Capitulum 2
Capitulum 2
Non solum actualem, sed et habitualem gratiam agnosci oportere
QUidam authores ita haeserunt in commendatione gratiae actualis, id est, ejus quam in actu consistere diximus, ut gratiam habitualem penitus non agnoscerent, imo velut supervacaneam excluderent. Ita praeter Joannem Calvinum & alios haereticos nostri saeculi, quibus sola placet imputativa justitia, sensit etiam doctor Catholicus Albertus Pighius, ut liquet ex quinto ejus libro de libero arbitrio, ubi commentitia existimat & a scripturis aliena quae in scholis tradi solent de gratia habituali.
Verum haec illius authoris opinio praesertim iis verbis proposita, quae contemptum sonare viden¬ tur communis doctrinae scholarum non potest effugere justam notam cujusdam insignis temeritatis: tum propter communem & constantem Theologorum sententiam in contrarium, quam author profitetur se non ignorare; tum propter decretum concilii generalis Viennensis, quod illum fortasse latuit, virum alioqui in conciliorum decretis bene versatum. Theologi quidem scholastici concorditer docent, homini in justificatione infundi supernaturalem quendam habitum, quo anima reddatur justa, Deoque grata; ut late videre est in eorum commentariis ad dist. 17. lib. 1. sententiarum, & ad dist. 26. & 27. lib. 2. Ne omnino dissentit Magister. Quamvis enim dist. 17. lib. 1. charitatem nolit esse habitum aliquem, sed ipsum spiritum sanctum (de qua ejus opinione, quid judicandum sit, diximus suo loco) de gratia tamen tanquam de habitu quodam loquitur hac dist. & proxime sequenti. Dicit enim gratiam esse virtutem nobis a Deo infusam; virtutem autem definit esse bonam animi qualitatem.
Porro concilium Viennense decrevit inter varias doctorum opiniones, "quae ferebantur de effectu baptismi in parvulis; eam opinionem quae dicit, tam parvulis quam adultis conferri in baptismo & quoad habitum infundi informantem gratiam & virtutes, tanquam probabiliorem, & dictis Sanctorum modernorum, ut ait, Theologiae doctorum magis consonam, eligendam esse", ut habetur in Clementina, titulo De summa Trinitate & fide Catholica Hoc vero concilii decretum continere absolutam definitionem recte ostendit Guido Carmelita libro de haeresibus. Unde etiam satis apparet non esse verum, quod dicit Dominicus Soto in 4. dist. 14. q. 2. art. 5. quod usque ad concilium Viennense nulla fuerit inter doctores habita mentio de infusione qualitatis. Nam concilium manifeste meminit opinionum temporis praecedentis; & suam sententiam affirmat dictis Sanctorum Patrum esse magis consentaneam. Ac certe si ante id tempus nulla fuisset infusae qualitatis facta mentio, concilium non processisset ad eam rem definiendam.
Sed & si decretum illud non haberet vim absolutae definitionis, quod quidam opinantur, propter illud quod ibi dicitur dictam opinionem tanquam probabiliorem eligendam esse; tamen post concilium Tridentinum non erit fas sentire cum Pighio qui ante hoc concilium scripsit. Quamvis enim Tridentini concilii Patres videantur noluisse definire, num gratia gratum faciens sit habitus proprie dictus, an non; satis tamen aperte definivisse videntur eam esse qualitatem permanentem, atque animae inhaerentem per modum cujusdam habitus; quando sess. 6. cap. 7. doctrinae, decreverunt, justificationem non esse solum remissionem peccatorum, sed etiam sanctificationem & renovationem interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae & donorum. Ac rursum quando paulo post in eodem capite dicunt, in ipsa justificatione cum remissione peccatorum simul infundi, fidem, spem & charitatem. Ubi & pronuntiatur, ipsam charitatem iis quorum in cordibus diffunditur, inhaerere. Item quando can. 3. ejusdem sessionis distinguunt gratiam justificationis ab actibus fidei, spei, dilectionis, & poenitentiae; & demum, quando canII. gratiam conjungunt cum charitate, quae in cordibus justificandorum diffunditur atque illis inhaeret; eos vero qui gratiam qua justificamur, dicunt esse favorem Dei, anathemate damnant. His adde quod in eadem sessione dicuntur aliqui acceptam justificationis gratiam amittere, recuperare, conservare. Quod intelligi non potest de nullo favore Dei, scilicet obstante anatnemate concilii, neque de actuali motione animi. Ea enim cum sit forma transiens, proprie non dicitur amitti, ac multo minus recuperari aut conservari. Quare restat ut totum hoc intelligatur de qualitate permanente, velut habitu quodam.
