum per ea quae in natura accepisset, non posset attingere finem suum naturalem. Siquidem & angelus per sola naturalia finem suum naturalem attingere potuisset, si in illis solis creatus fuisset. Est autem eadem mensura hominis & angeli, Apoc. 21. Et sane ad eundem finem tam naturalem quam supernaturalem uterque creatus est; scilicet ad Deum contemplandum. Quare si ad naturalem finem angelo sufficiebant bona naturae, cur non & homini?
Octavum: Multorum Theologorum sententia est, quod justitia originalis secundum propriam rationem non perficiebat hominem in ordine ad finem supernaturalem, sed naturalem tantum; idque colligitur aperte ex S. Thoma 1. 2. quaest. 109. art. 3. & 4. ubi docet homini in statu naturae integrae non opus fuisse dono gratiae superadditae bonis naturalibus ad diligendum Deum super omnia dilectione naturali, & ad implendum mandata legis quoad substantiam; sed tantum ad diligendum Deum, & ad implendum mandata ejus ex charitate; ergo ipsa justitia originalis secundum propriam rationem, in qua gratia non includitur, naturalis est, & non supernaturalis. Valet sequela, quia ut jam dictum est, ad finem inferiorem non debet assumi medium ex ordine superiori.
Nonum: Libido carnalis quamvis sit naturalis bestiis Ditpote ratione carentibus, in homine tamen qui est animal rationale, per se turpis est & foeda; propter obluctationem carnis contra rationis imperium, uti pluribus ostendemus ad dist. 31. lib. 4. at naturae puritas nihil habet turpe & foedum; ergo libido carnalis non erat futura in statu hominis pure naturali.
Decimum: In puris naturalibus nihil est pudendum aut erubescendum, quia tota natura est opus Dei; facit autem injuriam Deo, qui de opere ejus erubescit, quemadmodum docet ac ratiocinatur. Aug. lib. de nuptiis & concupiscentia cap. 9. At de libidine & rebellione membrorum merito erubescunt homines; unde & hujusmodi membra tanquam pudenda tegere student, sicut fecerunt primi parentes post peccatum. Et qui id non faceret, impudentissimus & improbissimus haberetur; igitur in puris naturalibus nihil tale fuisset.
Undecimum: Ex erubescentia quam homo patitur ob motum libidinis & rebellionem membrorum, doctores sumunt argumentum peccati originalis, ut Bonaventura scribens in dist. 30. hujus libri, & alii. Quod argumentum prorsus invalidum esset, si homo creatus in puris naturalibus, hujusmodi motus & rebellionem aeque passus fuisset.
Duodecimum: Si rebellio carnis contra spiritum est naturalis homini considerato secundum pura naturalia; igitur nullus hominum in puris naturalibus salutem assequi aut gehennam evadere potuisset; sed omnes saltem adulti fuissent destinati ad aeternam damnationem. Nullus enim in quo talis est pugna, si destitutus sit dono supernaturali, potest diu persistere in innocentia, & abstinere a peccato mortali. Nam ex illa rebellione praeceps est in homine inclinatio ad vitia, ut etiam fatentur illi, qui eam ponunt in puris naturalibus.
Respondent huic argumento Deum sic instituisse naturam hominis etiam ssecundum pura naturalia, ut ad beatitudinem etiam naturalem pervenire non posset absque auxilio supernaturali, sicut anima separata naturaliter appetit iterum uniri corpori, quod tamen assequi non potest sine virtute supernaturali. Sed haec responsio parum solida videtur. Inde enim sequeretur, quod etsi remissio peccatorum sit donum supernaturale, fuisset tamen ita debitum homini in puris naturalibus, sicut corporum resurrectio; ne videlicet sequeretur absurdum, quod totum genus humanum esset creatum ad aeternam damnationem; sicut, nisi resurrectio corporum ibi ponatur, illa sequetur absurditas; animas semel a corporibus separatas (quod necessario futurum erat per mortem, utpote naturalem) perpetuo sine illis esse remansuras. Jam vero inde ulterius sequeretur, remissionem peccatorum, & proinde veram post lapsum poenitentiam, includi in institutione hominis secundum pura naturalia; sicut includitur corporum resurrectio post mortem aliquando futura; atque ita non essent haec duo, nempe vera post lapsum poenitentia, & peccatorum remissio, peculiaria beneficia Dei per Christum; & cur non eadem ratione dici posset, naturae lapsae per primi hominis transgressionem idem supernaturale beneficium deberi, quandoquidem natura lapsa ab ea quae creata esset in puris naturalibus non differt, juxta horum opinionem, nisi ut denudata a nuda. Certe consequens est ex dicta responsione, remissionem peccatorum pertinere ad statum naturae, sicut mortuorum resurrectionem, & sicut ad eundem naturae statum pertinet animarum infusio, tametsi supernaturalis.
