Capitulum 4
Capitulum 4
Utrum gratia sit qualitas a charitate diversa
QUaestio est apud Theologos controversa & necdum definita; utrum habitus gratiae sit idem cum charitate, an ab ea diversus. Quidam enim eundem prorsus esse volunt & re & ratione, ut Durandus quaest. 1. in hanc dist. Alii sola ratione distinguunt. Dicunt enim, unum & eundem habitum esse quem scriptura & patres modo gratiam vocant, modo charitatem; gratiam quidem, quatenus hominem exornat, Deoque gratum & amabilem, &, ut ita loquar gratiosum reddit; charitatem vero, quatenus hominem promptum & habilem efficit ad Deum super omnia diligendum. Ita sentiunt Alexander Alensis in summa Theologica, quaest. 12. de poenitentia, membro 3. Henricus a Gandavo quodlib. 4. quaest. 10. Richardus qu. 4. in hanc distinct. Scotus in distin. 27. Marsilius in eandem art. 1. Item Maironius, Gabriel, Joannes Major & alii quidam scribentes in hanc 26. dist. Quibus astipulatur Andreas Vega lib. 7. in concilium Tridentinum cap. 25. 26. & 27.
Ab horum sententia fere verbis solis dissident, qui gratiam & charitatem non realiter, sed solum formaliter differre dicunt. Ita enim loquitur Albertus Magnus artie. 3. super hanc distin. atque etiam Alexander Alensis parte 3. suae summae q. 69. membro 2. articulo 4. licet hic doctor loco prius citato solum rationis discrimen agnoscat. Ex quo colligitur his authoribus idem esse, differre sola ratione & differre solum formaliter.
Tertia sententia est eorum, qui gratiam & charitatem faciunt habitus re distinctos. Gratiam enim dicunt esse, qua detur esse quoddam divinum ac supernaturale; quam proinde collocant in ipsa essentia animae tanquam subjecto proximo; charitatem vero dicunt esse virtutem infusam, qua promptus efficiatur homo ad diligendum Deum super omnia, quaeque subjectetur in potentia animae, scilicet in voluntate. Sic docet S. Thomas super hanc distin. qu. 1. art. 3. 4. & 6. & in 4. dist. 1. quaest. 1. art. 4. quaesito. 5. Item lib. 3. contra gentes cap. 150. de veritate qu. 27. art. 2. & in summa 1. 2. qu. 110. art. 3. & 4. parte 3. qu. 7. art. 1. & 2. & qu. 62. art. 2. & q. 89. art. 1. Subscribunt eidem sententiae Capreolus scribens in hanc dist. Cajetanus & Medina in 1. 2. loco jam citato, Ferrariensis in dictum locum contra gentiles. Dominicus a Soto libro 2. de natura & gratia capite 17. & 18. ac caeteri Thomistae.
Allegatur etiam pro hac opinione Bonaventura, sed male. Nam is scribens in hanc dist. quaest. 5. quamvis fateatur communem opinionem tenere, quod gratia primo respiciat animae substantiam, virtutes autem primo respiciant animae potentias; ab ea tamen opinione secundum proprietatem verborum intellecta recedit, ac docet gratiae subjectum proximum non esse substantiam animae, sed voluntatem. Idem vero in 3. distinct. 27. art. 1. quaest. 3. disputans quaestionem de qua nunc agitur; an sit realiter idem habitus gratiae & charitatis, neutrum statuit, sed solvit utriusque partis argumenta, dicens utramque probabiliter sustineri posse. Navarrus quoque rem in medio relinquit praeludio 5. num. 12.
Porro dictarum opinionum prima, quae Durandi est, facile refellitur. Nam rationis aliquam distinctionem esse inter gratiam & charitatem, manifeste convincit horum vocabulorum usus tum in scripturis, tum apud patres, tum in ore fidelium. Cum enim quis dicitur esse in gratia Dei, vel gratiam Dei habere; omnes gratiam intelligunt, qua quis Deo sit gratus, acceptus & dilectus. Cum autem quis dicitur esse in charitate vel habere charitatem; eo nomine omnes intelligunt, qualitatem qua quis Deum diligit. Has autem rationes constat esse diversas, imo quodammodo oppositas secundum re lationem.
Caeterum reliquae duae opiniones magna nituntur probabilitate, propter argumenta quae in utramque partem tam ex ratione quam ex authoritate desumpta proferri solent. Nos in eam partem, quae gratiam & charitatem sola ratione distinguit, tanquam veriorem adducemus argumenta quaedam praecipua; deinde ea quae pro reali distinctione facere videntur, solvemus.
Gratiam sola ratione distingui a charitate, monstrant imprimis hae rationes. Prima: Si gratia esset qualitas re distincta a charitate, id esset maxime propter illud quod dicunt proprium esse gratiae, scilicet dare animae esse quoddam divinum & supernaturale; atqui certum est, hominem non posse participare divinum esse, nisi secundum accidens; nullum autem est accidens, quo magis homo participet esse divinum, quam charitas, ut infra ostendetur ex apostolo 1. Corinth. 13. Imo si gratia & charitas essent habitus re distincti, ut ab authoribus diversae sententiae ponitur, magis illam participationem divinam efficeret charitas quam gratia. Gratia namque tantum daret esse accidentarium supernaturale; charitas vero, praeter illud esse, insuper uniret animam Deo perfectissima unione quae haberi potest in praesenti vita. Nam anima Deo maxime conjungitur in hac vita per amorem, quo Deum amat.