Ut autem intelligatur hanc doctrinam jure ac merito placuisse utrique concilio, veritatem ejus breviter ostendemus ex scriptura, patribus, & ratione. Ex scriptura quidem & patribus. Nam etsi neque scriptura, neque vetusti Patres expresse gratiam nominent habitum; ita tamen de ea loquuntur, ut de forma seu qualitate aliqua inexistente & permanente in homine, etiam dum cessat actio ad quam ipsa inclinat. Hoc autem est inesse per modum habitus.
Hujusmodi sunt scripturae quae significant gratiam nobis infundi, ut Rom. 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis: & ad Tit. 3. Salvos nos fecit per lavacrum regeneruntionis & renovationis spiritus sancti, quem effudit in nos abunde. Quibus consonat illud ex oratione Ecclesiae: Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde.
Atqui per infusionem, effusionem, diffusionem gratiae seu charitatis in corda nostra proprie significatur collatio alicujus boni remansuri, sicut retinetur ac remanet liquor qui vasi infunditur. Quare non de actionibus quae non remanent, sed de donis habitualibus accipiendae sunt illae locutiones. Nam de actionibus contra potius dici solet, eas effundi & exire de cordibus, quomodo de cogitationibus, aliisque actionibus loquitur Dominus, Matth. 15.
Nec obstare videtur illud hymni ecclesiastici, Infunde amorem cordibus. Nam & ibi non actus amori, sed habitus significari potest, sicut habituale lumen in versiculo praecedente: Accende lumen sensibus.
Alia scriptura est Joannis 4. Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Hunc enim fontem Patres interpretantur vel Spiritum sanctum, vel gratiam ejus, ut videre est in eorum commentariis, & praeterea apud Basilium in expositione Psal. 45. & Ambrosium libro 1. de Spiritu sancto capite 19. & Hieronymum scribentem in Isa. 55. Non refert autem sive Spiritus sanctus, sive gratia ejus intelligatur, quandoquidem constet Spiritum sanctum non nisi per donum aliquod creatum habitare in homine, tametsi locus magis postulat, ut de gratia creata intelligatur. Di citur enim; Fiet in eo fons aquae, fieri autem proprie nonnisi de re creata dici potest. Per fontem vero permanens aliquid intelligendum est, ex quo rivi perpetuo fluant & emanent. Itaque fontem aquae salientis in vitam aeternam Dominus significavit gratiam in homine residentem ac permanentem, ex qua fluant aquae bonarum actionum, quibus mereatur vitam aeternam
Item alia scriptura 2. Petri 1. ubi testatur. Apostolus, Deum maxima & preciosa nobis promissa donasse, ut per haec efficeremur divinae consortes naturae. Ex quo colligitur, per dona gratiae Dei conferri nobis quoddam esse divinum. Hoc autem non in actu transeunte constitui potest; ergo consistit in eo quod sit instar habitus naturae permanentis.
Praeterea pertinent huc scripturae quae gratiam Dei comparant rebus creatis & permanentibus, vel. etiam inhaerentibus, ut unctioni vel unguento, signaculo, pignori, semini. Loca sunt 1. Joan. 2. Unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis, ubi Graece est χρίμα, id est, unguentum, & μενει, id est, manet, ut significetur gratiam velut unguentum in nos effusum permanere ac residere in nobis. Et cap. 3. Qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ejus manet in eo, & 2. Corinth. 1. Qui unxit nos Deus & signavit nos, & dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Nunc eandem doctrinam probemus ex Patribus.
Dionysius Areopagita libro de Ecclesiastica Hierarchia cap. 2. parte 1. dicit, secretissima & ineffabili operatione divinum in nobis statum effici; status autem permanentiam significat. Neque aliud vult iis verbis Dionysius, quam quod alibi dicit, homines per baptismum accipere novum quoddam & divinum esse; scilicet hoc ipsum quod Petrus appellat divinae naturae consortium.
Irenaeus lib. 5. contra haereses cap. 6. dicit & subinde repetit, hominem perfectum, id est, justum tribus constare; corpore, anima & spiritu Dei, id est, gratia Spiritus sancti, quia sententia significat utique, gratiam esse in homine justo tanquam rem permanentem, sicut insunt partes in toto. Dicit eodem loco, Spiritum sanctum effundi in animam, eique commisceri. Quod intelligi non potest nisi de dono permanenter inhaerente.
