Capitulum 5
Capitulum 5
Respondetur ad argumenta diversa opinionis
QUi gratiam a charitate re distinguunt, his fere nituntur argumentis, quae a nobis ordine dissolvenda sunt. Primum ex ratione: Operatio & virtus operativa cujusque rei praesupponit esse rei; & si sit operatio & virtus naturalis seu naturaliter acquisita, praesupponit esse naturale; ergo similiter operatio ac virtus supernaturalis praesupponit esse quoddam supernaturale; charitas autem virtus est supernaturalis; ergo praesupponit gratiam tanquam tribuentem homini esse supernaturale. Quare necesse est hanc ab illa realiter distingui, quomodo natura distinguitur a virtute naturali naturam praesupponente.
Secundum: In naturalibus praeter virtutes acquisitas est naturale lumen rationis, ex quo virtutes illae derivantur; ergo & in supernaturalibus praeter virtutes infusas agnoscere oportet lumen gratiae, ex quo procedant ejusdem ordinis virtutes. Hae duae rationes sunt S. Thomae.
Tertium: Diversi sunt effectus formales gratiae & charitatis, adeo ut etiam ab invicem separari possint; nam effectus formalis gratiae est esse gratum ac dilectum; charitatis autem, esse diligentem; fierique potest, ut quis diligat, & non diligat; & contra, ut quis diligat, nec tamen diligatur; praesertim ad illud bonum ad quod per gratiam homo sit acceptus Deo, id est ad vitam aeternam. Igitur & causas ipsas formales, gratiam & charitatem, diversas esse oportet. Hanc rationem Bartholomaeus Medina putat efficacem esse demonstrationem.
Quartum, ex scriptura: Dicit enim Joan. 1. epist. cap. 4. Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quia A ipse dilexit nos, scilicet prius quam nos eum diligeremus; ergo gratia qua sumus dilecti & amabiles Deo, prior est charitate, qua nos Deum diligimus, & proinde realiter ab ea distinguitur.
Quintum; Secundum scripturam prius est dari nobis spiritum sanctum, quam dari nobis charitatem caeterasque virtutes. Dicit enim apostolus Roman. 6. charitatem diffundi in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, & Gal. 5. Fructus spiritus, inquit, est chaeritas, gaudium, pax, patientia, &c. Datur autem spiritus eo ipso quo datur giatia: Prius est ergo dari nobis gratiam, quam charitatem, quod fieri non posset, nisi re distinguerentur.
Sextum; ex Dionysio qui libro de Ecclesiastica Hierarchia cap. 2. parte 1. dicit, hominem non posse operari divina, nisi prius adeptus fuerit esse divinum, sicut humana opera non potest operari, qui non prius adeptus fuerit esse humanum. Igitur ex sententia Dionysii, sicut in humanis & naturalibus prius est esse quam operari, vel etiam virtutem habere operandi; ita & in divinis, id est, supernaturalibus, res sese habet; esse autem supernaturale non aliter habetur quam per gratiam.
Septimum; ex Augustino qui libro de dono perseverantiae cap. 14. manifeste gratiam a charitate distinguit; dum dicit quod gratia praevenit charitatem. Hoc enim argumento S. Thomas utitur.
Octavum; ex concilio Viennensi quod definivit, in baptismo tam parvulis quam adultis conferri gratiam informantem, & virtutes. Ex qua definitione satis apparet, concilium voluisse distinguere inter gratiam habitualem, quam informantem vocat, & virtutes.
Postremum; ex concilio Tridentino, quod sess. 6. capite 7. tradit justificationem esse renovationem hominis interioris per voluntariam susceptionem gratiae & donorum. Et can. 11. anathema dicit iis, qui docent hominem justificari vel sola imputatione justitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia & charitate. Quibus locis similiter hoc concilium distincte nominando gratiam & dona, ac rursus gratiam & charitatem, videtur eam a donis, id est, infusis virtutibus, adeóque ab ipsa charitate simpliciter voluisse distinguere.
Ad haec argumenta sic respondemus. Ad primum, omnis quidem operatio & virtus operativa praesupponit esse rei; non tamen, si supernaturalis sit operatio vel virtus, necesse est ipsum esse quod praesupponitur, esse supernaturale. Nam unum idemque esse quod est esse naturale, seu rei substantia, sufficit ut supponatur quibuscunque potentiis, habitibus, actionibus ejusdem rei, sive naturalibus sive supernaturalibus. Quamvis enim virtutes & actiones supernaturales ex natura non profluant; & proinde natura non sit dicenda earum principium in genere causae efficientis, habet tamen natura ad eas potentiam quam vocat obedientialem; quia nimirum Deus naturam talibus ornamentis supernaturalem conditionem honestare & evehere potest. Unde non est necesse hic quaerere aliquod esse supernaturale, diversum a virture supernaturali. Sicut enim albedo dat esse album, quod est esse quoddam accidentarium, ita virtutes divinae & supernaturales dant esse divinum & supernaturale, quod similiter non est nisi esse quoddam accidentarium.
