Capitulum 3
Capitulum 3
Utrum secundum fidem ponenda sit gratia habitualis
DIsputatur a quibusdam, sitne fidei, gratiam qua, justificamur & Deo grati sumus, esse habitum nobis infusum & inhaerentem. Quibusdam placet esse quidem valde temerarium id negare, propter authoritates & rationes superius allatas, non tamen esse certum secundum doctrinam fidei, eo quod neque expressum sit in sacris literis, neque clarum ex traditione ecclesiastica, neque definitum in conciliis. Nam, ut aiunt, concilium Tridentinum locis supra citatis, consulto abstinuit a nomine habitus, tantumque definivit hominem justificari per justitiam aliquam infusam & inhaerentem cordibus nostris; ac non solum per justitiam externam & imputativam, ut volunt haeretici. Sed & Viennense concilium, licet in verbis suo decreto praemissis, commemoret sententiam eorum qui asserunt parvulis in baptismo virtutes atque informantem gratiam infundi quoad habitum; in ipso tamen decreto illud quoad habitum, omisit; idque etiam, ut apparet, consulto, ne definivisse videretur gratiam informantem, de qua loquitur, esse habitum. Quin etsi additum fuisset in decreto, quoad habitum, negant tamen consequens fore quod res in eo concilio definita sit cum ibi tantum definiatur illam doctorum opinionem esse probabiliorem, utpote dictis Sanctorum Patrum & scholasticorum magis consonam & concordem.
Hoc modo sentire videtur Dominicus Soto, qui concilio Tridentino interfuit, libr. 2. de natura & gratia cap. 17. & 58. Sed apertius id docet Bartho¬ tholomaeus Medina super 1. 2. q. 110. art. 2. Arbitratur enim patres Tridentinos tantum definire voluisse contra haereticos nuper exortos, Deum, quando peccatores justificat, non solum illis remittere peccata, non imputando ea ad poenam, ut haeretici docebant; sed etiam interius eos secundum animam renovare, ut ex pravis & injustis recti & justi efficiantur. Utrum autem interiorem hanc renovationem Deus operetur per qualitatem aliquam permanenter inhaerentem, an vero per solam motionem actualem auxilii divini, id negat a concilio definitum esse; quia, inquit, illa quaestio non pertinebat ad id quod in concilio erat propositum. Caeterum. in diversa sententia est Andraeas Vega scribens in capite 7. sess. 6. concilii Tridentini: Affirmat enim esse dogma definitum in eo loco concilii, quod gratia & virtutes sint habitus infusi.
Sane respondendum nobis videtur, opinionem Medinae non posse sustineri, propter decreta tam Viennensis concilii, quam Tridentini. Quamvis enim in iis non definiatur expresse, gratiam & virtutes quae in baptismo seu in justificatione hominis infunduntur, esse habitus; manifestum tamen ex iis est, renovationem internam hominis non fieri per solam motionem actualem & transitoriam auxilii divini; sed per dona infusa & permanenter inhaerentia per modum habituum, sive ea vocentur habitus, sive non.
Primo: Quia concilium Viennense loquitur de gratia quam infantes in baptismo recipiunt; Concilium autem Tridentinum agit generaliter de justificatione, ut comprehendit etiam justificationem infantium & amantium. At in his non potest fingi actualis illa motio; ergo necesse est in dictis conci liis intelligi qualitatem permanentem instar ha bitus.
Secundo: Quia Viennense concilium disertis verbis approbat illorum doctorum opinionem, quos dixerat asserere virtutes & gratiam informantem infundi parvulis quoad habitum, etsi non quoad actum.
Tertio: Ex ipso numine virtutum, quae omnium consensu non sint actus, sed habitus, licet Tridentini concilii patres pro virtutibus dona dicere maluerint.
Quarto: Quia nec caetera quae dudum allegata sunt in concilio Tridentino, stare possunt cum opinione solius actualis & transitoriae motionis; sed omnino requirunt qualitates in anima permanentes, ut patet ea penitus consideranti. Quibus adde quod in fine septimi capitis dicitur de catechumenis jam jam baptizatis: Itaque veram & Christianam justitiam accipientes, eam seu primam stolam pro illa quam Adam sua inobedientia sibi & nobis perdidit, per Christum Jesum illis donatam candidam & immaculatam jubentur statim renati conservare, ut eam perferant ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, & habeant vitam aeternam. Haec ibi.
Quinto: Quia mentem concilii Tridentini in hunc sensum interpretatur author catechismi Romani ad parochos. Ejus enim in tractatu de baptismo haec sunt verba. Est autem gratia, quemadmodum Tridentina synodus ab omnibus credendum poena anathematis proposita decrevit, non solum per quam peccatorum fit remissio; sed divina qualitas in anima inhaerens, ac veluti splendor quidam & lux, quae animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchriores & splendidiores reddit. Quid autem per divinam qualitatem animae inhaerentem author ille intelligat, paulo post exponit quum dicit, per eam qualitatem quae in cordibus nostris diffunditur, ad omnia Christianae pietatis officia nos habiles reddi, & ex ea pias honestasque actiones proficisci. Censet igitur definitum esse in concilio, gratiam esse aliquid inhaerens & permanens in anima per modum habitus: quod & nobis videtur.
Nec ob id tamen verum arbitramur, rem esse definitam, quod gratia & virtutes quae conferuntur in justificatione, sint habitus infusi, ut opinatur Vega. Non enim sine causa tam Viennenses patres, quam Tridentini in definiendo abstinuerunt a nomine habitus. Hoc enim consulto & studiose ab illis factum; quia cum hoc, quod gratia sit qualitas permanens per modum habitus (quod quidem satis visum fuit illis patribus definivisse) consistit dubitatio, an gratia vere & proprie sit habitus, an vero qualitas permanens alterius cujusdam conditionis & naturae ab iis qualitatibus quas solemus vocare habitus; praesertim cum non satis appareat, parvulos per gratiam & virtutes infusas, postquam adoleverint, inclinari ad actus pietatis; quod tamen postulare videtur natura habituum proprie dictorum. Accedebat etiam, quod ex lumine naturali non alios habitus proprie dictos philosophia nobis tradiderit, quam eos qui actu vel actibus acquiruntur. Quare nihil opus erat, ac ne quidem expediebat, in decretis memoratis admiscere nomen habitus.
Ad id vero quod objicitur. Viennense concilium eam opinionem quae ponit in parvulis gratiam & virtutes infusas, tantum amplecti ut probabiliorem, jam superiori capite responsum est ex sententia Guidonis. Concilium enim statuit ac decernit dictam opinionem, quae eo tempore probabilior erat, simpliciter eligendam esse, ita nimirum non tanquam probabilior; sed tanquam certa & a concilio definita esset retinenda.
On this page