Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Vocabuli gratiae multiplex acceptio

IN DISTINCTIONEM VICESIMAMSEXTAM. 1. Vocabuli gratiae multiplex acceptio.

QUoniam gratia primo parenti nostro data. in sua creatione, per peccatum ejus amis& sa est & deperdita, non ipsi tantum, sed toti, humano generi, nec ad eam recuperandam ullae naturae vires sufficiebant, opus fuit hominem perditum altiori quodam ac novo, ut ita dicam, Dei consilio ad justitiam reparari. Reparatur autem per gratiam Christi redemptoris, de qua gratia nunc deinceps acturi primum videamus quid nomine gratiae Christi intelligendum veniat. Quod ut intelligatur, hujus vocabuli, id est, gratiae, multiplex acceptio quatenus ad Theologum pertinet, explicanda est.

Ubi notandum imprimis gratiam intelligi posse, vel ex parte Dei vel ex parte nostra. Ex parte Dei significat gratuitum Dei favorem, misericordiam, liberalitatem, & omnino quamcunque gratuitam ac beneficam Dei operationem. De qua gratia dictum fere accipimus illud archangeli ad B. Virginem: Invenisti gratiam apud Deum. Quae phrasis etiam alibi frequentatur in scripturis, ut Ge. 6. Noe vero ) invenit gratiam coram Domino. Exod. 33. Domino loquente ad Moysen: Invenisti gratiam coram me&c. Item hoc modo accipitur gratia, cum dicit Apostolus Rom. 4. fidem reputari ad justitiam secundum propositum gratiae Dei. Et iterum, cum ait: Ut secundum gratiam firma sit promissio. Et cap. undecimo: Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.

Hanc gratiam alibi scriptura misericordiam & bonitatem & beneplacitum Dei & bonam voluntatem, aut simpliciter voluntatem Dei appellat, ut Psal. 93. Misericordia tua Domine adjuvabat me. Ecclesiastici 18. Misericordia Dei super omnem carnem. Psal. 149. Beneplacitum est Domino in populo suo. Psal. 5. Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Psal. 50. Benigne fac Domine in bona voluntate tua. Philip. 2. Deus operatur in vobis & velle & perficere pro bona voluntate. Psal. 29. Ira in indignatione ejus, & vita in voluntate ejus.

Loquitur ad hunc modum de gratia Augustinus epistola 16. ad Paulinum & alibi, cum dicit gratiam praecedere voluntatem hominis; quia nimirum prior est Dei voluntas, qua homini bene vult, quam voluntas hominis accipiens Dei beneficium, juxta illud Psal. 58. Misericordia Dei praeveniet me. Consimili sensu dicit libro de gratia & libero arbitrio capite 6. gratiam se interdum subtrahere, quia videlicet Deus suam gratuitam operationem interdum subtrahit. Sic in concilio Arausicano canon. 3. dicitur gratiam Dei facere ut Deus invocetur a nobis, id est, Deum gratuito in nobis operari hoc bonum, ut eum invocemus. Et alia quam plurima secundum hanc acceptionem de gratia dicuntur. Gratia igitur hoc modo accepta reipsa non est aliquid a Deo divinaque essentia diversum.

Est autem haec acceptio gratiae frequens etiam apud scholasticos, ut quoties dicunt, gratiam Dei haec aut illa bona in nobis operari. De ea Sanctus Thomas in disputat. de veritate quaest. 24. art. 14. dicit, quamvis communiter loquentes utuntur nomine gratiae pro dono habituali justificante; generalius tamen gratiam intelligi posse misericordiam Dei, per quam interius motum mentis operatur, & exteriora ordinat ad hominis salutem, & hoc nullum bonum facere posse hominem sine gratia Dei. De eadem sic scribit 3. part. q. 86. art. 2. Gratiae Dei causat bonitatem in homine grato, eo quod bona voluntas Dei, quae nomine gratiae intelligitur, est causa omms boni creati, Sic ille.