Ad secundum respondetur, si gratia est ut lumen supernaturale; ergo non ut essentia, quia lumen rationis superadditur naturae. Dicendum itaque, lumini naturali rationis ex quo derivantur virtutes acquisitae, respondere in supernatu¬ ralibus hac vita durante lumen fidei. Ex ea enim spes & charitas suo modo derivantur, ejusdemque directione morales virtutes ad finem supernaturalem ordinantur. In futura autem vita respondet lumen gloriae. Nec satis apte gratia ponitur esse lumen supernaturale. Nam gratiae vocabulum, non sonat lumen seu cognitivum principium, sed acceptationem & dilectionem passivam. Quae res a luminis significatione multum remota est.
Tertium argumentum solummodo convincit rationis diversitatem inter gratiam & charitatem. Hi enim effectus, esse dilectum & esse diligentem, ab una & eadem qualitate seu forma diversimode considerata existere possunt. Una enim charitas, quatenus est virtus operativa, reddit hominem habilem ad opus, scilicet dilectionis, & proinde formaliter facit diligentem in habitu; quatenus autem est forma quaedam pulcherrima animae inhaerens, reddit animam formaliter formosam, eaque ratione Deo gratam & dilectam; ut non sit necesse propter hoc ponere qualitatem aliquam re distinctam a charitate, per quam formaliter sit homo Deo gratus. Ad confirmationem quoque respondetur, fieri quidem posse ut quis diligatur & non diligat, quomodo Deus nos non diligentes, ab aeterno dilexit, ad hoc ut aliquando eum diligeremus. Verum ea dilectione qua nos gratos habet & receptos ad vitam aeternam, non diligit nisi diligentes; quia nimirum dilectionis ejus qua sic diligit, fundamentum est dilectio nostra qua eum diligimus, id est, charitas diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum.
Hinc etiam ad quartum patet responsio, Deus enim prius, imo ab aeterno dilexit nos ad hoc ut ipsum in tempore diligeremus. Sed illa Dei dilectio ante hunc nostrae dilectionis effectum nihil in nobis ponebat, sicut nec electio & praedestinatio aeterna. Quare inde nullo modo sequitur, gratiam nobis inhaerentem esse priorem aut diversam a charitate qua nos Deum diligimus. Sequeretur enim gratiam in nobis fuisse ab aeterno.
Ad quintum respondeo, cum dicitur charitas in cordibus nostris diffundi per spiritum sanctum nobis datum, cumque eadem charitas vocatur fructus spiritus sancti, non significari, quod detur nobis aliquod donum spiritus sancti, ex quo deinde procedat in nobis charitas, qui intellectus sine dubio falsus est. Sed significatur, dari nobis ipsum spiritum sanctum, qui est donum increatum, cujus primarius ac principalis effectus in nobis sit charitas. Quare non hic aliquis ordo donorum nobis inhaerentium ponitur, sed eo ipso quo datus est nobis spiritus sanctus, charitas Dei diffusa dicitur in cordibus nostris. Nam utrumque praeteritum, diffusa est, & datus est, ad idem instans temporis & naturae referendum est. Quamvis enim prior est suis donis spiritus sanctus, non tamen prius datur.
Ad sextum respondetur; Dionysium per esse divinum non intelligere aliquod esse praesuppositum virtutibus supernaturalibus, sed operationibus, ut ex ejus verbis est manifestum. Itaque illud esse divinum sine quo non potest homo operaridivina, cum non sit esse substantiale sed accidentarium dumtaxat, non aliud esse putandum est, quam quod habetur formaliter per charitatem caeterasque virtutes supernaturales. Per eas enim fit homo divinae consors naturae, ut secundum Dionysium, divina & supernaturalia operetur.
Ad septimum facilis est responsio. Nam gratia quae, secundum Augustinum, praevenit charitatem, non est gratia habitualis, sed ea quae secundum eundem praevenit omnia nostra bona opera, id est, benevolentia Dei, quae non aliud est quam ipse Deus quatenus haec omnia nobis gratuito largitur, ut ad initium hujus distinct. ostendebamus. Hoc igitur modo etiam vere dicere possimus quod gratia praevenit gratiam, id est, benevolentia Dei gratiam nobis inhaerentem; scilicet ut causa suum effectum. Et eodem sensu charitas praevenit charitatem; nimirum charitas qua Deus nos diligit, charitatem qua nos eum vicissim diligimus.
Ad octavum respondeo, ex concilio Viennensi non posse colligi nisi distinctionem aliquam rationis inter gratiam & virtutes.
Quae eadem responsio est ad postremum argumentum ex concilio Tridentino. Nam hujus concilii patres data opera sic sua verba temperarunt, ut non viderentur quaestionem inter Catholicos controversam & utrimque probabilem in alterutram partem definivisse videlicet contenti id solum definire, quod ab haereticis contra totius ecclesiae consensum negabatur, tametsi, uti superius demonstravimus, videntur iidem patres in eandem sententiam fuisse propensiores, quae gratiam a charitate sola ratione distinguit. Id quod etiam apparet attentius consideranti verba canonis 11. Cum enim nominassent patres gratiam & charitatem, ne quis propterea existimaret mentem concilii esse, quod gratia & charitas sint duo distincta dona; provide subjecerunt unum & alterum verbum singularis numeri, videlicet ad insinuandum aut debere, aut posse percommode duo praemissa vocabula de uno & eodem dono intelligi. Sequitur enim: quae in cordibus eorum per spiritum sanctum diffundatur, atque illis inhaereat, cum alioqui, si distincta dona vellent intelligi, potius dixissent plurali numero, diffundantur atque inhaereant.
On this page