Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quale adjutorium fuerit primo homini necessarium

§. 7. Quale adjutorium fuerit primo homini necessarium.

PRaeter justitiam seu gratiam in qua primus homo creatus fuit a Deo, quam nec retinere posset, nisi conservante eo qui dederat; quaeritur, utrum aliquod illud adjutorium ei necessarium fuerit, ita ut sine eo nec bene operari vitamque aeternam promereri, nec in accepta justitia perseverare posset; & si quod tale necessarium fuerit, quodnam & quale illud sit.

Respondetur autem ad priorem quaestionem affirmative. Nam fuisse primo homini necessarium quoddam adjutorium a gratia creationis diversum, aperta est Augustini doctrina compluribus locis, ut Enchiridii capite 104. & aliquot sequentibus, libro de corrept. & gratia cap. 10. 11. & 12. libro decimoquarto de civitate capite vicesimoseptimo libro de natura & gratia capite 20. & 26. & libro 8. de Genesi ad literam capite duodecimo sermone 11. de verbis apostoli, & epistola 106. Eadem & Prosperi doctrina est libro contra Collatorem capite 18. Sed quod aut quale hoc adjutorium sive ex mente ejusdem Augustini, sive secundum veritatem fuerit, dubitatur ac varie disputatur a doctoribus.

Magister distinct. 24. §. D. ad quaestionem respondet his verbis: Illud, inquit, adjutorium fuit libertas arbitrii, ab omni labe & corruptela immunis, atque voluntatis rectitudo, & omnium naturalium potentiarum animae sinceritas atque vivacitas. Sic ille, sed praeter Augustini sententiam. Constat enim ex August. locis jam citatis, adjutorium illud ab eo poni diversum tum a gratia creationis, tum a potentiis incorruptis, atque illa naturae integritate, cujus partes Magister commemorat. Per quod etiam refutatur eorum opinio, qui adjutorium illud ponunt in conservatione gratiae semel datae. Nam gratia nata & conservata unum idemque donum est.

Alii proinde praeter gratiam & rectitudinem in qua factus est homo, dicunt ei ab initio adfuisse aliud quoddam domum habituale, aut habitui simile, quo ad bene operandum & perseverandum adjuvaretur; idque ab Augustino vocari adjutorium. Hi censent adjutorium illud fuisse quasi continuum quendam Dei in hominem influxum, quo & intellectui ejus fomentum luminis & voluntati fomentum boni affectus subministraretur, sine quo justitia ejus paulatim defectura esset, quemadmodum oleo. deficiente lucerna paulatim extinguitur. Tale autem fuisse hoc adjutorium, per quod homo posset, si vellet, in accepta justitia permanere. Quod si ei cum primum factus est, defuisset, non jam, inquiunt, sua culpa cecidisset: quoniam non talis facta erat hominis natura, ut sine hujusmodi adjutorio posset perseverare, si vellet: ut autem eo habito vellet perseverare, dicunt relictum fuisse in ejus arbitrio¬

Probant autem hanc suam sententiam ex ipso Augustino, qui locis supra citatis, ac praecipue libro de correptione & gratia capite 11. & Enchirid. capite 106. fere eo quo dictum est modo de hoc adjutorio ejusque necessitate loquitur. Qui & eandem necessitatem alibi similibus quibusdam adductis declarat. Nam libro de natura & gratia capite 26. docet ita necessarium fuisse hoc auxilium homini integro sicut oculo quantumvis integro & sano necessarium est lumen ad videndum. Alibi vero, ut in Enchiridio, nutrimenti ac fomenti comparatione utitur, sine quo extrinsecus subministrato, natura animantis vel ignis non potest conservari.