Caeterum ex parte nostra nomine gratiae Dei generaliter intelliguntur quaecunque gratuita Dei beneficia, id est, omne id quod gratiose nobis a Deo conceditur, sive naturale illud sit, sive naturae terminos excedat; cujusmodi sunt, ut absolute loquamur, omnia Dei beneficia. Nihil enim eorum est quod non gratuitum sit atque indebitum, si ad originem suam revocetur. Hac generali significatione gratiae imago Dei ad quam conditus est homo, quaeque post peccatum in eo remansit, interdum gratia vocatur a patribus; nominatim ab Epiphanio semel & iterum in epistola quam scripsit ad Joannem episcopum Jerosolymitanum. Ita quoque gratiae nomen usurpat S. Thomas 1. q. 21. art. 4. cum docet, in omni opere Dei tam naturali quam supernaturali, rationem gratiae simul & justitiae cujusdam reperiri, ut semper verum sit illud: Universae viae Domini misericordia & veritas. Quamvis enim praesupposita in Deo voluntate instituendi creaturas, quandam justitiae ac debiti rationem habeat, quod eas faciat secundum conditiones & proprietates uniuscujusque naturae convenientes; gratuiti tamen est beneficii, & proinde misericordiae Dei (prout misericordiae nomen in scripturis frequenter accipitur) quod creaturas ex nihilo producat. Simili modo gratiae nomen usurparunt plerique Graeci, atque ipsa septima Synodus oecumenica, actione II. quando docuerunt angelos esse immortales per gratiam. De qua re diximus ad distinctionem 8. hujus libri.

Sub hac generali significatione gratiae Pelagius gratiae Christi inimicus, haeresim suam occultare & Catholicis illudere conatus fuit. Dicebat enim se gratiam Dei non negare, sed asserere; ut qui eam in natura, mente, libero arbitrio, tanquam gratuitis beneficiis homini collatis agnosceret. Ac revera quidem poterant haec nomine gratiae Dei comprehendi; Gratias enim Deo debemus, Quoniam ipse fecit nos, & non ipsi nos. Neque hanc gratiae significationem improbat Augustinus, sed magis probat, ut videre est in epist. ejus 95. & in expositione Psal. 144. ad illum versiculum: Memoriam abundantiae, &c. Sed illud in Pelagio damnatum, quod hujus generalis gratiae commemoratione eam gratiam obscurare, imo tollere vellet, qua Christiani sumus, & quam doctores Catholici scripturam sacram secuti contra naturam distinguunt. Unde est Augustini liber de natura & gratia. Nam quod ad generalem illam significationem attinet, vix usquam scriptura sacra gratiae vocabulo sic utitur, ut naturam aut naturae bona sub eo comprehendat.

Porro specialiter & quidem frequentissime in scripturis praesertim novi testamenti, significatur nomine gratiae donum seu beneficium supernaturale ordinatum ad salutem quae est per Christum, & ad vitam aeternam; sive illud in habitu, sive in actu consistat, & sive internum, sive externum sit.

Hoc modo accepta gratia adhuc bifariam dividitur prout beneficia Dei spectantia ad hoc genus, sunt in duplici differentia, quemadmodum S. Thomas docet 1. 2. q. I11. art. 1. Quaedam enim sunt ejus¬ modi, quae per se ad salutem & justitiam ejus in quo sunt, non condiicunt, per ea tamen unus alteri cooperatur ad hoc ut in Deum reducatur. Haec a Theologis vocatur gratia gratìs data. Cujusmodi sunt gratia sanitatum, genera linguarum, donum prophetiae, discretio spirituum & his similia, de quibus Apostolus Paulus 1. Corinth. 12. Divisiones, inquit, gratiarum sunt. Et infra, Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, scilicet aliorum. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, &c. Et Petrus 1. ep. 4. Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illum administrantes, &c. Alia vero sunt quibus homo ad justitiam & salutem consequendam misericorditer a Deo reparatur. Quae nimirum cuncta ad eam pertinent gratiam, quam Theologi gratiam gratum facientem ideo vocant; quia praeter hoc quod gratis data est, quod quidem omni gratiae ut tali, est commune, etiam gratum & amicum Deo facit; & ut Apostolus loquitur Ephes. 1. in ea seu per eam Deus nos gratificat, id est, sibi gratos & acceptos habet. Quamvis enim non omnia beneficia Dei quae ad hoc divisionis membrum sunt referenda, ejusmodi sint, ut hominem statim in Dei amicitia constituant; eo tamen omnia per se diriguntur, ut hominem Deo reconcilient, & ad aeternam perfectamque Dei amicitiam tandem perducant; etiam ipsa perfecta amicitia in illis comprehensa, una cum omnibus vitae aeternae bonis, quemadmodum bene docet Medina ad supra dictum articulum. In hoc genere sunt fides, spes, bona voluntas, imo qualecunque fidei, spei ac bonae voluntatis initium, poenitentia, remissio peccatorum, charitas, justitia, bona opera, virtutes earumque augmenta, perseverantia, ac denique vita aeterna, ad quam tanquam consummatam gratiam, de qua scriptum est Rom. 6. Gratia Dei vita aeterna, priora omnia Dei beneficia destinantur.