Secunda ratio; Si gratia sic distinguitur a charitate, quomodo distinguitur anima a suis potentiis, uti docet S. Thomas, volens gratiam velut essentiam vitae supernaturalis praesupponi ac substerni virtutibus supernaturalibus; consequens erit, absque gratia nullam posse esse in homine virtutem infusam, sicut sine essentia non potest esse ulla ejus potentia, vel potentiae habitus: Atqui certum est, amissa gratia non continuo perire fidem & spem, sed saepenumero permanere, adeo ut per eas etiam gratia recuperetur. Igitur dicta comparatio gratiae & charitatis cum anima e ejus potentiis, videtur parum solida. Nam quantumcunque quis neget fidem, quae remanet amissa gratia, esse virtutem; constat tamen eam esse qualitatem supernaturalem, & operationem ejus similiter esse supernaturalem. Constat etiam inter doctissimos Theologos eandem fidem modo esse formatam, modo informem. Et de spe simili modoQuare non potest gratia ad universum genus habituum & operationum supernaturalium comparari tanquam essentia quaedam ad potentias vel operationes; cum potentiae & operationes essentiam necessario praerequirant.
Tertia: Gratia est id quo proprie Deo grati & dilecti sumus; id autem maxime est charitas. Nam in ea consistit summa similitudo ad Deum, quantam in hac vita possumus consequi. Deus autem gratos habet ac diligit sibi similes, eosque magis qui sunt ipsi similiores. Nam similitudo est causa amoris. Unde ait Sapiens: Omne animal diligit sibi simile, Ecclesiastici 13. Caeterum in proposito non attenditur similitudo naturae, sed perfectionis secundum virtutes, quibus nimirum efficimur divinae consortes naturae 2. Pet. 1. Haec autem perfectio maxime habetur per charitatem, utpote virtutum omnium excellentissimam; ergo gratia non debet poni aliquid re distinctum a charitate.
Quarta: Essentia rei non suscipit magis aut minus; si ergo gratia sic distinguitur a charitate, quod se habeat per modum essentiae, ex qua charitas & caetera dona supernaturalia profluant; sequeretur eam non posse augeri, quod falsum esse constat
Quinta: Formae habituales non sunt multiplicandae sine necessitate; at nulla necessitas cogit ponere habitum gratiae re distinctum ab habitu charitatis. Quicquid enim praestat, aut praestare potest habitus gratiae, idem praestat habitus charitatis, velut quod simus Deo grati, quod amici Dei, quod divinae consortes naturae, quod opera nostra sint meritoria vitae aeternae, & ita de caeteris; ergo praeter habitum charitatis non est ponendus habitus gratiae re distinctus; utpote quo sublato nihil minus habeat homo per habitum charitatis. Et alioqui, ut argumentatur Durandus, habitus gratiae esset qualitas otiosa; praesertim cum ab illis qui eam re distinguunt a charitate, non ponatur esse habitus operativus, sed operativis habitibus praesupponatur.
Huc denique facit, quod Graeci gratiam χάριν, & gratias χαείτας vocant, vocabulis cum Latina charitate simillimis.
Jam vero etiam ex scripturis tale fieri potest argumentum, quicquid gratiae tribuitur ab authoribus diversae sententiae, idem in scriptura reperitur attributum charitati; ergo non potest realis ac ne formalis quidem, sed sola rationis inter gratiam & charitatem distinctio constitui. Probatur antecedens; nam charitas secundum scripturam tribuit homini esse divinum, per quod constituatur filius Dei. Dicit enim Joannes 1. ep. cap. 3. Videte qualem charitatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur & simus. Et cap. 4. Omnis qui diligit, ex Deo natus est. Et ipse Christus Matt. 5. Diligite inimicos vestros, ut sitis filii patris vestri qui in caelis est. Item charitas est animae vita, 1. Joan. 3. Nos scimus quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Charitas facit hominem Deo dilectum. Proverb. 8. Ego diligentes me diligo. Joan. 14. Si quis diligit me, diligetur a patre meo. Charitas conjungit hominem Deo, 1. Joan. 4. Qui manet in charitate, in Deo manet, & Deus in ev. Charitas est per quam in nobis inhabitat spiritus I sanctus. Charitas Dei diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Rom. 5. Charitas est fons & radix omnium virtutum. Ipsa enim patiens est, benigna est, &c. 1. Corinth. 13. Et, plenitudo legis est dilectio, Rom. 13. Denique quicquid aliud est quod solet ascribi gratiae, docere possumus etiam charitati in sacris literis, aut certe a patribus ascriptum fuisse, quod certum videtur argumentum realis identitatis.