Alii respondent, quod Deus potuit hominem per naturalia media perducere ad finem naturae suae proportionatum, id est, ad finem naturalem, qui est, ratiocinando inquirere veritatem, nec altius eum evehere; quod declarant exemplo vespertilionis. At haec responsio non solvit argumentum de aeterna omnium damnatione, in quam post adeptum etiam utrumque finem illum naturalem, prolapsi fuissent ex vitio concupiscentiae vastantis totum genus humanum.
Decimumtertium: Per concupiscentiam ex peccato primi hominis contractam vitiata est & in deterius mutata natura hominis. Unde Augustinus libro 1. de nuptiis & concupiscentia capite 32. dicit, peccatum Adae tam magnum fuisse, ut per illud magna fieret in deterius mutatio naturae. Quam mutationem comparat eodem loco, cum mutatione oleae in oleastrum, dicitque quod Adam peccando ex olea conversus in oleastrum, totum genus fecit oleastrum: Similia scribit libro 2. capite 9. & 34. Alibi quoque concupiscentiam vocat languorem naturae & morbidam qualitatem. Quae omnia significare videntur integritatem illam quae excludebat haec vitia, naturale bonum fuisse, utpote quo ablato, natura ipsa laesa, depravata & corrupta fuerit.
Decimumquartum: Idem Augustinus libro 1. de nuptiis & concupiscentia capite ult. & passim in libris contra Julianum, Pelagianis objicit, quod concupiscentiam tanquam bonum naturale defendant. Nec videntur huic argumento satisfacere qui dicunt concupiscentiam esse naturalem, non ut bonum naturae, sed ut defectum naturalem ortum, ut aiunt, ex conditione materiae. Nam Augustinus nusquam sic loquitur, imo concupiscentiam simpliciter a natura removet, & ubique malum appellat, non quomodo mortem & alias puras poenalitates, quas etiam Christus suscepit, mala dicimus; sed quia pugnat cum lege Dei, & incitat ad peccandum, & tale est de quo homines erubescant. Unde ait libro 2. de nuptiis & concupiscentia capite 2. Rectius accepit nomen mali, quam boni, quod erubescunt & mali & boni. Quare nec concedi debet, Deum esse illius mali authorem, ut ex apostolo probatum est argumento secundo; cum alioqui scriptura soleat etiam naturales defectus ut mortem ac caetera mala poenae, in Deum authorem referre.
Decimumquintum: Inter ea naturae vulnera quae genus humanum contraxit ex peccato primi parentis, secundum recenseri solet malitia in voluntate. Quod a Bartholomaeo Medina super 1. 2. quaest. 109. artic. 3. vocatur odium rerum spiritualium atque caelestium, idque conformiter cum S. Thoma in 1. 2. quaest. 85. artic. 3. At in homine quem Deus in puris naturalibus creasset, nulla fuisset malitia voluntatis, neque odium rerum divinarum: ergo naturaliter in eo fuisset rectitudo his vitiis opposita.
Decimumsextum. Concupiscentia non solum non est opus Dei; sed etiam ita mala est, ut Deo displiceat. Unde & nos eam jubentur oppugnare & ! odio habere, quemadmodum infra ad distinct. 30. ex scriptura & patribus, praesertim Augustino, latius ostendetur; ergo locum non habuisset in homine solis naturalibus praedito. Neque enim in tali homine quicquam Deo displiceret, ac proinde nec ipse homo talis existens tantummodo, qualis factus esset a Deo, quicquam in se odisse debebat.
Decimum septimum: Si in statu pure naturali hominis fuisset rebellio membrorum & turpitudo libidinis; ergo in eo statu recta ratio suasisset perpetuam continentiam; dissuasisset autem contrahendum matrimonium, sed & ipsum matrimonium excusatione opus habuisset, sicut nunc post peccatum. Igitur in statu pure naturali recta ratio dissuasisset opus maxime naturale, & incitasset ad illud quod est propagationi naturae contrarium. Itaque recta ratio cum natura ejusque conservatione, nullo adhuc intercedente naturae vitio ex peccato, quodammodo pugnasset, quod videtur vehementer absurdum. Adde quod eadem ratione sequeretur, matrimonium ex prima institutione naturae, seclusis supernaturalibus, non tantum esse propter generationem filiorum, sed etiam in remedium incontinentiae. Quem tamen matrimonii finem doctores agnoscere non solent, nisi ex occasione peccati.