Dicunt itaque qui hujus sunt opinionis, gratiam quidem seu rectam voluntatem primi hominis fuisse instar naturae, adjutorium vero instar alimenti vel fomenti necessario adhibendi ad naturae animantis vel ignis conservationem. Per haec enim exterius adhibita proprie res dicitur adjuvari, ut permaneat & non deficiat. Quam comparationem praeterea confirmant ac declarant ex iis, quae scribit Augustinus lib. 8. de Genes. ad literam cap. 8. 9. & 10. ubi docet Deum diversis modis res instituisse & gubernare. Quasdam enim ita instituisse ut permaneant per solam Dei conservationem, nulla alia re extrinsecus admota ad eas conservandas; qualis est anima rationalis, quales angeli & caeli: Alias vero sic institutas esse, ut praeter generalem conservationem indigeant alterius rei subsidio, ut sunt animalia, quae quantumvis sana ac robusta, indigent alimento aliisque fomentis externis, scilicet ad hoc ut conserventur, atque in bono statu permaneant. Sic igitur praeter generalem conservationem gratiae tanquam naturae viventis, dicunt opus fuisse primo homini ad eandem gratiam conservandam peculiari quodam auxilio, quod esset quasi nutrimentum & fomentum justitiae bonaeque voluntatis, quodque a nullo alio quam a Deo praestari posset.

Ab iisdem porro si quaeritur, quomodo primus homo divinum illum influxum, quem adjutorium vocant, perceperit, aut percepturus fuisset si in innocentia permansisset, respondent verisimile esse, quod id percepturus erat continua quadam contemplatione operum divinorum, id est, creaturarum Dei; & inter has etiam sui ipsius, tanquam creaturae inter corporeas praestantissimae. Quarum omnium pulchritudine mirifice delectatus raperetur in amo¬ rem Dei, sicque magis ac magis cresceret in justitiae perfectione; quippe qui nullum faceret opus in quo non Deum actualiter contemplaretur. De qua re vide Augustinum lib. 10. confess. cap. 6. & Prosperum lib. 2. de vocatione gentium capite 1. Est praeter hos aliorum sententia, qui adjutorium, de quo Augustinus, interpretantur cooperationem Dei cum homine per auxilium speciale.

Hujus autem necessitatem etiam in primo homine ponunt ex eo, quia causae secundae nihil operari possunt nisi cooperante cum eis causa prima. Atque hoc significatum volunt ab Augustino tum alibi tum maxime in epist. 106. ubi sic ait: Natura humana etiamsi in illa integritate in qua condita est, permaneret; nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante sevvaret. Quae quidem verba transcripta sunt a Romano pontifice in Canonem 19. concilii Arausieani.

Addunt praeterea non opus fuisse primo homini motione aliqua Dei per auxilium excitans, quae faceret eum uti prioribus donis; scilicet gratia & adjutorio praedicto, sicut opus es nobis in statu naturae lapsae. Rationem autem discriminis hanc tradunt, quia donum gratiae in primo homine non solum subjiciebat mentem Deo, sed etiam carnem spiritui; ac proinde in homine non erat quod eum impediret aut retardaret a bono opere, quodve incitaret eum ad peccandum. In nobis autem donum illud mentem quidem Deo subjicit, at non carnem spiritui; ideóque ad illecebras carnis superandas necessarium nobis est auxilium gratiae excitantis. Hoc autem auxilio primum hominem non eguisse probant testimonio Augustini. Nam libro de correptione & gratia capite I1. de Adam sic loquitur: Ille non opus habebat eo adjutorio quod implorant isti cum dicunt: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, &c. Et rationem subjungit: Quoniam in eis, inquit, caro concupiscit adversus spiritum, & spiritus adversus carnem: atque in tali certamine laborantes ac periclitantes; dari sibi pugnandi vincendique virtutem per Christi gratiam poscunt. Ille vero nulla tali rixa adversus seipsum tentatus atque turbatus, in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur. Et post multa de adjutorio primi hominis haec subjicit: Tale quippe erat adjutorium, quod desereret cum vellet, & in quo permaneret si vellet, non quo fieret ut vellet. Haec prima est gratia, quae data est primo Adam, sed haec potentior est in secundo Adam. Prima est enim, qua fit ut habeat homo justitiam, si velit. Secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit. Et caetera quae sequuntur in eandem sententiam, & maxime illud quod dicit, in libero arbitrio primi hominis relictum fuisse ut vellet. Per quod manifeste videtur significari, primum hominem habuisse auxilium per quod posset bene operari, si vellet: non autem tale, quod eum faceret velle & operari. Eodem adducitur quod idem Augustinus libro de dono perseverantiae capite 7. cum loqueretur de perseverantia in bono, & sperandis tentationibus, ait: Non est hoc in viribus liberi arbitrii, quales nunc sunt; fuerat in homine antequam caderet. Item quod author hypognosticon initio libri 3. scripsit in haec verba: Respondemus, neminem posse per se sibi, id est, per liberum arbitrium; sufficere implere quod velit, recte dicimus, nisi protoplastum solum potuisse, cum voluntas liberi arbitrii fuisset sana eidem ante culpam. Et capite 2. loquens de eadem sanitate liberi arbitrii. Ipsa est, inquit, prima gratia qua primus homo stare potuisset, si mandata servare voluisset.