Quaecunque igitur ad hoc posterius genus pertinent Dei beneficia, continentur appellatione gratiae Christi, sive ut alias Paulus Apostolus loquitur, gratiae Dei per Jesum Christum, sive ut Ephes1. qua gratificat nos in dilecto, id est, ejus gratiae de qua praecipue contra Pelagium fuit Catholicis patribus concertatio. Neque enim patres eo nomine solum habitualem & justificantem gratiam intellexerunt, sed etiam fidem & caetera ad justitiam conducentia. Sic de gratia Christi loquuntur concilia Milevitanum, Arausicanum, Tridentinum. Sic Augustinus, Hieronymus, Prosper: sic pontifices, Innocentius primus, Zozymus, Caelestinus & caeteri. Porro quae prioris sunt generis beneficia, quia per se non ad hoc dantur, ut illi quibus dantur, per ea gratificentur Deo; certe quatenus talia, non sunt numeranda inter beneficia gratiae Christi; sed tantum quatenus efficaciter ordinantur ad salutem vel initium aliquod salutis aliorum. Nam gratia Christi non est sine aliquo saltem initio verae justitiae & salutis.

Ex his igitur patet, ad gratiam Christi secundum se non pertinere quantumcunque magnam divinae legis ac mysteriorum scientiam; ut quae a bona voluntate penitus sejuncta esse potest. Quare nec Pelagius quanto temporis progressu quasi plus aliquid gratiae tribuens, in lege atque doctrina gratiam Dei constituit; ad veram agnitionem gratiae Christi pervenit. Nec ea confessione gratiae patribus ullo modo satisfacere potuit. At neque possibilitas observandi mandata Dei, pars est gratiae Christi; sive ea possibilitas intelligatur quae omnibus adest, etiam infidelibus, inquantum adhuc in via constituti possunt ad veram fidem & justitiam perduci; sive ea qua quis prae aliis posse dicitur propter specialia quaedam adminicula, naturae vel etiam gratiae gratis datae; qualis est doctrina & legis cognitio, vel omnino amor percipiendae veritatis; sive denique eam possibilitatem intelligas, qua quis dicitur posse, propter excitationes quasdam internas, quibus tamen nondum in homine fiat ut velit, aut velle incipiat. Ratio manifesta est, quia omnis hujusmodi possibilitas quoniam ab actu separata esse potest, consistit absque initio bonae voluntatis & justitiae, sine quo tamen initio non consistit ea quae proprie vocatur gratia Christi, quemadmodum August. docet libro de natura & gratia cap. 42. Etenim gratia Christi (quod in consequentibus plenius ostendendum) non est communis bonis & malis, sed bonos discernit a malis, uti compluribus locis docet idem Augustinus, bonitatis nomine etiam prima bonae voluntatis initia comprehendens.

Postremo nec timor servilis sub hac gratia continetur. Nam gratia Christi eadem est cum gratia novi testamenti; timor autem servilis, effectus est veteris legis, & ad vetus testamentum pertinet. Nec immerito. Nam timor ille manum quidem coercet a perpetratione peccati, sed voluntatem nulla ex parte corrigit. Unde nec Adam post peccatum quando audita voce Domini timuit; nec filii Israel, quando magno cum timore audierunt legem Der sibi promulgari, per hujusmodi timorem quitantum servilis erat, gratiae Christi participes facti fuerunt; sed tantum cujusdam beneficii divini per legem praestiti, de quo Paulus Roman. 8. Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Neque enim omnia Dei beneficia conferuntur hominibus per Christum, sed ea sola quae proprie & per se conducunt ad salutem vitae aeternae, ut loquitur concilium Arausicanum can. 7. Qua de re infra plenius agetur proprio capite.

Porro qui plenius cognoscere volet in quo proprie consistat gratia Christi, & quae Dei beneficia ad eam referenda sint, legat Augustinum de his diligenter disserentem lib. de gratia & libero arbitrio cap. 13. & 14. libr. de praedestinatione Sanctorum cap. 2. & 5. epistola 95. & 107. & toto libro de gratia Christi, sed potissimum cap. 41. 42. & 47. Quo postremo loco contra Pelagium (qui tria haec in bono opere distinguens, possibilitatem, voluntatem & actionem, dicebat solam possibilitatem a gratia adjuvari; a nobis autem esse, ut prius accepta per gratiam possibilitate, seu boni operis facilitate, velimus & faciamus) docet ad Dei gratiam proprie non pertinere possibilitatem boni operis; sed ipsam bonam voluntatem, & bonam actionem.

Quibus tamen etiam annumerandi veniunt habitus virtutum, quales in Christianis requiruntur; de quibus agetur proxima distin. atque in primis ipsa habitualis gratia, quae formaliter hominem Deo ac Dei amicum constituit; sive eadem sit cum virtute charitatis, sive non. De quo late disputantem vide S. Tho1. 2. q. 110. & ibidem ejus commentatores. De qua nobis etiam nunc dicenda sunt quaedam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1