Denique pro hac sententia vide quae disputat Henrieus a Gandavo quodlibeto 6. quaest 11. Cujus inter alia argumentum est jam a nobis commemoratum; quod homo per peccatum non modo spoliatus est gratuitis donis, verum etiam vulneratus in naturalibus. Aliud item argumentum, quod alioquin revera nihil interesset inter infantem natum in puris naturalibus, & natum ex Adam peccatore; quia secundum rem ipsam & seclusis respectibus, nihil interest inter hominem nudum qui vestitus nunquam fuit, & hominem veste nudatum, unde hujusmodi infantes aequaliter essent puniendi, aut aequaliter a poena absolvendi. Videantur etiam quae disputat in eandem sententiam Gregorius Ariminensis super 2. sententiarum. Quanquam horum opinioni pauci alii ex Scholasticis accedunt.
Huc usque argumenta utriusque partis. Utri vero parti potius sit assentiendum, difficile est judicare, cum pro priori stet communis sententia Scholasticorum, adeoque ipsius S. Thomae, cum rationibus non contemnendis. Posteriorem vero probare videantur rationes & numero plures, & efficacia concludendi non impares; tametsi non omnes tales, ut ab acutioribus solvi non possint.
Multum etiam hanc sententiam commendat authoritas Augustini, de quo Bartholomaeus Medina scribens in 1. 2. q. 109. art. 2. quum rejiceret eorum sententiam, qui distinguunt hominem constitutum in solis naturalibus ab homine lapso: Quae tamen opinio, inquit, sine dubio videtur esse Augustini.
Huic accedit quod S. Thom. 1. 2. qu. 82. art. 3. ad primum docet concupiscere esse homini naturale, inquantum est secundum ordinem rationis. Idipsum autem esse homini contra naturam, inquantum transcendit limites rationis. Et quod quaest. 85. art. 1. & 2. docet per peccatum non solum privari hominem donis supernaturalibus, sed etiam diminui bonum naturae. Et quamvis qui secus sentiunt, ad haec loca S. Thom. suas adhibeant interpretationes, quas non damnamus; omnino tamen apparet hunc doctorem agnovisse, quod rectitudo pravae concupiscentiae, pravisque ejus inclinationibus opposita, sit homini integro aliquo modo naturalis, secundum eum modum, quo ab Augustino dictum est, ea quae dicuntur vitia, naturalium esse privationes bonorum; praesertim cum juxta ejusdem Thomae doctrinam, rectitudo illa per se non perficiat hominem nisi in ordine ad finem naturalem, ut supra probatum est.
Videtur etiam solvi posse argumentum, quod sumitur a compositione hominis ex diversis & quasi pugnantibus naturis. Nam compositio illa inquantum a Deofacta & instituta est, sufficere videtur ad hujusmodi pugnam & pravam inclinationem, qua contra Deum moveretur, tollendam. Non enim videtur hoc esse in natura humana secundum puritatem ejus & integritatem naturalem quam habet a Deo, quod sensus hominem abstrahant a Deo summo bono, rebusque divinis, & inclinent ad peccatum, id est, moveant contra Deum. Facere enim ut hoc sit homini naturale, si non est prorsus impossibile, saltem videtur esse inconveniens divinae bonitatis, cui proprium est secundum Dionysium, omnia ad se attrahere. At neque in bestiis aliisque creaturis conspicitur hujusmodi repugnantia virium naturae contra finem suum naturalem, sed magis apparet in omnibus inclinatio naturalis ad finem. Quare situraliter insit homini pugna virium inferiorum contra rectam rationem, & consequenter contra legem Dei; & per hoc naturaliter insit ei inclinatio contra finem suum naturalem, erit homo hac ratione caeteris omnibus deterior secundum sua naturalia.
Porro huic sententiae non obsistit condemnatio articuli, quae primae conditionis integritatem asserebat, esse naturalem humanae naturae conditionem. Loquitur enim articulus ille de integritate prima, quatenus comprehendit gratiam, imo quatenus in gratia praecipue consistit, de qua jam supra ostendimus, eam non fuisse naturalem primo homini, sed supernaturalem. Patet hic sensus articuli manifeste ex doctrina authoris in eo capite, cujus titulus sive summarium ab authore praemissum idem est cum articulo. Nam ibi praecipue agit de gratia, quae nimirum absolute justum & rectum hominem constituit. Idem patet ex articulis 21. 23. & 24. praecedentibus, qui cum isto sunt ejusdem argumenti, & loquuntur tantum de dono gratiae adoptantis hominem in filium Dei. Denique id liquet ex declaratione Facultatis Theologicae Lovaniensis in scripto quodam super dictis articulis edito.
On this page