His locis putant significatum, in viribus liberi arbitrii hominis integri fuisse ipsum bene velle, bene operari & perseverare in bono; nec quod haec, posset sine gratia, sed quia ipsa etiam gratia, sine qua nihil horum posset, erat in potestate liberi arbitrii, non solum, inquam, gratia habitualis quam in se habebat, & qua uti poterat quando vellet: verum etiam cooperatio divina, quam isti nomine adjutorii intelligunt. Hanc enim cooperationem promptissimam homini fuisse dicunt, eique semper assistentem in actu primo, non autem in actu secundo, nisi quando homini licitum fuisset aliquid operari.

De his duabus postremis opinionibus, quas explicandi gratia latius prosecuti sumus, quid sentiendum sit, intelligi potest ex iis quae ad quintam distinct. diximus de adjutorio angelis dato ad perseverandum. Ostendimus enim eo loco veriorem esse eorum sententiam, qui praeter gratiam primae creationis nullum aliud habituale auxilium in angelis ad perseverandum requirunt; cum in genere doni habitualis prima gratia conservata ad hoc illis sufficeret. Quod idem de primo homine putamus omnino dicendum, Nam quoad hanc materiam Augustinus libro de correptione & gratia capite 11. & de dono perseverantiae capite 7. & alibi, vult similiter esse sentiendum de angelis & primo homine. Quare praeter primam gratiam nihil est necesse ponere continuum illum Dei influxum in hominem, velut ipsius gratiae bonaeque voluntatis alimentum scu fomentum quoddam extrinsecus adhibitum; cujusmodi ponitur ab iis, qui prioris sunt sententiae. Non quod Deus vere non influxerit continuo in homine justitiam ac bonam voluntatem, quamdiu is permansit in Dei obedientia; sed quia ipsa prima gratia, sive ea vocetur justitia, sive bona voluntas, non nisi continuo Dei influxu retineri & conservari potuit. Quare hujusmodi continuus influxus non aliud in homine erat, quam gratia conservata & continuata.

Illud vero adjutorium quod ponit posterior opinio, nequaquam sufficit, eo quidem modo intellectum quo a suis authoribus explicatur. Dicunt enim adjutorium illud fuisse cooperationem Dei cum homine per auxilium speciale. Hanc autem cooperationem intelligunt, qua Deus cooperatur homini si velit, non autem qua fiat ut velit. Itaque cooperationem hanc & auxilium speciale Dei suspendunt a conditione voluntatis hominis, & proinde ipsam voluntatem, id est velle hominis Deo tanquam causae operanti non subjiciunt, sed magis cooperationem Dei subjiciunt hominis voluntati.

At veritas habet nec angelum, nec primum atque integrum hominem potuisse bene velle, bene operari, bonum perficere, & in bono perseverare, nisi Deo haec in illis & cum illis operante. Ac proinde hoc adjutorium operationis seu cooperationis divinae, praeter habitualem gratiam initio datam, fuisse tam angelis quam primo homini ad omnia ea quae jam diximus, necessarium.