His illud jam ac praecipuum accedat, quod secundum scripturam charitas primum ac supremum obtinet locum inter omnia Dei charismata collata in homines. Id apertissime docet apostolus 1. Corinth. 13. ubi charitatem caeteris omnibus longissime anteponit; adco ut ea nihil esse affirmet, nisi adsit charitas. De qua & ad Coloss. 3. sic ait: Super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Unde Augustinus libro 15. de Trinit. capite 18. Nullum est, inquit, isto dono excellentius. Et sermone 50. de verbis Domini: Quale bonum est charitas! quid preciosus? quid luminosius? quid firmius? quid utilius? quid securius? Similia Bernardus sermone 39. in Cantica. Si ergo gratia diversa est a charitate, necesse est eam charitate esse minorem. Hoc autem & falsum est, & contra mentem eorum, qui ponunt realem inter eas distinctionem.
Nec valet solutio eorum, qui dicunt Paulum scribentem ad Corinth. non conferre charitatem cum gratia, sed tantum cum aliis virtutibus infusis, id est, fide & spe. Nam manifestum est ex fine capite 12. & toto cap. 13. charitatem ab apostolo conferri cum caeteris omnibus charismatibus, nullo exceptoQuare si non confertur cum gratia, quod nos fatemur, plane consequens fit, gratiam non esse charisma a charitate diversum.
Porro ex Patribus pro hac sententia non aliam opus est adferre probationem, quam quod gratiam a charitate nusquam, nisi forte secundum rationem, leguntur distinxisse. Quin potius quaecunque solent aut possunt tribui gratiae, eadem apud illos reperiuntur attributa charitati, sicut jam de scriptura diximus. Praecipuum autem illud, quod justitiam quae nos Deo gratos & acceptos facit, & proinde gratia est habitualis, in virtute ac nominatim in charitate constituunt.
De qua re locus est apud Augustinum in expositione psal. 118. concione 26. ubi justitiam qua justificamur, docet esse virtutem. Et libro de natura & gratia cap. 42. ubi charitatem pronunciat esse verissimam, plenissimam, perfectissimamque justitiam, & ejusdem libri cap. 70. quo loco: Charitas, inquit, inchoata, inchoata justitia est, charttas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est. Haec Augustinus.
Idipsum significant verba Leonis sermone 1. de jejunio decimi mensis, ubi imaginem Dei ad quam reparamur, & formam divinae bonitatis nobis impressam, id est, gratiam, explicat per charitatem cujus igne nos inflammat. Verba superius citata sunt §. 2. pro gratia habituali.
Solet huc etiam allegari Magister, quasi qui hac distinct. & proxime sequenti affirmet gratiam esse virtutem; imo esse ipsam charitatem. Sic enim post multa scribit ult. §. duc. seq. Charitas est motus animi, id est, gratia qua movetur animus ad diligendum. Verum quod ad habitum virtutis aut charitatis attinet, satis liquet ex utraque dist. & potissimum ex conclusione dicti §. Magistrum non asserendo sed disputando loqui. Neque profecto cum illa Magistri sententia, qua docet distinct. 17. lib. 1. charitatem esse ipsum spiritum sanctum, non autem ha¬ bitum aliquem animae inhaerentem, consistere potest, ut habitualis gratia sit eadem cum charitate. Sic enim contra eum sequeretur praeter spiritum sanctum, charitatem aliquam habitualem agnosci oportere. Quare si Magistro gratia est habitus, charitas autem non est habitus, sed spiritus sanctus, jam contrarium potius ex ipso sequetur; scilicet gratiam non esse charitatem. Sed ad hoc quoque dicendum, Magistro rem esse dubiam, utrum virtutes sint habitus, an actus. Quare etsi gratiam dicat esse virtutem, non continuo fatebitur eam esse habitum. Quin vero, si secundum Magistrum gratia est virtus, nec alia quam charitas (tale quid enim Magistrum sensisse S. Thomas etiam fatetur 1. 2. q. 110. art. 3.) charitas autem eidem Magistro non habitus est, sed ipse spiritus sanctus: consequens illi fit, gratiam quoque non esse habitum sed spiritum sanctum. Quod quidem fortasse Magister non invitus concesserit.
Caeterum pro identitat habitualis gratiae & charitatis illud efficacius, quod Fridentini patres, etsi nihil ea de re voluerint definire, non obscure tamen indicasse videantur utram in partem essent propensiores. Nam sessione 6. capite 7. cum ex professo agerent de formali causa nostrae justificationis, eam unicam esse docent, scilicet Dei justitiam qua nos justos facit. Hanc vero postea nominant charitatem Dei diffusam in cordibus nostris, nulla facta mentione gratiae, sed tantum fidei & spei, quas simul cum charitate dicunt homini, dum justificantur infundi. Si ergo, quod inter omnes convenit, justificatio fit per infusionem gratiae habithalis; aut eadem est ex mente concilii gratia cum charitate, aut, quod non est credendum, imperfecta erit concilii de formali causa justificationis doctrina; atque adeo falsa erit, qua parte tradit unicam esse causam formalem nostrae justificationis, nempe justitiam, quam eandem facit cum charitate.
On this page