Basilius libro de Spiritu sancto cap. 26. Sicut, inquit, vis cernendi est in oculo sana, sic operatio spiritus in anima purgata, & sicut ars est in eo qui nactus est illam, ita gratia spiritus in eo qui recepit: semper quidem praesens, at non perpetuo operans. Quibus verbis nihil dici potuit apertius. Vide eundem cap. 9. ejusdem libri, & in homilia de Spiritu sancto.
Ambrosius libr. 6. Hexameron capite 8. gratiam Dei comparat picturae, qua pictus est homo in anima a pictore & artifice Deo; pictura autem res permanens est.
Hieronymus in commentario epistolae ad Philemonem, exponens illud extremum epistolae: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Cum, inquit, in spiritu gratia fuerit, totum facit hominem spiritualem; ut & caro spiritui serviat, & anima non vincatur a carne, & redacta-simul in substantiam spiritualem adhaereant Domino; quia qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Quae Hieronymi verba non possunt aperte intelligi, nisi de gratia habituali.
Chrysostomus homilia ad Neophytos, quam & Augustinus citat libro 1. contra Julianum, dicit infantibus per baptismum conferri sanctitatem & justitiam. At, quam obsecro, nisi habitualem; cum actuum sanctitatis ac justitiae nondum sit capaxaetas infantilis? Idem in hom. 40. in epistolam 1. ad Corinth. baptismo tribuit, quod non modo ablust animum inquinatum, verum etiam mentem solis radiis puriorem efficiat.
Augustinus libro 1. de peccatorum meritis cap. 9. de Christo loquens, in quo omnes vivificabuntur. Ille, inquit, praeterquam quod se ad justitiae exemplum imitantibus praebet, dat etiam sui spiritus occultissimam gratiam, quam latenter infundit & parvulis. Ubi manifestum est Augustinum loquide gratia habituali: ea enim occultissima est. Nec sane actualis gratiae capaces sunt parvuli. Item in expositione Psalmi 103. ad illud: Ut exhilaret faciem in oleo, gratiam Dei in nobis vocat nitorem quendam divinum, & dicit Christum, in quo gratia fuit excellentissima totum corpus suum, id est, ecclesiam gratia perunxisse. Haec autem omnia permanentem indicant qualitatem.
Cyrillus libro 4. in Isa. oratione 2. exponens illud cap. 44. Formavit te puerum meum: ita scribit, Formatur quisque in filium Dei intelligibiliter, informatus divinarum legum scientia, ad speciem effigiemque excellentem, quae mmirum ornatu in animis hominum inhaeret ac insidet. Haec autem pulchritudo intelligi potest spiritualis. Formatur etiam velut in Christo, per sancti Spiritus participationem, ad ipsius speciem. Scribit siquidem ad Galatas divinus Paulus; Filioli, quo iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Formatur autem in vobis Christus, sancto Spiritu nobis divinam quandam formam per sanctificationem & justitiam indente. Sic enim, sic in animis nostris elucet character substantiae Dei ac patris reformante nos, ut dixi, sancto Spiritu sanctificationem in ipsum. Haec Cyrilli verba apertissime nobis astruunt formam illam divinam animis hominum a Spiritu sancto inditam, iisque inhaerentem ac insidentem, quam nos gratiam habitualem vocamus. Vide eundem libr. 11. cap. 2. & lib. 12. cap. 56. & lib. 7. dialogorum per multas sententias, ubi etiam utitur comparatione ignis ab igne procedentis, & initio libri quod Spiritus sanctus est Deus.
Leo serm. 1. de jejunio decimi mensis: Diligende nos Deus ad imaginem suamnos reparat; & ut in nobis formam suae bonitatis inveniat, dat unde ipsiquoque quod operatur, operemur: accedens scilicet mentium nostrarum lucernas, & igne nos suae charitatis inflammans, ut non solum ipsum, sed quicquid diligit, diligamus. Sic ille.
Quae verba sunt bene notanda. Nam licet nec gratiam, nec habitum nominet; ea tamen dicit, quae non in aliud aptius quam in donum habitualis gratiae competant.