Quae sententia quanquam facile potest iisdem argumentis probari de primo homine, quibus eam loco memorato probavimus de angelis, ac plenius iis argumentis quibus ad dist. 41. lib. 1. ostendimus angelorum electionem non esse ex praeviso merito: sunt enim argumenta fere utrimque communia tam homini quam angelo, certioris tamen doctrinae causa profcremus etiam hoc loco nonnulla.

Quorum hoc primum est & praecipuum. In Deum authorem & causam primam, primumque motorem referenda est omnis actio, motio, forma, qualitas, natura, denique omne ens & omne quod creatum est, non ut in causam moralem, sed ut physicam, eamque propriissime & intime operantem atque moventem; ergo primo homini in statu integro non satis erat habere adjutorium seu cooperationem Dei qua posset si vellet; verum etiam opus erat adjutorio quo vellet, & perseveraret; utpote qui velle & perseverare non posset, nisi Deo haec in eo operante. Et huc pertinent scripturae quae Deum omnium rerum & omnium bonorum authorem esse tradunt Rom. 1I. Ex ipso & per ipsum & in ipso sunt omnia. Jacobi cap. 1. Omne datum optimum & omne donum perfectum de sursum est, &c.

Secundum: Primus homo debebat Deum orare pro perseverantia; ergo ipsum perseverare etiam in primo homine fuisset peculiare Dei donum. Nam qui sentiunt, in primo statu hominis non fuisse opus oratione, graviter falluntur; cum etiam Christus, cujus excellentissima fuit innocentia & rectitudo secundum totam naturam humanam, legatur saepe Deum patrem orasse.

Tertium: Primus homo si perseverasset usque in finem, debuisset pro illo bono peculiares agere gratias Deo; ergo ipsum perseverare fuisset ei datum a Deo: Nam gratiarum actio beneficii accepti testificatio est.

Quartum: Si primi homines superassent tentationem diaboli, debuissent Deo pro illa victoria gratias agere; ergo & hoc bonum non aliunde habuissent quam a Deo¬

Quintum: Homines integri de sua perseverantia & victoria parta contra diabolum gloriari debuissent, non in seipsis, sed in Deo; sicut & sancti angeli Deum semper in omnibus laudant, & in solo Deo gloriantur; ergo illa bona fuissent peculiaria Dei dona. Pertinent huc scripturae: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Non nobis Domine non nobis, sed nomini tua da gloriam. Maledictus homo qui confidit in homine, &c.

Hanc vero de auxilio necessario primo homini sententiam esse S. Thomae, satis est manifestum, non modo ex quam plurimis locis, ubi docet & di)ligenter inculcat, id quod in primo argumento sumebatur, Deum esse omnium rerum, actionum, & motionum causam propriissime dictam; verum etiam ex iis, quae disputat de auxilio, quod primo homini sive ad vitandum peccatum, sive ad merendum & perseverandum fuit necessarium. Scribens enim in distinct. 24. hujus libri, quaest. 1. art. 4. in responsione ad primum. Dicendum, inquit, quod Deus operatur in voluntate & natura, sicut primacausa in causis secundis. Et ideo sine ipso adjuvante, nec lapis in esse conservaretur, nec deorsum tenderet. Similiter etiam nec humana natura sire eo vel consistere potest, vel rectum motum volantatis habere. Quibus verbis plane significat, sic homini opus fuisse adjutorio & cooperatione Dei ad habendum rectum voluntatis motum; sicut ei opuerat operatione Dei ad hoc, ut in esse persistere; & sicut sine Deo adjuvante nec lapis in esse conservatur, nec deorsum tendit. In his autem operatio Dei non est suspensa a conditione alterius causae concurrentis; quin potius ipsa prima causa facit, causas secundas operari, easque ut alibi sanctus Thomas loquitur, ad agendum applicat; ergo sic Deus per suam cooperationem non adjuvabat hominem in bonis actionibus, ut ea cooperatio non dependeret ab hujusmodi conditione, si homo vellet, sed potius hoc ipsum efficeret.

Idem doctor in 1. 2. q. 109. art. 1. Manifestum. est, inquit, omnes motus tam corporales quam spirituales reduci in primum movens simpliciter, quol est Deus, & ideo quantumcunque natura aliqua corporalis vel spiritualis ponatur perfecta, non potest in suum actum procedere, nisi moveatur a Deo. Et plura quae sequuntur.

Item articulo 2. clare asserit, hominem in utroque statu tam naturae integrae quam corruptae, indigere auxilio divino ad faciendum vel volendum quodcunque bonum, sicut primo movente; sic nimirum ut ab ipso moveatur ad bene agendum. Et in responsione ad primum ostendit generali ratione primi moventis & primi deliberantis; quod mens hominis etiam sani, non ita habet dominium sui actus, quin indigeat moveri a Deo. Ubi obiter observa, hominem esse dominum sui actus, sed sub Deo movente. Similia repetit art. 3. 4. 6. & 8.

Deinde articulo 9. docet, quod homo in gratia constitutus non indiget quidem alio auxilio gratiae, quasi alio habitu infuso, sed indiget auxilio gratiae secundum alium modum; ut scilicet a Deo moveatur ad recte agendum, idque propter duo. Primum ratione generali; quia nulla res creata potest in quemcunque actum prodire, nisi virtute motionis divinae. Secundo, ratione specialis propter corruptionem naturae humanae. Ubi nota priorem rationem, quia generalis est, locum habere etiam in statu hominis integri. Unde ibidem dicit in responsione ad primum, quod etiam in statu gloriae, quando gratia erit omnino perfecta, homo divino auxilio indigebit.

Denique articulo 10. agens de auxilio gratiae ad perseverandum, ita scribit: Ad perseverantiam habendam homo in gratia constitutus, non quidem indiget aliqua alia habituali gratia, sed divino auxilio ipsum dirigente & protegente contra tentationum impulsus: & ideo postquam aliquis est justificatus per gratiam, necesse habet a Deo petere praedictum perseverantiae donum, ut scilicet custodiatur a malo usque ad finem vitae. Multis enim datur gratia; quibus non datur perseverare in gratia. Et in responsione ad 3. citans Augustinum. Homo, inquit, in primo statu accepit donum per quod perseverare posset, non autem accepit ut perseveraret. Nunc autem per gratiam Christi multi accipiunt & donum gratiae, quo perseverare possunt, & ulterius eis datur quod perseverent. Quibus utique verbis significatur, homini integro ad actualem perseverantiam non suffecisse donum per quod perseverare posset, sed insuper opus fuisse ut ei daretur ipsum perseverare: sicut nunc electis Christi fidelibus non sufficit donum gratiae quo perseverare possunt, sed ulterius eis datur quod perseverent, utpoto sine quo dono nunquam essent perseveraturi. Ex his omnibus liquet secundum sancti Thomae doctrinam primo homini ad perseverandum, & omnino ad omnem bonam actionem, praeter gratiam initio datam, necessarium fuisse Dei adjutorium, quo ad ea omnia efficaciter moveretur.

Hanc vero etiam Augustini esse sententiam, primum ex eo colligitur, quod libro 12. de civitate capite 9. scribit de angelis; scilicet illos qui in amoris divini gratia perstiterunt, aliis mala voluntate cadentibus, amplius adjutos ad plenitudinem beatitudinis pervenisse. Hoc autem adjutorium quod alios prae aliis habuisse dicit, non aliud intelligi potest quam quod faciebat eos persistere in amore Dei. Nam alioquin nihil prohiberet, aequale adjutorium utrisque datum fuisse. Quare & de primo homine ex Augustini sententia idem sentiendum est; nempe tale adjutorium quale bonis angelis ut perseverarent datum est, ei quoque necessarium fuisse ad perseverandum. Quod quidem clare sonant haec ejusdem doctoris verba in tractatu de cantico novo capite 8. Quid valeat liberum arbitrium non adjutum, in ipso Adam demonstratum est: ad walum sufficit sibi, ad bonum non nisi adjuvetur a Deo. Ubi nota quod dicit, non adjutum, per hoc enim plane significat, primo homini quoddam adjutorium defuisse, quod ei ad perseverantiae bonum erat necessarium.