Est item locus insignis de hac re apud Caesarium Arelatensem in homil. 7. quae est de corpore Domini, ubi praeclare loquitur de gratia tanquam de forma quadam in anima hominis residente, eamque mirifice exornante. Quanquam & apud alios Patres similes sententiae passim reperiuntur.
Rationes autem quibus haec doctrina confirmatur, hujusmodi sunt. Prima: Deus sic rebus creatis quoad naturalia providet, ut non solum eas moveat ad actus naturales, sed etiam largiatur eis formas & virtutes quasdam, quae sunt illorum actuum principia, per quae nimirum inclinentur ad ejusmodi actus; quo fiat, ut motus quibus res a Deo moventur, existant ipsis rebus connaturales & faciles, juxta id quod scriptum est de Deo Sapient. 8. quod disponit omnia suaviter. Pertinet enim ad suavem Dei dispositionem qua creaturas administrat, ut ad actionem propriam & naturalem nulla res moveatur, nisi per formam naturalem in ipsa permanentem. Quod igitur in naturalibus fit, id etiam ac multo magis consentaneum est in supernaturalibus fieri; scilicet ut quos movet Deus ad consequendum bonum supernaturale, formas seu qualitates quasdam supernaturales eis infundat, secundum quas suaviter & prompte ab ipso moveantur ad illud bonum consequendum; sicque motus divinus ad tale bonum fiat iis qui sic moventur, quodammodo connaturalis. Hujusmodi vero formam seu qualitatem supernaturalem vocamus gratiam; consequens igitur est, gratiam esse qualitatem permanentem, & ut ait Sanctus Thomas, quiescentem in homine tanquam habitum. Haec ratio est Sancti Thomae 1. 2. quaest. 110. articulo 2. & libro 3. contra gentiles cap. 150. Sumpta est autem ex Dionysio. qui loco superius citato dicit, hominem non posse divina operari, nisi divinum esse quoddam prius acceperit.
Secunda ratio: Homo gratus est Deo non per solum ac nudum favorem externum Dei, quod damnatum est in concilio Tridentino sess. 6. can. 11. sed per gratiam ipsi inhaerentem: Atqui gratus est Deo non tantum quando actu operatur secundum Deum, verum etiam quando quiescit ab omni hujusmodi operatione, velut dum dormit; ergo etiam tunc habet gratiam sibi inhaerentem. Quare necesse est eam esse quiddam permanens per modum habitus.
Tertia: Gratia augetur in homine per bona opera: Unde synodus Tridentina sess. 6. can. 32. definit nos bonis operibus mereri augmentum gratiae; ergo gratia est aliquid permanens. Nam forma transitoria augeri in seipsa non potest; licet ei cum transiset, succedere possit ejusdem generis alia forma perfectior.
Quarta: Per baptismum justificantur non solum adulti, sed etiam parvuli, imo etiam interdum amentes & dormientes, in quibus actualis in Deum motus esse non potest; justificantur autem per gratiam justificationis; igitur ea gratia non in actu, sed in habitu quodam consistit. Et quidem omnibus qui justificantur, infundi dona quaedam gratiae, definitum est in concilio Tridentino. Peculiariter autem de parvulis, quod in baptismo suscipiant gratiam habitualem, ex professo docetur ad dist. 4. lib. 4.
Quinta; Ex Adam quicunque nascuntur, contrahunt injustitiam haerentem ac permanentem in anima per modum habitus, donec tollatur per baptismum; igitur ex Christo quicunque renascuntur, acquirunt justitiam seu gratiam similiter inhaerentem ac permanentem. Quae ratio confirmatur ex Apostolo Roman. 5. Sicut enim, inquit, per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita & per unius obeditionem justi constituentur multi.
Postrema: Quin & ipsius regenerationis ratio postulat, ut gratia quae per eam habetur, sit quiddam permanens. Nam sicut generatio dat esse naturale, ita oportet ut regeneratio det esse quoddam spirituale & supernaturale. Ipsum autem esse naturale non est actuale aliquid, sed ante omnem actum seu operationem praesupponitur; ergo & esse supernaturale non est actus, sed habet se per modum permanentis.
Faciunt praeterea ad hujus doctrinae corroborationem ea quae de charitate habituali dicta sunt ad distin. 17. libri 1. & rursus quae proxima distinct. adferentur, ad probandum virtutes esse habitus; si tamen concesserimus gratiam non esse aliquid re distinctum a charitate, & proinde virtutibus annumerandam. De qua quaestione paulo post agendum erit.
On this page