Accedit quod idem Augustinus libro 2. confessio num capite 7. docet, eum magis teneri ad diligen¬ dum Deum qui non peccavit quam qui post peccata reductus est ad poenitentiam; propterea quod ille majus accepit beneficium a Deo, nimirum conservante ipsum ne caderet, quam alius, cui hoc non est datum. Unde ibidem sic Deum alloquitur: Gratiae tuae deputo quaecunque non fecit mala, &c. igitur Adam si non peccasset, hoc ipsum gratiae Dei custodientis eum a peccato acceptum ferre debuisset, sieut acceptum ferunt sancti angeli.

Quo etiam pertinet quod docet fanctus Thomas 2. 2. quaest. 106. art. 2. ubi ad quaestionem, an magis teneatur ad gratias Deo agendas innocens quam poenitens, respondet, ex quantitate dati innocenten magis teneri, quia majus bonum ei datur a Deo & magis continuatum, caeteris paribus, & absolute loquendo. Quibus in verbis nota, innocenti dari a Deo continuationem beneficii prae altero, id est, hoc ipsum dari quod innocens permaneat, & ad peccatum non declinet; quod utique alteri qui peccasse ponitur, non est datum.

Quare quod Adam aliquamdiu conservatus fuit in innocentia, fuit singulare beneficium Dei conservantis, & si in innocentia permansisset, eo ipso majus habuisset a Deo beneficium, quam habuit non permanens, & pro eo beneficio singulares gratias agere Deo debuisset.

Rursum huc praeclare facit quod idem Augustinus libro 12. de civitate capite nono, & libro secundo de peccatorum meritis capite 18. ex eo quod angelus & homo a seipsis, id est, a libero arbitrio dicantur habere ipsum velle, a Deo autem solum posse, consequens esse dicit, ut melius aliquid habeant a seipsis, quam a Deo, quia sine dubio melius est in bonis velle quam posse. Fatendum igitur juxta hanc solidissimam Augustini ratiocinationem, primum etiam hominem non tantum a Deo accepisse posse si vellet, sed etiam ipsum velle quamdiu voluit; atque hoc adjutorium quo ficret ut vellet, ei ad perseverandum fuisse necessarium.

Alius apud Augustinum locus est valde apertus lib. 8. de Gen. ad literam capite 12. ubi has sententias scripturae: Deus est qui operatur in nobis velle & perficere. Ipsius sumus figmentum. Creati in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in iis ambulemus. Gratia estis salvati, non ex vobis; Dei enim donum est; Non ex operibus, ne quis glorietur, & alias similes, vult etiam in primo homine locum habere. Constat autem ex iis quae disputat August. contra Pelagianos, scripturas jam dictas Augustino significare, quod Deus det homini non tantum posse si velit, sed etiam ipsum velle; igitur ex ejus sententia nec ipsum velle potuit habere primus homo, nisi Deus daret. Idem lib. 11. ejusdem operis cap. 8. tam de hominibus, quam de angelis, ita scribit: Qui gloriatur, non nisi in Domino glorietur, cum cognoscit non suum sed illius esse, non solum ut sit, verum etiam ut non nisi ab illo bene sibi sit, a quo habetur sit.

Eadem sententia confirmatur authoritate S. Bernardi, qui lib. de gratia & libero arbitrio circa medium, hominem lapsum cum stante comparat his verbis: Et quid mirum, si jacens non valet per se resurgere, quod stans in aliquod melius nullo suo conatu valebat proficere: Intelligit autem hominem stantem in ea dignitate qua stabat primus homo, id est, adjutum libertate a peccato & a miseria, ut clare testantur verba proxime sequentia. Ac talem hominem, negat proprio suo conatu proficere potuisse, plane significans non suffecisse homini quod libertantem haberet qua facile posset (ea enim erat primi hominis libertas a peccato,) nisi & conatum, id est, ipsum velle Deus illi suppeditaret. Idem Bernardus eodem lib. paulo inferius: Superioribus, inquit, spiritibus datum est sine peccato & miseria per durare. Adae autem absque his quidem esse, sed non etiam permanere. Quae verba manifeste ostendunt, adjutorium ad perseverandum necessarium etiam in statu integro illud esse, quo datur & ipsum perseverare.

Denique concilii Arausicani canon. 19. sumptus ex Augustini epist. 106. ad Paulinum, valde favet huic sententiae. Verba haec sunt: Natura humana etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante servaret. Unde cum sine gratia Dei salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit? Ubi rursum ex comparatione hominis stantis cum lapso quoad auxilium gratiae necessarium, satis intelligitur, hominem integrum non potuisse in sua integritate permanere sine Dei auxilio, quo daretur ipsum permanere; sicut homo lapsus amissam salutem recuperare non potest, sine Dei auxilio donantis omnia quae ab homine ad salutem recuperandam acquiruntur. Certe in hunc sensum verba concilii accepit S. Thomas scribens in dist. 24. hujus lib. quaest. 1. art. 4. & post eum expressius Petrus a Soto in disputatione quadam ad Ruardum.

Quid vero ad ea quae ex Augustino in contrarium sunt allata, responderi possit, idque ex sententia S. Thomae, satis accurate diximus dist. 41. lib. 1. ut non sit necesse nobis hic eadem repetere. Quo etiam loco ex ejusdem sancti Thomae doctrina distinction. tradidimus inter statum angeli hominisque integri, & statum hominis lapsi, quoad divinum adjutorium utrique necessarium. Cujus doctrinae summa est, quod praeter adjutorium utrique statui commune; quo nimirum indigebant tanquam operatione primi moventis & primae causae ad faciendum aut volendum quodcunque bonum, homo in statu naturae corruptae indigeat etiam auxilio gratiae sanantis, erigentis, reparantis & confortantis ipsum contra tentationum impetus & illecebras quas patitur a carne, & contra omnes pravas inclinationes quas contraxit ex corruptione naturae per peccatum. Tali enim auxilio primus homo idcirco non indiguit, quia natura ejus sana adhuc erat & integra. Non enim egent qui sani sunt, medico; sed qui male habent, Luc. 5. Atque de hujusmodi auxilio manifestum est pleraque Augustini verba quae objiciebantur, intelligenda esse.

Neque tamen ex eo consequens est, primum hominem non eguisse adjutorio gratiae excitantis, ut quidam volunt. Quamvis enim non egeret gratia qua excitaretur a torpore animi, quo utique non laborabat, quia torpor vitium significat, attamen sicut seipsum excitare debebat ad laudes divinas & gratiarum actionem, & rerum caelestium meditationem, excitare dico, non a torpore, sed a cessatione vel ab actu remissiore; ita & gratia excitante ad haec eadem opus habebat. Nihil enim horum facere poterat, nisi ad ea facienda excitatus a Deo. Unde Augustinus etiam angelis ascribit gratiam excitantem, "cum dicit libro 12. de civitate cap. 9. voluntatem „angelorum quamlibet bonam inopem fuisse in solo "desiderio remansuram, nisi ille qui bonam natu"ram ex nihilo sui capacem fecerat, ex seipso faceret "implendo meliorem, prius faciens excitando avidio"rem.

Multo autem minus ex illa naturae humanae in primo statu sanitate & integritate consequitur, hominem tunc non eguisse adjutorio gratiae quae faceret eum uti prioribus donis, ut habet opinio quam refellimus. Quin potius ex distinctione jam data adjutorii in utroque statu necessarii, consequens est, tam in statu hominis integri quam hominis lapsi, sine eo adjutorio quod hominem faceret uti donis sive acceptis sive oblatis, nihil prorsus boni ab eo fieri potuisse.

Ad extremum vero illud observa, tametsi ex supra dictis satis manifestum, scilicet adjutorium istud de quo nunc egimus, perinde ut donum illud datum homini in creatione, per quod vitam mereretur aeternam, recte gratiam appellari; quod imprudenter a quibusdam negatum est. Vocatur autem eo nomine in canone 19. concilii Arausicani, quem sumptum diximus ex Augustini epistola 106. Sed & alibi passim apud Augustinum vocatur gratia, vel adjutorium gratiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7